|
LATINITAS Opus Fundatum in Civitate Vaticana NOVVS ORBIS CONCITAT MENTEM IVLII CAESARIS STELLA Excellentissimi sacrorum Antistites, Domini dominaeque maxime honorabiles, ex America profecta vos salutare me admodum iuvat, maximeque Certaminis Vaticani hornotinis victoribus sincero animo congratulari. Res nova fortasse videbitur, quod coram tot doctis Romanis concessum est hodie ut orationem proferat Americana quaedam. Constat enim Californianam terram, unde sum oriunda, ad remotissimas Orbis Terrarum partes pertinere. Eam sane nullus Latinitatis cultor coluit, nullus novit, nullus in somniis quidem vidit, quando illustrissimus Cardinalis ille Riarius opulentissimum aedificium, in quo hodie congregamur, curavit exstruendum. Attamen fama est illustrissimum illum vestrum atavum - ipsissimum, inquam, heroa Aenean - non ad Italiam tantum sed etiam ad Novum Orbem olim navigavisse. Testem huius mirabilis facinoris non habemus Americanum poetam, sed Romanum, cui nomen altisonans Iulius Caesar Stella. Natus anno millesimo quingentesimo sexagesimo quarto, prope notissimam aream urbanam quae hodie, sicut olim, Campus Florum nuncupatur, adolescentulus Iesuitis se praebuit erudiendum in notissimo Collegio Romano, ubi et Vergilianae poesis amore et facinorum Christophori Columbi admiratione mox est inflammatus. Haud mirum est eum carmen quoddam concinnare voluisse, in quo Novum Orbem a Columbo inventum celebraret. Carmen suum anno millesimo quingentesimo undenonagesimo Romae edendum curavit, cui titulum Columbeidem dare placuit. (1) Iam octo annos ante, Laurentius Gambara, poeta Brixianus, carmen suum ediderat cui titulus De Navigatione Christophori Columbi. Caesar Stella tamen primus omnino poetarum idem argumentum more Vergiliano aggressus est. Hoc quidem asseverat ornatus philologus Henricus Hofmann, professor Tubingensis, qui abhinc viginti annos cum universa carmina Latina Columbiana recensuisset, affirmare ausus est personam Christophori Columbi illo in carmine heroicam, piissimam, Aeneae persimilem attigisse Americam. (2) Haec in primis causa est cur carmen Stellianum doctis lectoribus commendetur. Suis in versibus poeta noster declarat priscum et perantiquum illud imperium sine fine ab Iove olim Romanis concessum, saeculo novo Christifidelibus a Deo, Iesu Christi Patre, traditum esse. Columbus, alterius instar Aeneae, sacra sua ad novam terram iussu divino affert, quo in incepto numen offendit inimicum, quod statuta subvertere conatur. Quis iste inimicus? Non de Saturnia Iunone agitur, sed de daemonio Lucifero. Audiantur versus, in quibus ipsius ira evocatur, dum ille naves ÂÂAusonii ColumbiÂÂ, quas vocat, venientes animadvertit:
At contra diri longe regnator auerni Inuidiae stimulis, odioque agitatus, et ira; Detegat Ausonius ne regna occulta Columbus Antiquosque nouet ritus, melioraque gentes Ad sacra conuersas lustralibus abluat undis; Multa putat, si qua properantem auertere classem Possit ab incoeptoÂÂ
(3)
Pestem, procellam, perduellionem in Christianos comparat, quae mala omnia ab angelo quodam tempestive avertuntur. Tandem Columbus optatum litus attingit insulae Hispaniolae, sive Quiqueiae, eamque salutans his verbis Deo consecrat:
"ÂÂ
Salue o pulcherrima rerum Terra ferax, uni mihi tot seruata per annos, Quam propter certae potui me exponere morti: Ne, precor, externos ne dedignare colonos. Nam neque nos vento, pelagique erroribus acti Afferimur, seclo sed inobseruata priori Per loca rexit iter, nosque huc Deus adpulit auctor: Cede Deo." (4)
Ut patet, nihil Lucifero manet nisi extremum atque dirissimum telum, amorem scilicet libidinosum. Est enim paene lex poetica: ubi Aeneas, ibi et Dido. Ecce nova Elissa, quae non iam Dido nuncupatur, sed Anacaona, cuius nomen poeta deprompserat ab annalibus historicis, in quibus regina quaedam Indorum eiusdem nominis commemoratur. His in versibus, regio fastu circumdata, soror regis Quiqueiae obviam venit Columbo. Est regina superba; pulchra admodum, animoque bellicoso praedita:
Pone subit magna matrum comitante caterua Anacaona soror, qua non prudentior ulla Imperio populos regere, et dare iura subactisÂÂ
; Nunc tamen Ausonio cum prodeat obuia Regi . Illa caput, nulloque intectum corpus amictu Et roseis ornarat eburnea brachia sertis, Membra colorati velabant coetera floresÂÂ
(5)
Hanc diabolus affligit vehementissimo in Columbum amore eamque incitat ut virum alliciat, ne perstet in itinere suo neque amplius ad Europam officiorum suorum compos regrediatur. Ne credatis eum Anacaonae blanditiis cessisse. Nam quamvis, ut pernotum est, amor Didonis Aenean Veneris filium ab officiis retinere potuerit, Columbus, cum sit et pius et castus, et (ut ita dicam) armatura Dei et lorica iustitiae (6) praeditus, expugnari non potuit, utpote qui esset Iesuitarum alumnus. Anacaona igitur in litore relinquitur, alterius Ariadnae instar, et carmen sic terminatur. Terminatur mox et sermo meus, quem benigne audivistis. Sententiam meam de Iulio Caesare Stella propono vobis perpendendam: eum scilicet non exstitisse Vergilii imitatorculum, sed potius interpretem. Maronis lingua usus est ut res novae cum temporis sui cultu civili Latino conciliarentur. Ex tunc ad saeculum usque nostrum, Christophorus Columbus a multis ductus est heros, et terra ab ipso inventa rerum Latinarum imperio est addita. Dixi. ANNVLA E. LLEWELLYN _________________ (1) Iulii Caesaris Stellae Nobilis Romani COLVMBEIDOS Libri Priores Duo. Ad Philippum Austrium Philippi II Regis Cath. F. Hispaniarum et Indiarum Principem. Superiorum Permissu. Romae, apud Sanctium et Soc. MD. XIC. [BAV Stamp. Barb. GGG VI 79]. (2) Hofmann, Heinz. "Aeneas in Amerika. Komplikationen des Weltbildwandels im Humanismus am Beispiel neulateinischer Columbusepen." Philologus: Zeitschrift für Klassische Philologie, 139, t. 1 Berlin: Akademie Verlag, 1995. (3) I, 52-58. (4) I, 521-528. (5) II, 144-146, 160-163. (6) Eph.6:11, 14 (Nova Vulgata). |