LATINITAS Opus Fundatum in Civitate Vaticana Aetatis Nostrae Acta PROBANDA ET IMPROBANDA Marcellus Veneziani, cum animadvertisset de libro, quem ipse composuerat, cui Adversus barbaros est index, a nullo prorsus aestimatore perito iudicium fieri, in actis diurnis, quae Liber (1) inscribuntur, semet ipse simulata severitate maledico stilo carpsit. Quod callidum inventum Dino Messina Alcibiadi merito comparavit, qui cani suo idcirco caudam amputaverat, ut vulgi rumoribus materiam suppeditaret. Quadraginta fere abhinc annos Petrus Bourdieu quamlibet electam hominum manum (2) ad hereditariam honorum divitiarumque transmissionem propensam esse questus est. Quam vero illaudabilem consuetudinem in lustra percrebrescere ingravescereque dixerim. Macti virtute igitur, Quirites, estote, qui homines novos ad summas haud raro potestates evexistis! "Ioannes, mi dilectissime, / inanem animi mei vacuitatem non amplius tibi imponam. / Vera tandem aliquando femina fiam, / neque ullo te iam dolore gravabo: / hoc tibi polliceor": hisce versibus, quos ad verbum Latine reddidimus, a Patricia Valduga Ioanni Raboni morituro atque in valetudinario iacenti dicatis, sincere plaudendum esse censeo. "Si veri cognoscendi cupiditate flagras, satis erit communem vulgi opinionem in contrarium vertas": hanc licet Marcelli Proust sententiam probandam existimetis, non est tamen infitiandum iam Callimacho indoctam plebem contemptui fuisse ac fastidio. Neapolitana quaedam mima tricenaria, Roberta Serrettiello, se puerum istiusmodi effutientem verba audivisse narrat: "Ego quoque in vincula serius ocius coniciar. Schola taetra mihi custodia esse videtur; econtra in vinculis multa disci profutura posse arbitror". Carcer magister vitae: hac quoque in arena potiores Quirites sunt iudicandi, qui ab historia alicuius momenti praecepta hauriri persuasum habebant. "Is unus qui nullum habet in familia sua fratrem ominari potest ut universi homines fraterno iungantur vinculo". Sic locutus esse perhibetur Carolus Chincholles, cuius menti Cain Abelem obtruncans fortasse occurrerat, vel mutua Eteoclis Polynicisque caedes: at veri similius est germanum ei contigisse inamabilem. Praeclara Suetica scriptrix Unni Drougge commenticiam fabulam (3) pepigit, in qua primas agit partes femina quaedam quadraginta duos nata annos cum tredecim annorum puero carnali amatoriaque consuetudine devincta. Vladimiri Nabokov ÂÂLolitamÂÂ inversis sexibus imitari sese voluisse autumat. Num istiusmodi, cari lectores, opus erat experimento? Omnes fere mulieres televisifica celebritate conspicuae, quotiescumque quales in viro dotes desiderent a percontatore rogantur: "Marem - inquiunt - lateri meo adhaerere volo, qui risum mihi moveat". Aliud alia aetas virilitatis specimen nimirum eligit: strenuos antiquitus bellatores feminae inhiabant, barbigeros recentiore memoria philosophos, hodie scurras. Tempore illo quo iuvenis eram triginta annorum, prosperis meis in Latinis certaminibus successibus aperta malevolentia a quibusdam collegis invidebatur. Nunc vero palmae mihi senescenti delatae aequiore (vel minus iniquo) animo accipiuntur. Si quod mihi mortuo postumum tributum erit praemium, unanima fortasse gratulatione celebrabitur. Quod Flavius Insinna et claram adeptus est famam et ingentem cumulavit pecuniam, utrumque laetor: memini enim qua peritia Sancti Augustini personam in Curia Riaria quondam sustinuerit, cum festus Latinitatis dies sollemnizaretur. Veridici instar oraculi Ennius Flaiano olim praedixerat: "Post triginta annos ad Italorum mores formandos maius televisificae emissiones habebunt momentum quam ipsi rei publicae rectores". Recte quidem; rectius autem, si de deformatione locutus esset potius quam de formatione. De fabulosa aetate aurea non modo Hesiodus, Aratus Vergiliusque mentionem fecerunt, sed per translationem hodierni quoque tractant scriptores. Fridericus Forsyth exempli gratia optime et sibi evenisse et aliis opinatur, qui a quinquagesimo vicesimi saeculi anno ad sexagesimum iuvenes fuerunt. Esto, quod ad Europam pertinet occidentalem: sed ferreas