The Holy See Search

back

riga

LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana 

SECRETARIVS STATVS,
ALLOQVITVR LATINITATIS CVLTORES

 

      His verbis Purpuratus Pater respondit

      Spectatissimi Domini Dominaeque colendissimae,
      Magna sane afficior laetitia quod huc convenistis congruenter post celebrata Latinitatis sollemnia, plane conscii vos multum conferre ad Romanorum loquelam prolatandam et diffundendam.
      Omnes vero sat sciunt Ecclesiam saeculorum decursu Latinum sermonem tuitam esse eundemque servandum curavisse. Etenim maximam partem antiquitatis documenta hac lingua reperiuntur exarata. Hoc prorsus patet nec pluribus opus est verbis. Sed ea quoque quae sunt extra Ecclesiam, quaeque ad varia attinent argumenta, in eodem sermone scripta inveniuntur.
      Longum est nunc recensere singula, quae ceteroqui in universum cunctis vobis sunt nota. Fortasse iuvat iterum iterumque illud confirmare: translaticium hunc cultum et humanitatem ad nos pertinere, ad nostram vim vitalem, qua abiecta, nihil superest, nisi inanitas et vacuitas.
      Hodiernis quidem temporibus, dum complures mutationes fieri conspicimus, dum adventicias consuetudines invalescere videmus, magis magisque ad nostrum translaticium depositum adhaerescere debemus, ne nostra amittamus, ne nostra pessumdemus.
      Alienigenae suum cultum confirmare volunt, nos contra non satis strenue nostram  hereditatem defendimus, quae tota hac lingua imbuitur. Fortasse fieri non potest ut sermo Latinus tota in Europa adhibeatur, quem ad modum antiquitus usu veniebat, at efficere debemus ut radices nostrae nostris in Nationibus maneant et confirmentur.
      Hoc est munus institutumque vestrum, quod iam sustinetis, quodque tota Ecclesia dilaudat ac simul gratulatur. Pergite ideo hoc opus producere, ut merita vobis non modo conciliare totius Ecclesiae possitis, verum etiam totius eruditorum coetus itemque Europaeorum populorum.

THARSICIVS Card. BERTONE

 

    

  

        

top