|
LATINITAS Opus Fundatum in Civitate Vaticana CONGREGATI SALVTANTVR Quamdiu stat Colisaeus, stat et Roma, quando cadet Colisaeus, cadet et Roma, quando cadet Roma, cadet et mundus. (1) Moles Colisaei, compage lapidis Tiburni solidata, aeternitatis urbis Romae est imago: quamvis nudata ac tamquam vulnerata, tamen aliquid veteris magnificentiae servat. Benedictus XIV (2) amphitheatrum Flavium memoriae cruciatuum Christi dicavit simulque compilationi atque direptioni finem imposuit. Aeternitatis urbis Romae imago tamen stat, Excellentissimi Sacrorum Antistites, Dominae ac Domini colendissimi, quos praestantia Romani sermonis allicit et ad nostram adduxit congressionem, quiddam aliud, quod perdurat aere perennius (3), humanitatem Latinam dicimus, de qua ample ordinate distincte atque docte locuti sunt per saeculorum tempora clarissimi viri. Liceat nunc referre tumida verba quibus doctus vir Nicolaus Barbu e Studiorum Universitate Bucarestiensi, aliquot ante annos, initium dedit orationi suae: Si mihi facultas Vergilii omnia coloribus pingendi esset, si excelsis chordis lyrae Lucretii praeditus essem, si tenues mollesque lyrae Catulli haberem, tamen quo animo hoc temporis momento affectus sim dicere non possem. (4) Re vera, humanitas Latina etiam aetate nostra funditus permanat in animum cunctorum hominum per orbem terrarum dispersorum, in eorum iura et leges, in artes quaslibet doctrinasque: huius humani cultus ubicumque tunc temporis diffusi vehiculum aptum se praebuit lingua Latina. Maiores nostri praecipuas tractaverunt quaestiones quae pertinent ad humanitatem quaeque videntur in aeternum valiturae. Auctores Latini disputaverunt de rerum veritate et de natura deorum, de divinatione et fato, de contemnenda morte et de tolerando dolore, de aegritudine lenienda et de reliquis animi perturbationibus, de virtute et de finibus bonorum et malorum, de officiis et de amicitia, de re publica et de legibus. Sunt in ipsa lingua Latina, praeter fundamentales notiones quae proprie cum hominis natura cohaerent, quaedam proprietates quae efficiunt ut sermo ille evadat quam qui maxime aptus ad animi sensus patefaciendos adque hominem definiendum corpore et anima firmatum. Nec mirum: nam Romanorum lingua coaluit plurimis ex aliis linguis, a quibus optimum quidque deprompsit, utiliora quaeque atque efficaciora. Notas eiusmodi haud ambiguas clare perceperunt Mediae Aetatis sapientes viri, quos quidem Humanistas vocamus: ipsi validam praestantemque operam contulerunt ad Europam unitam constituendam. Eorum plures aliquod munus publicum exercebant vel humaniores litteras docebant in scholis; multi a secretis erant alicuius principis; eorum pars praecipua non animum intendebat ad philosophicas vel philologicas commentationes, sed ad orationes coram proferendas, ad epistulas exarandas, ad carmina vel scripta historica et paedagogica evulganda. Principes nationum atque municipiorum rectores graviora munera committebant viris Graecum et Latinum sermonem callentibus, quibus suppeditabant necessarias opes ut opus acceptum explerent. Ex italia, quae patria princeps haberi potest Humanistarum, saeculo XV et insequenti fervor addiscendi sermonem Romanorum mature manavit in Francogalliam, in Angliam, in Germaniam, in regna Cataloniae et Aragoniae, inque plurimas Europae Orientalis nationes, adeo ut publici iuris factum sit tenerum carmen (vulgo madrigale) ab Iacobo Gallo viro Sloveno compositum: Linguarum non est praestantior ulla Latina, quam quisque nescit, barbarus ille manet. Quae enumeravi, pertinent quidem ad praeteritum tempus, sed nobis plane indicant aetatem nostram re vera neglegere pretiosum quoddam ditissimum patrimonium quod stricte respicit hominum consortionem. Fuit tempus cum litterae Latinae privata oblectatione excolebantur, amicitiae rationes atque praecipua munera Latine apta enodatione significabantur sive palam sive privatim, et hoc multa per saecula post eversum Romanorum imperium. Aliquid simile factum est, ut videtur, ante ducentos quadraginta annos, cum puer Volfgangus Amadeus Mozart, decem annos natus, prae manibus habuit Latinum libellum, cui titulus Apollo et Hyacinthus, eidemque eximios suos musicos modos aptavit. Cetera legere potestis in libello vobis tradito. Sint sollemnitates nostrae hodiernae vobis in deliciis. CLETVS PAVANETTO ___________________ (1) Pseudo-Beda, P.L. 94, 543. (2) Romanam gubernavit Ecclesiam ab anno 1740 ad 1758. (3) Horatius, Carmina III, 30, 1. (4) Cfr. Acta Convivii Italici de Latinitate, Salerno, 1973, p. 30. |