|
LATINITAS Opus Fundatum in Civitate Vaticana HOC SI ITA EST, NVMQVAM PVTARAM * Catinensis illius, cuius de repentina occultatione adhuc disceptatur, quod ad explicandum diversae opiniones perscriptae sunt, centesimus natalis adest. Alii, enim, mente captum in mari periisse in extrema navigatione Panormum versus, alii in Monachorum coetum receptum, alii denique raptum vel interfectum esse eum affirmant. Nobis occultatio consultius ab ipso cogitata videtur eademque vero proprior ut apud Aristotelem scriptum legimus "Melius quod fieri nequit at verisimile quam quod fieri potest sed vix credibile". Ex eius epistulis cogitur eum nulla vi, nulla vocatione, nullo taedio vitae affectum esse, cum omnium rerum libertatem teneret proficiscendi ac saepius discrepantia scribendi, quo vestigia, in plures ferentia partes, exstarent ex quibus nullo modo conici posset ubi, altero quoque adiuvante, compos sui latitasset. Hector Majorana, Catinae natus, die V mensis Augusti anno MCMVI, physicae pervestigator fuit, tam sagax quam qui maxime; trimus puerulus in angulo delitescens, ut ingeniosi pueri solent, mente facilius dictoque citius computabat; in Iesu Sodalium ludo probus, integer atque diligentissimus discipulus adolevit. Viginti tres annos natus apud Studiorum Universitatem Romae physicis doctor summa laude renuntiatus est. Iuvenis praecocis ingenii, maxima dignitate summaque abstinentia praeditus, veri pervestigandi flagranti cupiditate perfusus, in rerum cognitione iuventutem exercuit. Saepius in ipso itinere, in tabaci fistulis involucro quoque perdifficiles computationes, mente ductas, adnotabat oblitterabatque; in eiusmodi involucro ratio nuclei atomici, ex protonibus neutronibusque compositi, periit. Sex mensibus antequam de eadem investigatione Heisenberg ille scriptum ederet, Hector physicis sodalibus suam de atomi nucleo Romae explicuit quam, neglectis adsiduis eorum precibus, edere noluit; quin etiam, ut in omnium gentium doctorum conventu, die VII mensis Iulii anno MCMXXXII Lutetiae Parisiorum habito, eandem silentio Henricus Fermi praeteriret, aperte planeque postulavit. Cuius voluntati obsecutus, Lipsiam, apud Heisenberg, die XX mensis Ianuarii anno MCMXXXIII libens profectus est, quod eius vitae rationum, morum discriminumque caput ac semen mihi fuisse videtur. Ratione et doctrina instructus quorsum res erupturae essent percepit, quas ceteri ne cogitatione quidem finxerunt, quapropter, scriptis Heisenberg illius editis, exclamavit: "Nimis quoque dixit" et anno MCMXXXI, cum Irène Curie et Fridericus Joliot rem maximi ponderis experti sunt, idem "Quam hebescunt! - inquit - fortuna inopinata neutronem invenerunt". Satis constat anno MCMXXXIVI Henricum Fermi uranii nuclei fissionem fortuito effecisse, quod autem Idae Noddack illius suspicionem excitavit, quam opinionem contemnendam Fermi ipse putavit, qui "virum, paene divino ingenio praeditum, Hectorem existimavit, cum Galilaeo Galilei et Isaac Newton utique comparandum". Gloriae cupiditate, qua homines furere atque insanire solent, numquam conturbatus est, quamvis anno MCMXXXVII Theoriam aequalem et congruentem electronum positonumque edidisset, viginti annis antequam physici Lee et Yang "particulas primordiales et tenuem mutuamque vim" invenirent. Lipsiae aliquot menses apud Physicum Institutum commoratus, cuius Rector erat Werner Carolus Heisenberg, die I mensis Martii eiusdem anni Hauniam, ut Niels Henricum Bohr, auctorem patremque physicae atomicae, conveniret, se contulit, quocum atomicae doctrinae rationem et usum comparavit. Lipsiae cum Heisenberg quem Majorana, iuvenis solitarius at minime morosus, iocundum virum putavit, optime consensit; apud eum Germanicum sermonem didicit, persaepe latrunculis ludebat eumque ad incitas quoque redigebat. Cum eo consuetudines atque artissima amicitiae vincula iunxit, de permagni momenti rebus diu