Mihi numquam temporis satis fuit, ut aliquem, quantum vellem, diligerem.
Anni illius aestas adeo aestuosa fuerat ut, ne in caelo quidem, ei locus esset. Sol enim, cotidie, luce longe maiore ac die praeterita, e tenebris exsurgere videbatur neque facile intellegi poterat quando in occasum declinaturus esset.
Nam saepes videres pulvere undique oppletas, cupressus quae in eo esse apparebant, ut statim inarescerent, arbores iam vita functas, zeam triticumque cana omnino facta, araneorum fila adeo nitida, quae acuminatas metallorum laminas imitarentur, tamquam manus vulnerarent, ostia rimosa, dolia perfracta atque agrorum terram tam solidatam calore, ut nemo eandem vomere tractaret, torrentum alveos sine libellulis et vietis cum herbis, salices non amplius proventuras, moros minutis tantum frondibus praeditas, lucentes vomeres, ignita saxa, nubes rutili coloris, uti flammarum linguas, labentes siderum ignes.
Cicada quaedam supra distortum oleae nodum cantat: ipsam cerno. Suspenso gradu ad eam accedo, iunctis passibus per glebas libratus. Hanc inde manu obstringo, abscindo ei caput.
MAVRVS PISINI
Latine vertit
* Haec prosa ex narrationum libro deprompta est qui Bestie inscribitur, ed. Theoria, 1987, pp. 68-69.
(1) Titulum, cum deesset, finxit translator.