The Holy See Search

back

riga
 

LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana 

 

AVDITV HORRIBILIORA

(pars altera)

      

      Supremus administer intestinis negotiis praepositus, Iulianus Amato, lyceorum discipulos, qui excellenter in interrogationibus enituerint, experimentis subici vult, ut comperiatur num stupefactiva assumpserint medicamenta. Semper suspicatus eram faciliorem in Italicis scholis asinorum esse vitam.

      Photographus quidam, Fabricius Corona, accusatur quod ingentes pecunias ab athletis histrionibusque extorserit, quos in adulterio manifesto vel in aperta fornicatione deprehenderat. Stercore sane manus suas sordidaverit iste: at de excrementis procul dubio agebatur.

      Die mensis Ianuarii vicesimo septimo, quo immanis illa Hebraeorum internecio ubique gentium commemoratur, male salsum discipulum in schola mordaci de Iudaeis cavillare maledicentia quaedam historiae profestrix sivit. Suo cuique modo anniversarios sollemnizare dies placet.

      Concivis meus Marius Giordano, televisificorum actorum diurnorum moderator celeberrimus, argute scripsit facilius hodie cinematographicam apparari pelliculam quae "Romaeus et Iuliolus" inscribatur, quam taeniolam cui "Romaeus et Iuliola" sit index: vix unam enim reperiri iam narrationem, in qua sapphici vel cinaedici amores non celebrentur.

      Muliercula quaedam, cuius est munus lycei alumnos historia philosophiaque erudire, perridicule in schola asseveravit fore ut Orestes Carbonero, muliebri habitu vestitus et fucatus, venustior utique quam vetula italicarum litterarum magistra exsisteret. Hoc unum vero e discipulis, qui mihi istud rettulerant, tranquillus quaesivi, utrum historiae an philosophiae discendae hora illa destinata esset.

      Censorius ille Cato ullum agricola potiorem inveniri posse hominem negabat. Opinionem eum mutaturum fuisse pro certo habeo, si sex scurras rusticos in televisifico spectaculo, cui "Unum, duo, tria... stabulum" titulus est (1), cum duodecim semitectis mimulis ridicula trivialique concertatione conversantes vidisset.

      "Cur, cedo, filium meum a schola abesse patiar? Qualibus deditus negotiis domesticos intra parietes dies solidos consumat?": sic mihi adulescentis mater respondit, qui nihil aliud facit, nisi acroases stolida petulantia perturbat. Ad nebulonum videlicet refugium redacti sumus, quorum praesentiam vel ipsi fastidiunt parentes.

      Dimidia fere Flandicorum (2) pars Belgas francogallice loquentes parasiticae inutilitatis accusat (3). Ridendum quidem (an potius plorandum?) est, si in Civitate illa praecipua Unionis Europaeae instituta sita esse memoramus.

      "Suus cuique crepitus bene olet": facetae huius Erasmi (4) sententiae mihi venit in mentem, quotienscumque plerosque homines mihi notos (genitores, avos, praeceptores, medicos, causidicos, dealbatores, et alios omnium generum innumeros) de se suisque prosperis successibus loquentes audivi.

      In Comensi valetudinario furcifer quidam e Marochio oriundus, qui diutius, dum inspiceretur, sese exspectavisse arbitrabatur, medico, cui dilationem culpae ascribebat, alteram necopinato manum fregit. Num quid mirum? An nostrates istiusmodi verberones in scholas congregari posse imaginabantur unis detrimentum magistris allaturos? Barbarici pupuli adolescunt, et impunitate, quae ipsis concessa est pubescentibus, pergere volunt frui adulti.

      In urbe Sena Gallica scelestorum adulescentium parentes, carnalis violentiae reorum, in puellae violatae genitores minas iactaverunt, ut ex accusatione miselli, pavore perculsi, recedere cogerentur. In quodam Mantuanae provinciae oppidulo pueri pater, qui apud paroeciale oratorium inurbane se gesserat, parochum male mulcavit, quod verbis ausus esset castigare cicaronem (5). "Plurima sunt, Fuscine, et fama digna sinistra / et nitidis maculam haesuram figentia rebus, / quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes": ad taetra, quae descripsimus, facinora hi Iuvenalis versus (6) aptissime quadrare videntur.

ORESTES CARBONERO

 

(1) Italice: "Uno, due, tre... stalla".

(2) Italice = fiamminghi; cfr Lexicon Recentis Latinitatis vol. I p. 306.

(3) Hoc legi in hebdomadali libello, cui "Il venerdì di Repubblica" est index, in fasciculo die Aprilis sexto, anno MMVII edito.

(4) Adagia 3, 4, 2.

(5) Ambo ista facinora in hebdomadali libello, cui "Corriere della Sera Magazine" est titulus, in tertio decimo anni MMVII fasciculo strictim enarrantur.

(6) XIV, 1-3.

 

top