disceptans: non modo perdifficiles physicas quaestiones diligenter investigabat sed etiam aliis de rebus philosophicis, moralibusque praesertim, exquirere malebat; sapientiae studiosus uterque, de nulla re dissentiens, nihil nisi communi consilio agebat. Lipsiae de nucleorum structuris scriptum edidit, quod Carolus magnopere probavit, quamvis Hector eius rationem emendasset, qua pretiosior sua opera haberetur. Sed, quamvis in de physicis conventu ut de hac re dissereret evocatus esset, Hector diligentius pertractare noluit. Mense Augusto anni MCMXXXIII Romam rediit, ubi in solitudinem recessit: quattuor annos perraro domo exiit ac multo rarius in Physicae Institutum convenit. Qua in re dies noctesque - ita Maria soror memorabat - tantam operam posuit? Nonnunquam eius sodales eum salutandi causa adibant, quibuscum autem de physicis colloqui vitavit. "Physici itinere deerrant" eum saepius dictitantem soror se audivisse commemorabat. Profecto futuras calamitates prospiciebat ideoque sollicitudinibus vehementer exulcerabatur. Anno MCMXXXVIII famae celebritate Neapolis Universitatis Studiorum Physicae Theoricae professor nominatus est. Bello imminente, cum duas cerneret vias, ut Hercules, secum ipse quaesivit utrum, ad mala excogitanda, docti rebus inventis uti possent an, earum praesidio, ad humanum cultum civilemque provehendum, tantummodo vitae necessitatibus subvenire calamitatesque mitigare deberent adeo ut prosperitati pacique imponerent morem. Abiecta omni cunctatione, iisdem finibus, quibus vitam, scientiam terminavit, quos ultra illicita omnia dominantur, et, magistri munus abdicans, Herculeos labores suscepit. Nam tres menses Neapoli commoratus, die XXV mensis Martii eiusdem anni, Hector Neapoli in Siciliam conscendit ac dilapsus est; nec postea quicquam de eo compertum est. Si, ut videtur, Majorana confirmare voluit se mortem quaerere, familiares extrema epistula hortans ne lugubrem vestem sumerent vel potius tres dies tantum, profecto eius vehementius intererat eiusmodi manare atque inveterascere famam ne quis ipsum quaerere auderet, cum fortasse familiaribus tantum, notis secretioribus, exempli gratia "luctus simulatione", aliud significaret. Mater, enim, nunquam dubitavit quin filius bona valetudine uteretur adeo ut, cum testamentum conscripsit, ei partem rei familiaris legaverit. Ecquis fallere matrem vel a matre decipi possit? Nonne vobis quoque Hector sanior probiorque fuisse videtur quam qui sibi mortem consciscere auderet? Nam aliquibus diebus postquam familiares epistulam acceperant, eius aegri ministra eum Neapoli Sancto Carolo via euntem se ex vestitu quoque agnovisse affirmavit. Hector an eius vestimento indutus Sosia comparuit? Diu ac diligentius cogitata fabula mihi esse videtur. Iisdem diebus eum ad Sodalium Iesu Monasterium se contulisse dicunt ut in Monachorum coetum acciperetur. Se divino cultui sincere sacrare an, re simulata, altero quoque adiuvante, latitationem suam tegere decreverat? Hector an eius Sosia Monasterii ostium pultavit? Quae omnia longe aliud spectabant, ne alio indagationes deflecterentur neve quis de occultatione rescisceret, quod quidem utique erat dissimulandum. Cur stipendia praeterita non exacta atque ex mensa publica, iam mense Ianuario, suam depositam pecuniam exegit? Quidnam syngraphum sumpsit? Mortem an migrationem praecogitabat? Forsitan quo (absit iniuria verbis) benenummatus ac syngrapho commendatus lautiorem stipem Charonti conferret? In atomorum investigationibus versatus, numquam sua scripta edidit, amicorum clarorum incitamenta reiciens; quid exploraverat quod funestum fieri posse prospexit, cum Hitler iam diu Teutonicae gentis imperium dominatumque iactaret? Cur Antonium Carrelli, Instituti Physicae Rectorem, se "inevitabile consilium cepisse" certiorem fecit epistula Neapoli in theca tabellaria deposita? Cur eidem, postridie, altera