The Holy See Search

back

riga

LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana 

 

MEMORIAM RECOLIMVS ALOISII CARTA

 

      Inter optimos Latinitatis scriptores non unam ob causam annumerandus est Aloisius Carta, doctissimus atque humanissimus vir, e vivis ereptus die XVI mensis Martii hoc anno, cum diuturno morbo laboravisset quem silenti pacatoque animo toleravit, Christiana profecto roboratus fide. Mortem, extremum humanae vitae certamen, intenta ratione est contemplatus scriptione sua cui titulus Morte di un professore in pensione (1) qua, trepidanti corde, fere ad unguem vaticinatus est extrema vitae suae momenta. Eodem inflato animo, in carmine quodam, induxit sanctum Brandanum, novum Christianum Ulixem, a Patricio incitatum:

Iussa Dei – dixit- longe, Brandane, vocant te:
fata iubent iterum vada vasta secare carinis.
Excutias segnis brumas de corde veterni
atque prior redeat fidenti audentia fronti.
Omnia quae fortis frustra est sectata iuventus
vota explere seni demum Divina Voluntas
concessit vallumque dedit perrumpere mundi
et navem ad portas Paradisi inferre sonantes (2).

      In commentariis nostris, quibus titulus est Latinitas, anno MCMXCI prodiit scriptio De calamitatibus Italiae(3), qua, gravi dissertationis dignitate atque aequo iudicio, tristes delineantur Italiae condiciones post alterum bellum mondanum. Petenti si quid cuiusdam momenti omisisset illa in narratione, respondit:

      Narrationis meae "De calamitatibus Italiae" pars reliqua nulla est; quodsi indici subscriptionem illam addidi "Ex historia Â… excerpta", id simulandi  et fingendi licentiae tribues quam poetis et viris scholasticis nemo umquam negavit. Quisnam tanti operis pondus suscipere ausit, praesertim "miseris hisce temporibus" (ut ipse scribis) quibus iam nemo fere exstat qui Latine sciat (4)Â…?

      Neque iniuriose, sane: ad quid tantum opus? Benedicto Mussolini, praecipuo rerum eversarum auctori, opponitur vera illa suboles Sancti Benedicti, germanae sapientiae eximii institoris. Aetas nostra in peius est mutata. Maeste humanista noster lamentatur:

      Adeo a rectis artium legibus descivimus ex quo, veterum sapientia contempta et severioribus studiis relictis, taeterrimum sub dominatum devenimus inscitiae et stultitiae.

      Nonne redolet, Aloisii sententia, Constitutionem Apostolicam Veterum sapientia, Ioannis XXIII, foras datam anno MCMLXII? Quamquam fatendum est locutionem "taeterrimum sub dominatum" repetere potius tacitianam incusationem contra magistratuum aetatis nostrae incuriam de humano cultu eorumque effrenatam dominatus appetentiam.
      Laicus et liberalismi fautor existimatus est auctor noster: attamen, ingenua mente appetivit religiosas quaestiones, illam amplectens paedagogicam consuetudinem cuius vi facillime quidem reclusus est ei gressus in Commentarios "Latinitas", in "Certamen Vaticanum" pariterque in "Certamen Capitolinum".
      Inflato Musarum studio sustentatus, Christiana poemata exarare valuit quae sunt: Lazarus, Ad Tiberis fauces, Ultima Sancti Brandani navigatio, simulque, Stoicorum et Horatiano more, Marci Aurelii Antonini ultima linea, ubi Augustus moriens haec profert verba:

In nihilum redeam, ex nihilo discedere quondam
ausus et exiguam tenebris praeferre favillam,
vitae et tormentum penitus volvatur opacum
in baratrum vitreoque quiescat gurgite demum (5).

      Quae verba comparari possunt cum Brandani locutione:

Ultimus hic limes, nunc ultima linea rerum:
omnis hic pereat hominum vitaeque tumultus (6).

Marco Aurelio Antonino
adparet pontus rutilo sub sidere candens,
immotum vasto spatium fulgore coruscans,
flaminibus leviter crispatus pontus eois;

Brandano vero, Christiano Ulixi,
templa patent luce et rutilo laqueata smaragdo
(7).

      Eadem videtur arcana imago, quam poeta veluti in somno ad mentem suam revocat, secundum quam eminet haud conscia novissimorum vis attrahendi, cuius tamen non expetitur dogmatica definitio. Quod plane redundat in ore ipsius philosophi Aurelii Antonini :

Altera si te aetas manet, haud sine numine vives;
omnia sin vacua et sensus expertia adibis,
aegro desieris saltem indulgere laboro
corporis (8)Â…

      Amicum sincerum, poetam atque eximium humanistam deflemus, cui multum Commentarii nostri debent. Hoc ipso in libello carmen Ad Circaeum, argenteo nomismate honestatum in XXXXIX Certamine Vaticano publici iuris facimus, dum enixa prece Omnipotentis clementiam invocamus pro ipsius animae requie sempiterna.

ANTONIONI - PAVANETTO

 

  

(1) L. CARTA, Morte di un professore in pensione, Firenze, LÂ’autore libri 998.

(2) IDEM, Ultima Sancti Brandani navigatio, vv 87- 94; cfr Latinitas XLI (1993), p. 365.

(3) IDEM, De calamitatibus Italiae. Ex historia rerum recentiorum excerpta, ibi, XXXIX (1991), pp 118-128.

(4) IDEM, Ex epistula nondum edita, die XXII m. Martii a. MCMXCIV exarata.

(5) L. CARTA, Marci Aurelii Antonini ultima linea, in "Certamen Capitolinum", series altera, III (1984), Romae, curante Instituto Romanis studiis provehendis, p 23.

(6) IDEM, op. mem., vv 259-260.

(7) IDEM, op. mem., vv 280.

(8) IDEM, op. mem., p 23 et sqq.

      

top