eodem decennio asperitates et Europae orientalis et Coreae et Algeriae et aliarum regionum multarum passi sunt incolae. Amico cuidam hortanti ut consociationi cooperarer cui "Nemo Cain interficere audeat" (4) inditus est titulus, ita subiratus respondi: "si opes suppeterent, potiorem instituerem egomet gregem ad Abelis mortem ulciscendam destinatum." EXEMPLA HAVDQVAQVAM IMITANDA Ioannes Paulus Gaultier, vestificus ille clarissimus, mentiri puer solebat, quotiescumque ubi habitaret rogatus erat. Pauperis enim domunculae, in qua cum parentibus suis vivebat, vehementer eum pudebat. Numquam videlicet Horatium legerat, qui libertino patre natum se esse (5) merito gloriabatur. Petro Ingrao, perturbato animo querellanti quod Hungarorum tumultus a Russicis militibus anno p. Ch. n. MCMLVI cruente compressi essent, Palmirus Togliatti se plus vini diebus illis quam pro consuetudine bibisse, quasi laetus celebrandus esset eventus, impudenti oris duritie respondisse fertur. Alcaeus quoque ad compotationem sodales incitabat, verum ubi tyranni obtruncati erant, non strenui patriae libertatis vindices. Pessimam novi magistram, quae discipulis altiores explanationes postulantibus subaspera morositate suscensere consuevit, utpote quae sua ipsius ne detegatur imperitia timeat. Commonenda vero est ut Quintiliani locum (II,2) memoriae mandet, ubi praeceptoris officia probabiliter definiuntur: "Interrogantibus libenter respondeat, non interrogantes percontetur ultro". Sinensibus et Europaeos et Septemtrionales Americanos opulentia atque inveniendi vi cessuros mox esse a multis praenuntiatur. Esto: sed nuntio nuperrime divulgato quaedam mihi dubitatio affertur. Cauponam enim in remota Sinensium urbe a plurimis frequentari deversoribus fama est, ubi sellae cacatoriae pro subselliis atque ovatae pelves (6) pro mensis adhibentur. Si de istiusmodi agitur novis inventis, nihil causae est cur de futura prosperitate Europaei cives atque Americani desperent; nec vero illud est obliviscendum, quod iam apud Petronium (XLVII) ventris crepitus in epulis non esse continendos Trimalchio asseverabat: ne audeant igitur istam latrinalis et tricliniaris argumenti mixturam suae Sinenses inventioni ascribere! In hebdomadali libello (7) televisificam legi mimam Lucianam Littizzetto, qua vix foedius quicquam atque inamoenius atque iniucunde petulantius imaginari possum, nullam praetermittere occasionem quin Catholicae Ecclesiae antistites maledico dente carpat. O rem sane miram ac paene incredibilem! Pro satirica auctrice actriceque femella accipitur quae, si novellus exsisteret Martialis, epigrammaticis obnoxia fieret ipsa ludificationibus, haud secus atque edentula Aelia (I,19) vel tussi confecta Maronilla (I,10) vel Thais lusca (III,8). Interdum pessimi quoque discipuli, qui de Latinis litteris acroases perperam neglegunt contemnuntque, ut carmina a me sibi dedicentur instanter efflagitant. Paulino cuidam, qui e scholastico cursus certamine victor discesserat, unum saltem laudativum versum petenti, sic satisfeci: Vicisti pedibus, cerebro nunc vincere disce! De Sinensibus item. Mos apud eos est, ut postumis sive ultramundanis coniungantur nuptiis iuvencus ac muliercula praematuro obitu extincti, etsi nullum antea amicale commercium intercesserit. Ne hic quidem novitatis palma sunt Sinenses decorandi: nam apud Lucianum Samosatenum (8) Theseus et Menelaus in beatorum insula rixantes litigantesque repraesentantur, utri aeterno sit Helena vinculo adiudicanda; et iam apud Rheginum Ibycum (9) amatoriae mentio fiebat consuetudinis qua apud inferos (quo uno ceteroquin loco convenire poterant) Achilles et Medea copulabantur. Rumor est Novi Eboraci istam invalescere insaniam, ut chirurgicam pedum refectionem elegantissimae ditissimaeque feminae subeant, quo commodius optimae notae calceos a Iacobino Choo, sutore praeclaro, confectos sibimet induant ac facilius. Utilius, mea quidem sententia, atque opportunius esset si mentis reparationem paterentur, ut istiusmodi gallinarum cerebrum ratiocinationis capax tandem fieret. RIDENDA ET PLORANDA Quandam