epistula, Panormi deposita, "maris gurgites se recusavisse" significavit at, subtilius, "se munus abdicare velle" explicavit? Quid "inevitabile" erat? Quibus epistulis Hector ipse effecit ut rumores discrepantes per compita obscuri manarent suaque proposita tegeret. Ubi compertum habuit filium iam peregre exiisse, mater, quo diligentius suas aegritudines simularet, Benito Mussolini epistulam scripsit et, peropportunae attamen irritae, inquisitionis fautrix facta est. Dux, de Hectoris occultatione sollicitus, ut utique ac quam celerrime reperiretur ab Arturo Bocchini, Custodum praefecto, postulavit qui, maligne rem interpretatus, "Cadavera inquit reperiuntur, viventes dilabi possunt". Num praeterire possumus quod atomicas investigationes quattuor annos domi consummavit omniaque temptavit ne, quae fore ipse intellexerat, facta cognosceret? Nonne intellexerat pyrobola atomica confici posse, quibus paulum afuit quin Europae civitates verberarentur? Quocirca migrare statuit ut cum Heisenberg, suo optimo sodale, consentiret ac munus deposuit cum apud Universitatem scholastica investigatio, commune omnium bonum, occulta doctrina fieri nequiret. Hector, Carolo veteri amico, secreto confisus, non omnia pervestigata, quae edere noluerat, extemplo impertivit sed, timores et anxias aegritudines confessus, mentem suam pedetemptim cauteque aperuit. Uterque magnanimus de necessaria physicorum probitate ac muneribus, quae in veri investigatione versari atque ad hominum vitam promovendam pertinere debent, una et mente et voce consensit: doctis nihil nisi salutare esse efficiendum, id utrique persuasum erat. Meminerimus Hectorem a prima pueritia Iesu Sodalibus magistris usum esse: hoc effecit illorum disciplina. Quid scindi possunt nuclei? Quo ad humaniorem vitae cultum tempestive unus doctus, probus atque integer, inusitata atomica vi utatur, quandoquidem, ex lege naturae, minimum quidque (mirum!) quam maximam vim complectitur, prout Einsteiniana formula postulat "E =m·c ²", ex qua perspicitur inusitatam vim ex nuclei fissione effundi posse. Patriae amoris gratia Heisenberg domo migrare noluit ne, sicuti permulti collegae, universi ex Europa profugi, hostibus se traderet sed effecit ne Hitler pyrobolis atomicis uteretur; reactorio, enim, atomico conficiendo intentus, Hectore conscio, non modo pyroboli atomici confectionem distulit, sed etiam, bello exacto, quamvis consilii suasor esset Conradus Adenauer, rei publicae Moderator, quominus "radiationibus perniciosis armis atomicis Germanici armati instruerentur", obstitit. Olim, quinque annis post bellum inceptum, cum Hitler fremebundus ex eo quaesivisset quatenus progredi eius labores deberent, Carolum paucis verbis imperturbatum respondisse dicunt amplius quattuor annis opus esse ut pyrobola atomica ad usum parata essent. Ut pyroboli atomici confectionem ambigue differret adeo ut hominum securitati serviret, suo gravi periculo domi restitit Heisenberg, Hectoris prudentia commotus, certus de hominum vita servanda. Illis annis Germanorum tyrannum dictitantem saepius audivimus "Deus mihi ignoscet, si quid horrendi supremo belli tempore evenerit", ut hostes territaret, cum vero longe abesset pyroboli atomici usus ac tenues dubiaeque spes magis magisque eum deficerent: atomicae diruptiones, enim, anno MCMXLIV in Baltica regione expertae, fulgores excaecantes immanesque fragores, exiguiores verum, quam quae valerent prosternere hostes, loci vastitates ediderant, ut Aloisius Romersa, diruptionum certus spectator, a Mussolini missus, Duci confirmavit. Dux, comperto pyrobolis atomicis conficiendis Italicum physicum quoque interesse, Hectoris occultationis memor, Majorana ipsum esse putavit et Philippo Anfuso, Berolini legato apud Adolfum Hitler, mandavit ut verum exquireret; qua de re nihil patefactum est cum Ducis litterae ad legatum periissent, Fascium regimine labefacto. Hectore