The Holy See Search

back

riga

LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana 

DE HIERONYMI MERCURIALE VITA ET SCRIPTIS

 

      Si Hieronymus Mercuriale unum illud opus composuisset, quod inscribitur ‘De arte gymnastica libri sex, in quibus exercitationum omnium vetustarum genera, loca, modi, facultates et quidquid denique ad corporis humani exercitationes pertinet diligenterque explicatur. Opus non modo medicis, verum etiam omnibus antiquarum rerum cognoscendarum et valetudinis conservandae studiosis admodum utileÂ’ (quarta editio Venetiis, apud Iuntas, MDCI), dignus utique esset qui summis medicis, qui saeculo XVI floruerunt, adnumeretur. Cui viro, qui pridie Kal. Oct. a. MDXXX in urbe Foro Livii (Italice: ‘ForlìÂ’) natus est, praenomen Hieronymi parentes Ioannes et Camilla Pungetti indiderunt quia sanctum Hieronymum cives Forolivienses- saltem illis temporibus- venerari solebant. Postquam in gymnasio Patavino philosophiae et medicinae studia non sine prospero successu Mercuriale perfecerat, ad artem medicam excolendam adeo totum se dedidit, ut brevi summos honores sit adeptus. Quibus ne indignus esse videretur, quae antiqui medici Graeci et Romani scripserant, ea fere omnia legere coepit ut suam ipsius doctrinam, a cottidiano medicinae exercendae usu non disiunctam, in dies augeret. Mirum igitur non est si anno MDLXII ille veluti Foroliviensium legatus ad Pium IV, Summum Pontificem, missus est. Septem annos est Romae commoratus Hieronymus, qui cum Alexandro Farnese, patre purpurato, tam firmo amicitiae vinculo se coniunxit, ut in illius viri domo sicut gratus hospes acciperetur atque opus illud, cuius mentio supra facta est, omni doctrina locupletissimum componeret. Sed antea Mercuriale librum conscripserat de ratione, quam parentes in suis ipsorum liberis nutriendis adhibere oporteat; cuius libri titulus: ‘Nomothelasmus seu ratio lactandi infantesÂ’; ‘nomosÂ’ est lex seu ratio; ‘thelasmòsÂ’ lactatio. Postea medicinae practicae docendae munus explere coepit primum in universitate Patavina, deinde ex anno MDLXXXVII Bononiae; quinquennio hac in urbe peracto se contulit Pisas, ubi medicinam usque ad annum MDCIV docuit; reliquos vitae annos in urbe patria transegit.
      Quoniam vero haud multi id tempus fuerunt, qui non solum in medicorum scriptis docte explanandis, verum etiam consilio atque scientia aegrotos tam felicius iuvarent sicut huic viro contingere solebat, accidit ut Maximilianus II ipse, Romanorum imperator tunc gravi morbo laborans, Hieronymum arcessiverit. Qui quidem vir, postquam valetudini meliori Maximilianum restituerat, non sine multis cumulatus honoribus Patavium rediit. Adeoque crevit huius medici fama, ut a non paucis principibus ingentem pecuniam promittentibus is vocaretur ad suam ipsius in eorum aulis doctrinam peritiamque explendam. Sed otium litterarium academicaque munera semper Hieronymus aulicis praetulit emolumentis. Multos discipulos non solum Italos, sed etiam peregrinos docuit, quorum nonnulli laudem sibi non mediocrem compararunt; quos inter Caspar Bauhin (MDLX-MDCXXIV), anatomiae et botanicae magister Helvetius, prae ceteris eminuit.
