The Holy See Search

back

riga
 

LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana 

 

ASINVS AVREVS VEL FABVLA POST-MODERNA

   

      "Lector, intende: laetaberis" (1), novam fabulam Aesopiam incipio quam post-modernam vel potius suburbanam dixerim.
      Anno MM p. Chr. n. in Marsorum oppidulo vivebat Calogerus quidam, publicus tabellarum diribitor, qui rerum rusticarum studio ardebat ac potissimum animalium domesticorum. Ex quibus Calogerus, emeritis stipendiis, iucundum asellum accuravit.
      Asinum habere diu flagrantissime cupierat, sed pecudi illi amabili – cui Pacificum nomen imposuit – stramina ac pabula cotidie danda secum non reputaverat.
      Singulis autem diebus necessariae et munditiae et nova palea atque, interiecto tempore, prope continuatus animalis purgamentorum acervus in montem foetulentum elevatus erat. Olim beneficiis tributis is qui fruebatur, cum inquietior solito esset, asino spurcitias obiecit.
      "O quantum stercus – inquit – egeris! Tu quoque, nullo pudore, abunde vales ad purgamenta totius orbis terrarum creanda!".
      At ille – utinam haec verba numquam essent dicta! – pertinax, pervicax ac salsus usitato more, heres Apuleii asino aureo dignus, domino suo acerbe respondit:
      "O bone, depone sordes meas apud publicum purgamentorum receptaculum in Valle Solegara (in terra Marsorum), atÂ… magna tibi solvenda pecunia. Si vero in Fucini agros eas tuleris, ingentem ac praesentem pecuniam tibi solvent. In quo si mihi obtemperaveris, tanta lucra feceris!".
      "Quid – interpellavit Calogerus – tibi est in animo dicere?"
      "Sententiam meam – subiunxit asinus – aperio: nam mea tuaque purgamina utraque foetent, eodem modo fastidium afferunt, tantum quod mea, in agros sparsa, hos locupletant feracissimosque reddunt, tua contra nemo vult; idemque ager, in quo ea – frustra versa (2) – ponis, purgamentorum fit receptaculum, nullum umquam pretium habet cum tota circumstante area".
      "Ne dixeris – inquit Calogerus – plus quam veritas patiatur. Praesenti quidem tempore res in melius est mutata: nam cives omnes omnibus viribus non modo inquinamentum expedire, sed cum maxime sua reiecta distrahere ac liquefacere (3) nituntur".
      "Hoc – refutavit asinus – falsum est, quod omnibus locis unoquoque momento repugnantia operibus exsequendis consilia exoriuntur; quin etiam vos «humani» aliorum iugulum petitis ut vestra excrementa quam longissime mittatis. Quales autem exitus – quaeso – habuit vestrarum scoriarum collectio discriminata (4), materia fertilitati augendae composita (5), biogasium denique quod dicitur? Proinde immundos ac foetulentos asinos imitamini. Quae cum ita sint, fieri potest ut ipsa foetentia vestra non vilissimo pretio constent".
      Ideo Calogerus, asini consiliis fruitus, ex eo die delectos viros inquinamenti peritos ad se convocavit hac mente ut, investigationis eorumque experimenti auxilio et alvi suae materiam vel liquidam vel adstrictam, similiter atque illam asininam, auream reddere posset.
      Haud scio an non Calogerus asininum aureum optatum sit impetraturusÂ…
      Curiose "lector", exspecta atque "intende": "at ego tibi" aliquando gaudium illud fortasse nuntiabo et "laetaberis!".

MANLIVS TICINO

 

  

(1) Apul. Met. I, 1.
(2) Italico sermone "trattati".
(3) Italico sermone "smaltire".
(4) Italico sermone "raccolta differenziata".
(5) Anglico sermone "compost".

  

 

top