dilapso, mater Summo Pontifici supplicavit ut in Italiae monasteriis filius captaretur, quo diligentius rem occultaret cum in summo discrimine filius versaretur apud Teutones, quorum belli rationes ad irritum redigeret. In amoena solitudine collis Magnae Graeciae sedet pagus, quem Perdifumum appellant, cuius in remoto coenobio paulo post occultationem consulto fama fuit eum vocationem perfecisse. Constitutum erat extrema fabula, ut ita dicam, Sosiae in lucem esse prodeundum illuc ubi a cautis pastoribus videri posset, cum Hector iam ultra Alpes in tutum pervenisset. Nam se vidisse iuvenem honestum, in silvis latitabundum, secum metallicam capsulam semper gerentem et cibaria cotidie pluris ementem, loci pastores dictitabant. Sine dubio munus explebat, civili vestimento indutus, tectus vigil Teutonicus, quem antea Sosiam appellavimus, radiotelegraphico instrumento instructus. Num veri simile est Hectorem, ut in coenobium reciperetur, aliquamdiu Perdifumi fruticeto latitantem exspectasse donec ephemeridibus manaret per compita rumor? Rumoribus perturbati, ut praestitutum erat, adfuerunt familiares; intervenerunt publici ministri quoque, a Mussolini sollicitati, cum canibus venaticis qui ex dumetis latitabundum excierent. Homines fallunt, canes indagatores errare nequeunt at, quamvis sagaces, commenticia vanaque nec detegunt neque odorantur. Sosia ludificator, enim, iam discesserat, cum Hector tum diligenter iam operam navaret in Germania, quo Panormo conscenderat Germanico navigio, quamvis Neapolim postridie se esse rediturum simulasset. Nam Neapoli apud Tyrrhenam Maritimam societatem a rectoribus tessera vectoria custodita fuit, cui Hectoris Majorana nomen inscriptum erat, qua commendatus sosia Panormo Neapolim navigationem fecerat. Luciano, Hectoris fratri, Victorius Strazzeri, Panormi Athenaei professor, confirmavit: "Illa nocte, eadem navis cellula, ordine numeroque notata, mecum usi sunt Britannus quidam, qui se Carolum Price appellari dixit, et Siculus iuvenis, cuius in vocibus retinniebat quiddam et resonabat agrestius". Nullum usquam Caroli Price vestigium apparuit qui, sub alieno nomine, Hectoris corporis custos Teutonicus erat. Itaque callidum cogitatum Neapolim postero die redeundi prospere cessit, quo, autem, reapse Majorana numquam remeavit, Teutonicus custos munera ab Hectore relicta explevit: primo, enim, Tyrrhenae Maritimae Societati tesseram vectoriam reddidit, ex qua Hector Neapolim remeasse videretur, insequentibus diebus idem, Hectoris vestimento indutus, Neapoli in publicum prodivit et ad Sodalium Iesu Monasterium se contulit, idemque in Perdifumi dumetis aliquot dies latitabundus apparuit, ut supra scripsimus. Nonne vobis quoque ab ipsis tectis vigilibus Hitlerianis arcana res administrata aperte videtur? Quae omnia facta sunt, mendacibus rumoribus saepius discrepantibus, peropportune ab Hectore ipso satis, ut defatigatus et mente captus videretur. Nonne mirabile videtur quod Hector omnia expertus est ne bellum atomicum exardesceret neve atomica vis Adolfi Hitler insanae dominandi libidini expediret? Non eodem modo - heu! id doleo! - se gesserunt eius sodales ex Europa profugi Americanorum imperio omnes obnoxii. Hector, conivente sodale Heisenberg, causas idoneas nactus, studia pervestigationesque retardavit atque atomicas diruptiones ad Graecas Kalendas distulit. Absurdum in bello sui compotem esse videtur. Itaque libertate, humanae condicionis fundamento, orbatum maleficiique conscientia perterritum, quod Hiroshimam et Nagasachium civitates pyrobolo atomico solo aequarat horrificasque multitudinum insontium (facinus indignum!) caedes ediderat, Americanum aëronautam in monasterii solitudinem recessisse inter omnes constat. Bello confecto, anno MCMXLV, Europa in duas partes divisa erat, rei publicae rationes diversae inter se discrepabant: hinc populares et liberae res