The Holy See Search

back

riga

LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana 

ADHORTATIO AD EXTOLLENDAM LATINITATIS FACEM

     

      Dominae dominique spectatissimi, sodales operis fundati cui nomen Latinitas maxime honorabiles.

      Quod commentariorum, qui Latinitas inscribuntur, me iam diu subnotatorem esse memorasti, Clete humanissime, id maximo est mihi honori. Quare non modo summas gratias ago atque habeo praesertim tibi, qui penitiore doctrina ac vigili prudentia hos commentarios moderaris, verum etiam de linguae Latinae studio pauca dicam, etsi Latinitatis cultor sim tantummodo voluptuarius. Maxime igitur eos adulescentes, qui heic adsunt, ut in huius linguae studium incumbant non sicut in umbratilem tantum exercitationem, sed ut ipsum ad totam eorum vitam quodammodo pertineat hortari velim. Non pauci tamen inveniuntur, qui hanc linguam contemnant ac despiciant. Sed mihi in animo non est hominum istorum argumenta excutere, quod taedio vos obtundere nolo. Ne autem faciles aures istis hominibus praebeantur, qui, cum et Latinitatis et historiae doctrina destituti sint, hunc sermonem inutilem esse vobis persuadere contendant. Silentio potius causa illa non est praetereunda, quae ad studium Latinitatis colendum ac fovendum gravior videtur esse: causam historicam dixerim, propterea quod nullus fere est populus Europaeus, cuius consuetudines et res gestae et complures eventus ad usque magnam eversionem Francogallicam hauriri possunt nisi plerumque e scriptis Latine exaratis. Paucis his verbis atque inconcinnis, adulescentes carissimi, pondus et momentum Latinae linguae, quae unicuique vestrum cordi esse debeat, commendandum esse putavi. Latinam ergo oportet alere flammam. Alia multa plenius ac melius addi posse probe scio; sed tempus, a quo omnia reguntur, ut finem faciam suadet. Gratias igitur vobis omnibus, singulis et universis, quam plurimas persolvo et intimo ex animo optima quaeque ominor.

      Dicebam Romae, in curia Riaria, die III mens. Dec. a. MMVI p. Chr. n.

VICTORIVS CIARROCCHI,
Italus Pisaurensis

 

 

         

top