The Holy See Search

back

riga

LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana 

VICTORIVS PISAVRENSIS
GRATVLATVR EIDEM SECRETARIO STATVS

           

      Ad praeclarum virum Tharsicium Bertone, Eminentissimum Patrem Purpuratum.

      Non modicum fortasse miraberis, Cardinalis Eminentissime, quod Te adloqui ausim ego ignotus ac nullius propemodum auctoritatis nullaque praeditus doctrina. Quodam tamen vinculo Tu egoque iuncti forsan sumus, quod per tres annos Maceratae, Picena in urbe, auditor fui quorundam sacerdotum Salesianorum, qui varias disciplinas me docuerunt. Gratiae igitur pro verbis Tuis perquam opportunis sunt ingentissimae Tibi a me agendae, quia virorum auxilio amplissimorum egent omnes Latinitatis cultores. Latinum enim sermonem qui vere diligunt, eisdem consiliis absque dubio adsentiuntur, quae Pontifex Pius Undecimus verbis expressit hisce: "Divinitus provisum est ut sermo Latinus mirifico usui esset Ecclesiae docenti idemque Christifidelibus doctioribus ex omni gente magnum ministraret vinculum unitatis; iis dando scilicet non solum unde, vel locorum intervallo disiuncti vel in unum locum congregati, facile inter se sensa mentis et consilia conferrent, sed etiam, quod maius est, unde, quae Ecclesiae matris sunt, altius cognoscerent et cum Ecclesiae capite artius cohaererent" (AAS 14-1922, p. 452). Si enim linguae modernae sunt in pretio habendae, maximam profecto aestimationem Latina sibi promeretur. Quare spe fisus fore ut inceptis nostris, Cardinalis doctissime, favere pergas, haec leviora verba proferre officiosum ac decorum duxi et maxime Tibi, Deo adiuvante, omnia fausta, serena, prosperrima ominari.

      Romae, die IV mens. Dec. a. MMVI p. Chr. n.

VICTORIVS CIARROCCHI,
Italus Pisaurensis

 

 

         

top