The Holy See Search

back

riga

LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana 

 

Nuntiatur agitandaÂ…

RVSTICATIO VIRGINIANA

primum scilicet seminarium Latinum
tantum tironibus
volentibus ex tempore Latine loqui dicatum

habebitur in villa rustica cui nomen Claymont
quae penes est societatem philosophicam eiusdem nominis

in Virginia Occidentali (prope Vasintoniam urbem)

a die 2o ad diem 8m mensis Iulii anno 2007.

      Te, care Lector, invitamus participem qui grammaticam Latinam iam satis bene perspectam habeas ut scripta Latina adhibito lexico legere possis, nec facultatem ex tempore Latine colloquendi ullatenus iam excolueris. In iucundissima villa rustica hospitaberis, loquelam Latinam exercebis, scriptis omnium saeculorum delectaberis; haec etiam omnia inter novos amicos agitabis, nulla lingua usus nisi Latina. Hoc propositum si tibi arriserit, quaedam maioris momenti breviter explicata benigne legas:

      Quibus diebus fiat Rusticatio: incohabitur die 2° (Lunae) mensis Iulii, a. 2007, ad meridiem. Eadem hora die 8° (Dominico) mensis eiusdem terminabitur.

      Qui homines huic rei idonei sint: si hoc legere vales, aptus et idoneus eris, dummodo similem rem numquam participaveris. Inter participes praeteritarum Rusticationum (quas in California iam octies celebravimus) numerabantur professores, ludimagistri ac studentes universitarii, nec non Latinitatis cultores aliis artibus officiisque dicati, qui tamen omnes aut Latinum sermonem in gymnasio saltem per triennum excoluerant, aut tirocinium unius anni in studiorum universitate absolverant. Si quis particeps annum duodevicesimum nondum expleverit, eum comitari debebit genitor sive magister et ipse Rusticationem participaturus, cuius in potestate iuvenis permanebit. Participes in universo duodeviginti numero tantum accipientur.

      Quibus in aedibus Rusticatio Virginiana agitanda sit: hospitabimur in aedibus veteribus quas nepos quidam ipsissimi patris patriae Georgii Vasintonii ca. annum 1830m curavit erigendas. Et aedibus et praedio, quod eas circumdat, nomen Claymont dare placuit. Post bellum civile aedes a priscis dominis abalienatae sunt; hodie vero et domus et praedium penes sunt societatem philosophicam cui nomen The Claymont Society for Continuous Education, de quo plura legere poteris apud www.claymont.org.

      Quantum pretium participibus solvendum: singuli participes $850 thaleros sive dollaria Americana solvent, quae summa data ad universa necessaria sufficiet, scilicet ad victum hospitium institutionem. Ut singulus particeps locum sibi servet, dollaria $300 moderatoribus ante Kalendas Maias mittat. Cetera denique (scilicet $550 dollaria) ante Kalendas Iunias solventur. Si quis vero, pecunia data, a proposito declinaverit et litteris missis ante Kalendas Maias moderatoribus nuntiaverit se non adventurum, pecuniam suam, demptis $50 dollaribus, recipiet.

      Quale hospitium in villa praebeatur: habitatio nostra erit amplissima villa, ubi participes gregatim et sexu divisi in conclavibus communibus hospitabuntur. Singula conclavia quattuor vel quinque lectulis instruuntur. Masculi et feminae balnea sua habebunt propria. Vacabunt omnibus aulae, refectoria, mediana in primo aedificii tabulato, similiter horti et prata amplissima foris ad spatiandum. Commodabuntur nobis suppellectilia, stragula, nec non pulvinaria; manutergia tantum nobiscum afferre debebimus.

      Quales cibi sumantur: cenabis bene, particeps, apud nosÂ… quia vina et cibaria saluberrima atque sapidissima omnium generum aderunt, quaedam ex hortis praedii carpta eaque recentissima. Nosmetipsi ientacula, prandia, cenas parabimus et in illis nobis ipsi ministrabimus. Omnes participes gregatim et vicissim, imperante coquo Latine loquente, cibos parabunt, fercula inferent, vasa escaria purgabunt, refectorium verrent, quo officio omnes et singuli ter vel quater in hebdomada fungi debebunt.

      Qui fructus participibus Rusticationis eveniant: si numquam antea Latine ex tempore loqui es conatus (vel si iam semel conatus perterritus aufugisti!) occasiones permultas simpliciter et iucundius colloquendi in sessionibus nostris invenies, quibus peractis sermocinantes tecum facilius intelleges, et, quod maius est, facilius velocius accuratius scripta Latina interpretaberis. Constat equidem nihil ad linguas penitus discendas magis prodesse quam exercitatio, nihil ad exercitationes magis quam iucunda societas amicorum. Loquendo igitur, legendo Latineque ludendo iucundius discere una poterimus. Hoc proderit omnibus, magistris quidem imprimis, qui optimas docendi methodos a magistris aliarum linguarum comprobatissimas cum suis discipulis adhibere valebunt. Tota hebdomada participes plus quam 50 horas exercitationibus agitandis impendent.

