|
LATINITAS Opus Fundatum in Civitate Vaticana Epistularum Commercium Martinus poeta Cleto Florindoque viris doctissimis salutem
Quid nobis fugiens mortalibus, anne, tulisti? Mox rapiente dies tempore lapsus eris. Iam prope adest sacra nox, quae Christi lumine fulget, qua manifesta uiris fiet in orbe salus. Vltimus in magno te finiet ordine sanctus Siluesterque tibi dicet, o anne, "Vale!" Teque recens seriem Ianus pereunte sequentem terque parat menses quattuor - ecce - nouos. Denique uti uobis ea fiant tempora, amici, optat Martinus, grata iuuante Deo.
Valete
Martinus sodalis Cleto domino salutem dicit Gratias ago, quod et titulum et monetam necnon syngrapham tam cito ad me misistis. Certe scis me coram adesse tunc maluisse, sed - eheu! - non licuit. Quae de mense Ianuario scripseram, iam te, Clete doctissime, accepisse arbitror. Quid autem de mense Februario scribam? Me quidem eo mense Romam iter facturum constat; saltem uolatus comparaui, ne quid me proficiscentem impediret.
Alta poetam aeternae mox moenia templaque Romae et mox me accipient candida tecta: Volem! Illic flaua mihi mox Thybridis unda sonabit. Martius et nobis conspicietur ager, et Cicerone forum notum dicente per orbem, laesaque, uae, Caesar, curia morte tua.
Otio, quod mense Februario ineunte discipulis magistrisque dabitur, utar, ut denique ad urbem appellam. Prid. Non. Feb. eo post horam XII perueniam usque ad diem Mercurii moraturus. Mecum ibit Petrus FIALA familiaris, qui, cum linguae Latinae non tantus amator sit, tamen eam non spernit. Vt vir religioni maxime deditus parochiae, quae est sacrata Sancto Iosepho, catholicae in V. Vindobonae regione sitae praeest. Quid, o Clete, nobis suades? Quamquam ter quaterue Romae fuimus, consilia a uiro uere Romano danda libentissime audiemus. Licebitne aulam Vaticanam, quae Latinitati domicilium praebet, uidere? Licebitne praeterea - uix quaerere audeo - sacris a Papa celebrandris interesse? Iam nunc tibi gratias agens opto, ut hoc anno satis nouo Dominus te protegat. Vale Puellae et Magistrae Monacenses salutem dicunt Praesidi Operis Fundati "Latinitas" Salve, pater reverende! Litteras ad Te damus, ut gratias Tibi maximas agamus iterum. Disputando Tecum multas et novas res cognovimus, imprimis de opere Latinitatis. Praeterea magno gaudio affectae sumus, quod viros Latine loquentes audivimus, quae res nobis raro contingit. Nunc nobis persuasum est etiam homines huius aetatis sermone Latino uti posse. Hoc evenit, ut nunc familiarius utamur lingua Latina (Utinam haec familiaritas nobis prosit in examinibus!). Tu quidem, patronum optimum Latinitatis Te praebens, nos benigne atque comiter accepisti, libris donavisti, crustulis atque potione dulci delectavisti. Quod tam benigne nobiscum egisti, eo magis laudandum est, quoniam morbus fratris Te gravi cura affecerat. Hoc speramus fratrem Tuum iam reconvaluisse atque etiam Te valere. Optamus quoque, ut diem Natalem Domini nostri Iesu Christi magno cum gaudio celebres et annum novum feliciter ineas. Idem contingat collegae Tuo comi atque docto. Vt valeatis optant puellae et magistrae Monacenses. Dabant in sollemnitate Natalis Iesu Christi, anno MMVI |