probe novi societatis bonis gignendis moderatricem (10), quae cuidam eiusdem generis societatis moderatori quondam nupsit. Ex isto matrimonio puella nata est, quae octavum nunc annum agit. Londinii habitant, Novi Eboraci vel Lutetiae Parisiorum aliquando fortasse habitaturi. Apud privatam scholam pusa in studia incumbit, in quam tantum optime nummati alumni admittuntur. Africanis venationibus (11) aestate, Alpinis nartationibus (12) hieme laute sumptuoseque familiola delectatur. Mater vero nuperrime edixit ne ullum filiola acciperet a propinquis amicisve munusculum: periculum enim esse ne tenellus animus nimia indulgentia liberalitateque corrumperetur. Ne de inani flatu vocis agi videretur, artificiosam pupam pannis vestitam vixdum donatam e lacrimantis gnatae manibus ereptam sexenni Indicae famulae filiae tradidit. Num Africanis venationibus et Alpinis nartationibus puellarum pectora ad parsimoniam durari credamus? Praeclarus photographus Olivierus Toscani sic fabellam illam de formica et cicada ad aetatis nostrae mores accommodandam esse censet: "Ineunte hieme cicada, Lemovicense autocinetum (13) regens, formicam exigua, quae laboriose collegerat, cibaria ordinatim seponentem praetervehitur. Narrat sese, Augusto mense cantitantem, a cantatricum conductore forte auditam, permagna conductam esse mercede, ut, apud Parisinam tabernam cafaeariam concentu celebratam (14) spectacula exhiberet". Mihi quoque iocoso liceat antiquam fabellam complere additamento: "Apud mensam argentariam peculium formica deposuit, quam blandidicae vulpes administrabant ingentia depositoribus fenora polliceri suetae: quam pecuniam inconsiderate collocatam paucorum spatio mensium omnino evanuisse misella formicula comperit". In eorum sodalitatem, qui Ticinensis Collegii a Pio V Pontifice conditi alumni fuerunt, trecenti circiter nomen professi sunt et profiteri quotannis pergunt; at, si bene computemus, duo milia vita adhuc frui doctoris gradu ornatorum aestimare possumus, qui annuum subnotationis pretium solvere et valeant et - si conscientiae scrupulis obnoxii essent -, profecto deberent: nam apud Collegium illud per quattuor pluresve annos gratis manducaverunt et habitaverunt et studiis in posterum profuturis proficienter vacaverunt. Recte Aristoteles negabat quicquam grata beneficiorum acceptorum memoria celerius in humana consortione senescere. Aegritudinem, qua laborat, animique demissionem Anglica mima Emma Thompson domesticis curat negotiolis: obsonatum it, matteolas coquit conditque, scholastica absolventem pensa filiam adiuvat. Hanc medendi rationem a Iudaea anu ex immani internecione superstite mutuata est, quam hoc loquentem tenore audivit: "Quotiescumque taedio affici domi vestrae una cum familiola vestra videmini, mementote, quaeso, nihil in vita esse domestico tepore sanctius neque iucundius". Hadrianum Celentano de tritis frivolisque opinionibus in vulgus pervagatis querentem iure meritoque Victorius Zincone diurnarius opificinae tabacis tractandis eris comparat, qui de pulmoneo carcinomate in orbe crebrescente querellentur. Georgius Clooney, praeclarum pellicientis virilitatis specimen, aegerrime se tulisse porcelli mortem fatetur, cui Maximilianum nomen indiderat, quocum duodeviginti vitae suae annos transegerat: quo convictu nullum alium diuturniorem toleravisse se addit. Quid igitur innumerae faciant istius histrionis cultrices, quae quidlibet pati sunt paratae, dummodo cum desiderio suo nitenti concumbere sinantur? Novellam quaerant Circen, a qua in porcas convertantur. Ioannes Borgna, in Romana civitate humanitatis cultui promovendo praepositus, narrat die illo, quo praevium cinematographicae taeniolae spectaculum (15) paucis privilegiariis oblatum est, quam "Vicesimum p. Ch. n. saeculum" (16) Bernardus Bertolucci inscripserat, paulum afuisse quin Georgius Amendola et Ioannes Carolus Pajetta, bonorum aequandorum fautores ardentissimi, manus moderatori afferrent. Iis videlicet displicuerat quod cruentas ultiones de fascalibus profligatis sumptas aspero quodam veri studio pelliculae illius dispositor