LATINITAS Opus Fundatum in Civitate Vaticana NOVI SOCII OPERIS FVNDATI NOMINANTVR Quoniam, Apostolica Sede tuente, annitimur ut linguae Latinae studium et usus hac aetate serventur et promoveantur, honore afficere volumus atque ad opus nostrum participandum asciscere qui Romani Sermonis cultores fautoresque egregii cognoscuntur. Hac de causa, quos huiusmodi laude florere pro comperto habemus, SOCIOS renuntiamus Operis Fundati quod a Paulo VI Pp est conditum cuiusque sedes in Vaticana Civitate est constituta, iisque diploma sigillo nostro consignatum tribuimus. Ii sunt:
RENATVS |
|
BADALÌ |
ORESTES |
|
CARBONERO |
VICTORIVS |
|
CIARROCCHI |
FLORINDVS |
|
DI MONACO |
FLAVIVS |
|
FONTANA |
MARTINVS |
|
FREVNDORFER |
JVRGEN |
|
KOHLBVRGER |
ANNVLA E. |
|
LLEWELLYN |
FRIEDOLFVS |
|
ROSLER |
IOANNES C. |
|
ROSSI |
ANTONIVS |
|
SALVI |
MANLIVS |
|
TICINO |
VALDEMARVS |
|
TVREK |
MARIVS |
|
VITALI |
GVSTAVVS |
|
WALLNER |
Vobis maximas ago gratias pro benevolentia vestra, dum vos omnes humaniter hortor ut rotundas aures praebeatis embolio, quod pro vobis apparatum est. CLETVS PAVANETTO |