      Cur tironibus tantum inceptum nostrum dicetur: dictitant homines adultos aegrius quam pueros linguas discere. Quod si verum est, culpam non aetati tribuimus sed magis dignitati, cui aetate provectiores maximopere studere solent, cum sit illis saepe difficile optata consequi. Hac de causa eos homines a grege participum arcendos esse duximus qui iam satis bene Latine loqui valeant, ne quempiam nostrum vocis balbae pudeat. Exercitationes igitur loquendi simpliciores atque creberrimas peragemus, quibus puerilis balbuties (qua omnis tiro necessario afficitur) mox in veram loquelam Latinam transformetur. Eandem ob causam, ut familiariter animisque laxatis una versemur, grex noster in universo duodeviginti tantum participibus constabit. Tradentur insuper participes singuli in greges minimos divisi repetitoribus sive tutoribus Latine loquentibus et re didactica peritis. Illi enim colloquiis et exhortationibus suos humaniter stipabunt ut quisque eorum maximum rei  fructum in fine percipiat.

      Quomodo dies singuli peragantur: quinque vel sex horas exercitationibus variis loquelae corroborandae cottidie impendemus. Has exercitationes curabimus ut sint non solum utiles sed etiam iucundae. Eas quisque bene peragere poterit dummodo verbum auditum proferre valeat. Ientaculum, prandium, cenam omnes gregatim parabimus et una sumemus (vide supra), in quibus occasiones permultas vere ex tempore et familiariter Latine fabulandi habebimus. Vespere autem animos relaxare et dare nos iucunditati licebit, dum omnia sane fiant Latine.

      Quando nomen dare necesse sit: quicumque vult Rusticationem participare nomen det quamprimum. Petitores enim accipientur donec grex duodeviginti hominum constituatur. Nulla petitio post Kalendas Maias accipietur.

      Quomodo nomen dandum sit: cura imprimendam inscriptionis schedulam quam his litteris invenies annexam Anglice exaratam, eamque cum addita summa $300 mitte ante Kalendas Maias ad inscriptionem cursualem quae sequitur. Assignationes argentariae nomine SALVI signentur.

SALVI c/o Dr. Nancy E. Llewellyn
P.O. Box 2390
Los Gatos, CA
95031-2390 USA

      Quid sit S.A.L.V.I. Septentrionale Americanum Latinitatis Vivae Institutum (www.latin.org) est societas didascalica in California anno 1996 incohata et publicae commoditati dicata secundum leges tributarias Civitatum Foederatarum Americae 501c(3) et Californianae civitatis 23701d. Seminaria et acroases agitandas curat, ut revirescat usus linguae Latinae inter ipsius linguae cultores, maxime vero inter studentes et docentes tam in studiorum universitatibus, quam in scholis.

      Rusticationis moderatores

      Annula Llewellyn gradum doctoralem in Studiorum Universitate Californiana Angelopolitana anno 2006 adepta est. Munus praesidis S.A.L.V.I. gerit, munusque profestricis litterarum Latinarum mense Augusto suscipiet in recentissimo totius patriae collegio, scilicet in Collegio Catholico Viomingensi (vide www.wyomingcatholiccollege.com), cuius alumni studio Latinae linguae per biennium incumbere debebunt, datis etiam optimis auctoribus de arte equestri. Prima studia universitaria in Collegio Bryn Mawrensi ipsa absolvit, quibus functa ad provectiora aggressa est in studiorum Universitate Pontificia Salesiana Romana, quae anno 1991 eam gradu ac titulo Licentiae honestavit. Eam instituerunt Cletus Pavanetto et Reginaldus Foster.

      Andreas Gollan in gymnasio publico Monicopolitano Californiano grammaticam Latinam docet. Baccalaureatum in litteris Classicis in Studiorum Universitate Sydneana Australiana olim adeptus, gradum Magistri in litteris Latinis in Instituto Latino Universitatis Kentukianae mox adipiscetur. Inter S.A.L.V.I. rectores numeratur et est culinariae artis cultor peritissimus.

      Repetitores: Aurora Mitchell (docens in gymnasio Dulaney Baltimorensi Marilandiensi); Guinevera Nelson (bibliothecaria in Academia Iuris Universitatis Studiorum Berkleianae Californianae); Robertus Patrick (docens in gymnasio Parkview Georgiano); Ioannes Piazza (docens in gymnasio a Sancto Vincentio de Paoli Californiano); Aloisia Soter (docens in facultate litterarum classicarum Universitatis Studiorum Michiganensis); Patricius Twomey (sacerdos in ecclesia ab Omnibus Sanctis Visconsiana).

      Si quid manserit rogandum, epistolia mitte cursu electronico ad Annulam vel telephono interdiu hoc numero +1 408 3481649 nisus eam interroga.

VIVAT LINGVA LATINA ~ LOQVENDO DISCITVR

      

 

ANNVLA E. LLEWELLYN

         

top