publicae, illinc crudeles ac funestae domnationes; Berolinensis civitas ignominioso limite bifaria facta erat. Populi Europae Orientalis, quorum omnium summa rerum penes Cremlinum erat, libertate erepta, mercedulae exiguitate exacerbati, diuturniore labore atque severioribus rationibus coacti, iam ira odioque flagrabant. Videbatur in eo esse ut, Americanorum copiis "libertatis nomine" intervenientibus, bellum atomicum renovaretur post atomicas diruptiones in Iaponia, quae vastitudinum immanitatem ediderant, qua re Cremlinum diffidere ac desperare coepit, cum esset promptus omnis belli apparatus. Dissimiles sententiae dicebantur, contrariae aperiebantur voluntates: multi dubitabant quid esset opportunum, quid prodesset, nonnulli etiam quid liceret, Majorana quid esset optimum liceretque, prout fas iusque postulant, intellexit. Ad bellum vitandum, mutuum terrorem, dono quodam Providentiae genitum, non modo oportere sed prorsus opus esse rerumque iniquitatem sine ulla mora congruenter aequandam cito animo percepit, ut rei militaris augendae contentio interitu civitates liberaret atque atomicas diruptiones irritas faceret. Ut rei publicae salutem civiumque incolumitatem tuerentur "Bellum praeparet qui pacem desiderat" Romani dictitabant. Vir liberalis qui, hominum securitatis gratia, vires ingenii ad pervestigationes semper contulerat ac Germanos ipsos occultationis suae defensores in errores, acerbus, induxerat, domum rediturus erat. At eadem, qua antea, caritate impulsum eum cepisse crediderim in Russiam confugiendi consilium, ut terricula ipsa eodem terrore terreret, pyrobola atomica Cremlino quoque suppeditando, sicut anno MCML etiam eius sodali Pontecorvo placuit. Nam magni Procuratores apud Cremlinum (Paulus Sudoplatov, ab anno MCMXL usque ad annum MCMLIII, atque postea Sergius Mironenko) professi sunt "Praestantes externi docti atomicis pyrobolis fabricandis nostri socii fuere", sed - heu! - eorum nomina silentio praeterire maluerunt. Utrarumque nationum consociatarum pericula Hector aequavit adeo ut alter motus, ut natura fit, alteri reniteretur qua firmius prosperitas atque securitas renidescerent omniaque in melius mutarentur, qua ex re fructus adhuc percipimus. Eius meritis, adumbrata imagine sanitatis, metu exortae, quod unum optimum fuit, diruptiones atomicae vitatae sunt, prudentia praevaluit, pax utique, et bello similis, diu confirmata fuit. Hoc si ita est (numquam putaram!) quot et quantos labores Hector pro bono hominum tacitus perpessus est, gravi supplicii periculo oppressus, nulla spe praemii vel famae vel mercedis allectus! Quam difficillimum in summo discrimine versari, exitiabiles tyrannos decipere ac celare quod cupiunt sed ignorare debent! Quam absurdum libera mente, libera voluntate in superbo dominatu uti! Munus abdicare, familiamque amoresque deponere, Laërtiadi similem delirum dementemve videri, benevolentiam hominibus praestare, haec qui faciat, in discrimine praesertim, cum summis viris comparandus mihi esse videtur. Saeculari, saltem, natali die exoriatur qui explicet eius splendidam operam ut, historiae traditus, principem locum obtineat vir divino ingenio praeditus, physicorum lumenque decusque, pertinax hominum salutis propugnator et auctor. Quispiam Germaniae ac Cremlini tabularia scrutetur atque de eius humanitate dicat ut in eius epistula, ad Antonium Carrelli missa, scriptum legimus "Hoc non facio mei commodi gratia". Eius labores, meliore laude digni, utique quam Ithacensis tenuere multo maiora: Ulixes, pro sua ac parvi comitatus vita sollicitus, Nemo videtur esse appellatus, Noster, ut omnes vires animi sine ullo discrimine pro tot populorum salute profunderet, unus integritate vitae extollendus, Nullus factus est, exstans omnium sempiternus magister. ALOISIVS LVZZI * Commentatio haec in Certamine vaticano XXXXIX (a. MMVI) argenteo nomismate est honestata. |