The Holy See Search

back

riga
 

LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana 

 

AVDITV HORRIBILIA

(pars prior)

 

      Supremus administer publicae institutioni praepositus subita dimissione mediolanensem magistram multari vult, quae septenni puero loquaciori linguam foravisse insimulatur. Esto; sed eadem vellem usus esset severitate adversus adulescentes tres e Marochio oriundos, qui taurinensem professorem tam male mulcaverant, ut in valetudinarium misellus deduceretur. Maxima debetur puero reverentia, nulla magistro.

      In menstruo libello cui ‘VelvetÂ’ est index, in fasciculo mense Martio anni MMVII edito frivolorum de vestimentis opusculorum scriptor cognomine Svendsen in priore pagina Norvegiensis esse dicitur, in posteriore Suetus. Bene nobiscum agitur, quod commentatiuncula illa ulterius producta non est: fieri poterat ut Danus in tertio folio auctor ille esse diceretur.

      Cinematographicus moderator famosus, Tinctus Brass, quasi satis non essent obscenae, per quas enotuerat, pelliculae, librum nuperrime scripsit, qui "Laudes culi" inscribitur. Sui nimirum cuique aetati conveniunt sophistae.

      Mathematicus quidam, Petrus Georgius Odifreddi, in libello, qui modo vulgatus est, Christianam religionem tantum a stultis coli posse homullis adfirmavit. Iure meritoque Aldo Grasso, de criminoso opusculo isto iudicium faciens, secum quaerit num tam audaci Petrus Georgius animo forte exsistat, ut eadem violentia Islamitis obtrectet.

      "Quis tulerit Gracchos de seditione querentes? / Quis caelum terris non misceat et mare caelo, / si fur displiceat Verri, homicida Miloni, / Clodius accuset moechos...?": sic in secunda satura (1) Iuvenalis intolerabilem dictorum et factorum discrepantiam argute notavit. Hodie autem bonorum aequandorum fautores sumptuosa navi velis instructa vehi aequo animo toleramus, concubinos a legitima uxore divortio digressos indissolubilia vincula coniugalia simulata austeritate defendere, liberae mercaturae praecones quominus novis institoribus vendendi facultas concedatur acerrime obsistere. Dolendum est, quod novellus nobis praesto non est Iuvenalis.

      Puella quaedam tredecim annos nata, quae, mediani scholam ordinis frequentans, ista una de causa a professoribus laudatur, quod unocula, ut vulgo dicitur, inter caecos versatur, malos condiscipulos clanculum foeda ignavia hortatur, ut mapalia faciant (2). Pro certo habeo improsperos eam apud lyceum successus excusaturam esse querellando, quod in inferiore institutionis gradu acroases impediebantur atque in perpetua rutuba (3) vivebatur.

      Haud raro accusor, quod discipulos maturitatis experimentum subeuntes plus nimio adiuvem. Hoc de crimine me collegae arguunt, qui unis amicorum magnatiumque filiis et filiabus opem ferrem vellent.

      Carola Bruni, vestium quondam indutrix, nunc clara cantrix, diurnariae cuidam percontanti quousque pelliciendi vi praeditam se fore opinaretur, male salsa inficeteque superba ita respondit: "Quoadusque vivam, et in feretro quoque vermes pellicere valebo".

      Olim, si discipulus a magistro, garrulus utpote perturbator, aspere vituperatus erat, reprehensioni istiusmodi querella saepe reclamabat: " Num acroasin ego perturbo unus?"; a parentibus vero asperius domi castigabatur, qui nihil sua interesse quomodo aliorum filii se gererent probabiliter asseverabant. Nunc autem, si de pravis alumni moribus genitorem magister certiorem fecit, sic ei plerumque respondetur: "Num severam castigationem cicaro (4) meus unus meretur?"

      Iam quintum annum in meo lyceo effervescentis aquae lagunculae nummulos in automaton distributorium (5) inserendo emi possunt. novissime vero pistori cuidam permissum est, ut placentas atque offas venumdaret. Periculum quidem est, si res isto tenore processerint, ne conceptioni impediendae tegumenta veneant.

ORESTES CARBONERO

 

(1) vv 24-27.
(2) cfr Sen. Apocol. 9: "... vos mera mapalia fecistis".
(3) Hoc adhibuit Varro vocabulum in satura menippea quae "Sexagesis" inscribitur: "Ergo tum Romae parce pureque pudentis / vixere, en patriam, nunc sumus in rutuba" (frag. 488 Bolisani, Patavii MCMXXXVI).
(4) cfr Petron. XLVI: "et iam tibi discipulus crescit cicaro meus".
(5) Italice = distributore automatico; cfr Lexicon Recentis Latinitatis vol. I p. 249.

.

  

 

top