      A mense Octobri a. MDCVI Hieronymus valetudinem suam improsperam esse animadvertit; varia a nonnullis medicis iudicia de morbo, quo is laborabat, facta sunt; quibus tamen viris doctis Mercuriale dixit se calculis renalibus laborasse iussitque, postquam vita functus esset, quod accidit die nono mensis Nov. a. MDCVI, per sui cadaveris sectionem investigaretur quo morbo vere laborasset. Sectione facta, eum diagnosin rectissimam de se ipso praevidisse agnoverunt medici; nam, renibus incisis, duo magni calculi aliisque minutioribus commixti apparuerunt. Fuit Mercuriale vir summa doctrina praeditus, quam et in disceptando adhibere valuit sicut e quodam commercio epistulari patet, quod eum inter et Petrum Vettori, insignem philologum Florentinum, anno MDLVII de Lucretii loco quodam ad Atheniensium pestilentiam spectante (‘De rerum natura, L. VI, v. 1138 sq) et praecipue de versu 1152: "morbida vis in cor maestum confluxerat aegris", habitum est. Nam in opere c. t. ‘Petri Victorii ad Ioannem Cratonem, Thomam Rehdigerum et Hieronymum Mercurialem epistolae, ex autographis nunc maximam parte editaeÂ’ (Vratislaviae, MDCCCXXXII) vir Florentinus scribit "Thucydidis verba male a Lucretio interpretata fuisse", adseverans vocem Graecam, quae est ‘kardìanÂ’ quaeque apud Thucydidem legitur (‘De bello PeloponnesiacoÂ’, L. II, 49, 3), Latine reddendam fuisse verbo, quod est ‘stomachusÂ’. Hac autem voce Graeca raro ‘stomachumÂ’ significari obicit Mercuriale, adserens ‘kardìanÂ’ plerumque ad ‘os ventriculiÂ’ sive ‘corÂ’ referri debere atque a Thucydide ‘stomachosÂ’ non scriptum fuisse, quia hoc verbo saepius Graeci oesophagon seu gulam significasse. Utut est hac de disceptatione philologica, ex ipsa tamen elucet quam doctus Mercuriale fuerit etiam in scriptoribus Graecis Latinisque interpretandis.
      In libro praeterea, qui ‘Novum consilium de ratione discendi medicinam aliasque disciplinasÂ’ inscribitur quique opere Hieronymi continetur hoc: ‘Opuscula aurea et selectiora, in quibus praeter alia, quae ad praxim in re medica exercendam et ad uberiorem eruditionem comparandam plurimum conferuntÂ’ (a. MDCXLIV Venetiis, apud Iuntas edito), discipulos is hortatur verbis hisce: "Vos admonere volo, ut si fieri potest auctores vetustiores absque aliorum commentariis legatis, nimirum qui ingenia ad veritatem indagandam pigriora reddere soleant. Excipiam unum Hippocratem, cuius obscuritas atque brevitas eiusmodi est ut nisi Galeni commentariis aut alicuius alterius probatioris aliqua ex parte levetur, animos lectorum nimis defatiget ac nonnumquam deprimat.
      Excipio etiam Avicennam" (haec verba leguntur in Richardi Durling libro c. t. ‘Hieronymi Mercuriale De modo studendiÂ’, qui liber in commentariis quibus index ‘OsirisÂ’, a. MCMXC, editus est). Deque locis communibus, quos plerique discipuli magis magisque adhibere solebant atque interdum nullo fulti prudenti iudicio, Mercuriale scribit haec: "Alterum est, quod compendia haec et epitomas, quibus nonnulli sese brevi artem docturos pollicentur, tamquam perniciem summam fugiatis. Scitis quid dicat Galenus adversus illos, qui artem sex mensibus addisci posse praedicebant. Homines certe ut scribit Aristoteles (secundo Rhetoricorum) breviter addiscere amant, attamen brevitas et suis terminis circumscribitur, quos nisi attingat, iam in vitium transit [...] Quoniam si principio fundamenta debilia ac incerta iaciantur, quicquid ipsis superexstruitur infirmum omnino atque incertum evadat necesse est". Eosque adulescentes, qui arti medicae operam dare profitebantur, saepe admonere solebat ne obliviscerentur "eum, qui in medicina excellere cupiat, philoponon, id est laborum amatorem esse debere, neque ullis vigiliis ullisve curis esse deterrendum" (R. Durling, ‘op. laud.Â’, pp. 190- 192).