repraesentaverat. Haud dissimili pugnacitate Ioannis Pauli Pansa liber (17) nuper editus hodie accipitur ad eosdem funestos eventus pertinens. Tempora mutantur, sed veritatis osores non mutantur in illis. ACCIPIENDA ET CONFVTANDA Eduardus Sanguineti, clarus poëta idemque subtilis philologus, haec dixisse fertur: "Pauperum erga divites resuscitandum tandem aliquando est odium. Oportet enim proletarii eros detestentur, siquidem proletarios eri vexant atque contemnunt". Non honestum, mehercle, consilium; at istud unum Eduardo laudi saltem ascribatur, quod talem septuagenarius se praebet, qualis fuerat tricenarius. Hoc unum inter regem interesse et tyrannum Thomas Hobbes censet, quod priore vocabulo dominum, cui favemus, laudative extollimus, altero praepositum, a quo detrimentum passi esse videmur, obiurgatorie vituperamus. Idcirco nimirum rei publicae fautor ego sum ardentissimus, quia plures in vita mea privata tyrannos offendi quam reges. Harlanus Coben, Americanus fictarum narrationum scriptor haud obscurus, haec, quae sequuntur, nuperrime confessus est: "Unde narrandi initium sumam, probe equidem scio; qualem fabulae finem imponam, facili promptaque invenio vena; quae vero res in medio sint collocandae excogitare, hic labor est perarduus". Plerisque narratoribus eadem evenisse atque evenire opinor, quae Harlanus laudabili sinceritate queritur. Multum amarae veritatis huic inesse arbitror Pauli Conte, cantoris eximii, sententiae: "Homo et nascitur solus et moritur. Vel nimia econtra in ceteris vitae partibus et commerciorum et negotiorum frequentia ei obeunda est". Secum Albertus Moravia quaerebat num veri simile videri posset quod in Manzoniana narratione tam laboriosam periculosamque nobilissimus potentissimusque loci magnatus machinationem tantilla de causa moliretur, ut cum rustica femella concumberet. Praetereo quod libera conceditur narratoribus inventio; at mihi, moravianas in Alexandri Manzoni opus reprehensiones audienti, Phaedri illius de vulpe et uva fabellae venit in mentem. Albertus Arbasino miratur quod plures in ultimo saevi tyranni Iraquiani supplicio effusae sint modo lacrimae, quam undetriginta fere abhinc annos in tristissimo Aldonis Moro, innocentissimi viri, martyrio. Stuporem autem mihi inicit ipse, quo Albertus affectus est, stupor: oportet enim victimam ab Americanis vel ab Americanorum satellitibus immolari, ut putidi misericordiae fictae simulatores fletui habenas laxent. Legi dicunt apud periodicos libellos, quibus Financial Times est index, - an de actis diurnis agitur? Nescio et scire nolo - utilius tempus et operam Italicos discipulos impensuros esse, si Sinensem, potius quam Latinam, linguam addiscant. Mea quidem sententia rectius probabiliusque istarum ephemeridum redactores munere suo fungerentur, si oeconomicis quaestionibus interpretandis, potius quam alienis argumentis temere tractandis, tranquille operosi attenderent. ORESTES CARBONERO _____________________ (1) italice = ÂÂLiberoÂÂ. (2) electa hominum manus = élite; cfr Lexicon Recentis Latinitatis v. I p. 267. (3) Italice = romanzo; cfr Lexicon Recentis Latinitatis v. II p. 190. (4) Italice: ÂÂnessuno tocchi CainoÂÂ. (5) Hor. sat. I, 6, passim. (6) Italice (vel potius Francogallice): bidet; cfr Lexicon Recentis Latinitatis vol. I p. 91. (7) Corriere della Sera Magazine, MMVI fasc. 44°. (8) Historia vera II, 8. (9) v. A. Lesky Storia della letteratura greca (a Fausto Codino Italice conversa) vol. I p. 246 Mediolani MCMLXII. (10) Anglice = manager; cfr Lexicon Recentis Latinitatis vol. II p. 16. (11) Italice = safari; cfr Lexicon Recentis Latinitatis vol. II p. 193. (12) nartatio = discesa con gli sci; cfr Lexicon Recentis Latinitatis vol. II p. 204. (13) Lemovicense autocinetum = limousine; cfr Lexicon Recentis Latinitatis vol. I p. 450. (14) Francogallice = café chantant; cfr Lexicon Recentis Latinitatis vol. I p. 115. (15) praevium spectaculum = anteprima; cfr Lexicon Recentis Latinitatis vol. I p.44 (16) Italice = "Novecento". (17) cui libro "Gravissimum mendacium" est index (Italice = "La grande bugia"). |