      Alia multa scripta composuit Mercuriale, quorum non pauca edita sunt et a filio, cui praenomen Maximilianus inditum est, et a discipulis quibusdam. Operibus igitur, quorum supra mentio facta est, adicienda sunt haec: ‘Variarum lectionum libri quattuorÂ’, qui et hac aetate nostra lectu sunt digni, quippe qui gravissimas ex rebus medicis depromptas disputationes contineant. Anno MDLXXXVIII ‘Opera Hippocratis Coi quae exstant omniaÂ’, quorum textui Graeco primus Mercuriale versionem Latinam suam addiderat, is edenda curavit apud Iuntas, Venetiis. Alia Hieronymi scripta, quorum saltem tituli memoratu esse digni videntur, sunt haec: ‘De morbis cutaneisÂ’; ‘De pestilentiaÂ’, cuius tamen morbi anno MDLXXVI in Venetorum regione ingruentis erratam diagnosin fecit Mercuriale, putans morbum illum nihil aliud esse nisi febrem omni periculo liberam; ‘De morbis muliebribusÂ’; ‘De morbis cutaneis et omnibus corporis humani excretionibusÂ’; ‘De venenis et morbis venenosis tractatusÂ’; ‘De compositione medicamentorumÂ’; ‘Medicina practica, sive de cognoscendis, discernendis et curandis omnibus corporis humani affectibus eorumque causis indagandis libri VÂ’ (Francofurti ad Moenum, a. MDCII), quo multa continentur etiam de morbo tunc a medicis ‘melancholiaÂ’ appellato quemque Hieronymus explicat ita: "Communiter comprehendit omne delirium, quod sequitur vel febres vel alios morbos: proprie autem significat vel discursum depravatum vel imaginationem depravatam vel utrumque".
      Et quoniam saepius feminae hoc morbo adfici solebant, ille addit haec: "Causae internae fatuitatis et amentiae sunt frigidi humores, sive sint pituitosi sive melancholici. Sexus quoque aliquid facit ad generationem huius mali...mulieres magis, quam viri, hac aegritudine tentantur" (‘op. laud.Â’, L. I, p. 27 et p. 51). Ceterum Iulius Caesar Claudini, medicus  minime spernendus, in libro c. t. ‘Responsiones et consultationesÂ’ (Venetiis, a. MDCVII), de melancholia scripsit haec: "Quod affectus melancholicus tum frequentissime ingruat, ut iure communis calamitas omnibus hominibus sit censendus" (consultatio n. 110).
      Alia opera Mercuriale conscripsit quae, si ipsorum tituli singillatim adnumerantur, haud minus quam triginta sunt. Ex opere c. t. ‘Ars gymnasticaÂ’ (L. III, cap. 12) locum, qui est ‘De agitatione per lectos pensiles et per cunas facta et de scimpodioÂ’, exscribam hunc: "Lectulo pensili simile aliud instrumentum veteres habuisse invenio, quod scimpodium Latini appellarunt. Hoc licet nusquam appenderent, erat tamen vel lectus parvus, vel quid in formam lecti pensilis constructum: atque ipso per urbes et per vias tam viri quam mulieres gestabantur, ut Dion historicus demonstrat, scribens, primo Augustum ac Tiberium in scimpodiis quandoque velli solitos, cuiusmodi mulieres tempore suo gestabantur, secundo quod Severus, dum Britanniam obiret, scimpodio undique obtecto ferebatur. Ceterum qualis huius instrumenti figura exstiterit, haud satis constat: putandum est tamen sellam fuisse ita fabricatam, ut lectum plumeum parvum caperet ita vinctum, ut pendere videretur, in quo si non penitus saltim ex aliqua parte, qui ferebantur, iacebant et undique, ne ab aeris iniuriis laederentur, cooperiri poterant.
      Hoc intellexisse meo iudicio videtur Iuvenalis, cum Crispinum quendam mordens dicebat: ‘Qui dedit ergo tribus patruis aconita, vehatur/ pensilibus plumis atque illinc despiciat nos?Â’ (I, vv. 158-159)". Etiamsi omnibus his in operibus - excepta scilicet ‘Ars gymnasticaÂ’- haud multa inveniantur, quae novos medicinae progressus foverint, paene innumeros tamen morborum eventus collegit Mercuriale et causas cuiusvis morbi tam accurate explicare contendit, ut non inepte is veluti ‘MercuriiÂ’ filius existimaretur, sicut etiam ex Iani Victorii Rossi sive Iani Nicii Erythraei (MDLXXVII- MDCXLVII) verbis patet his: "Quaenam tanta est vis ingenii, quod orationis flumen, quae tanta dicendi facultas et copia, quae Hieronymi Mercurialis, medici et philosophi, laudibus ex aequo respondeat? [...]
      Ut autem nullae de eo aliorum litterae loquantur, pulcherrimam eius ingenii famam, magis quam aliqua eloquentissimi cuiusquam oratio exprimet operum multorum prope divinitas, quorum exsequias nulla posteritas saeculorum aspiciet et gymnasticorum in primis omnis notitia refertum, eruditionis thesaurus ac doctorum hominum deliciae" (ex iani Nicii Erythraei opere c. t. ‘Pinacotheca imaginum illustrium, doctrinae vel ingenii laude, virorum, qui, auctore superstite, diem suum obieruntÂ’, editio nova. Lipsiae, sumptibus Io. Frid. Gleditschi. Anno MDCXCII, pp. 149- 151). Unde apparet Hieronymum Mercuriale non modo apud viros eruditos propter summam, qua praeditus fuit, doctrinam valuisse, sed etiam multos amicos sibi conciliasse non immemores bonae valetudinis ob eius peritiam recuperatae. Iure igitur meritoque sub quadam huius viri effigie leguntur haec: "Salve dilectum Phoebo caput, unice Phoenix,/ Solque Asclepiadum, medicis celeberrime scriptis,/ Os idem pectusque probum. Iam noverit orbis/ De facie, pridem fama usque ad sidera notum".

VICTORIVS CIARROCCHI

   

 

   

top