The Holy See Search

back

riga

LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana 

 

Acta Aetatis Nostrae

NEAPOLITANVS CONVENTVS

      Quid Neapoli, a die XV usque ad diem XXII mensis Iulii a. D. MMVII, in conventu omnium gentium ac nationum, cui nomen Humanitas, egregie factum sit, ad classicarum linguarum studia denuo excitanda.

      Quotienscumque viri, mulieres, iuvenes, non mediocri eruditione imbuti, variis studiorum conventibus qui, huc illuc, in orbe terrarum de linguis antiquis excolendis quotannis habentur, summa cura intersunt, ipsi suam in discendo experientiam, vel in docendo peritiam, cum aliis magisterii methodis, quas ceteri collegae exerceant, non sine mutuo utrimque profectu conferre possunt deque iisdem occasionibus, quibus scientia et doctrina res tamquam vivae ab omnibus percipiuntur, excultiores evadere. 
      Notiones enim diuturno in libris sacrificio partae, vel didactico Latini Graecique sermonis usu acceptae, genuinos animorum occursus inter studiosos suscitant et quasdam mentium familiaritates instaurant quibus horum plerique eadem studia scitius provehant. Hoc autem
significationem sui peculiarem acquirit, si eas educationis diversitates, quae cuique sunt, exsuperare contendimus, propter quas docti inter se haud raro altercantur, cum de rebus sole clarioribus alius aliud perperam sentit, aut perniciosas opinionum divisiones venenatis scriptis alunt quae eosdem a reali hominum vita ita separant, ut ipsi, in propriae solitudinis finibus coacti, vel pressi quadam metae adipiscendae inanitate suis studiis operentur.
      Necesse igitur est ut, quam primum, ab ea taetra animorum segregatione egredi conemur in qua, nunc, demisso capite versamur, non modo quo, ad hanc rem facti propensiores, universalem illum humanistarum coetum efficere valeamus qui, iunctis viribus, cum adversitatibus innumeris, quae nobis cotidie impendent, strenue luctetur, sed etiam ut, roborata mentis sagacitate, linguae, quae classicae vocantur, novis excogitatis viis ad didacticam et philologiam quod attinet, in suum restituantur locum.
      Quibus de rebus aliisque palam scriptum est in opusculo de agendo conventu ab apparatoribus proposito ubi, e. g., haec leguntur, p. 5: «Nobis hunc conventum instruentibus illud propositum est, ut quam vitalis etiamnunc sit humanitatis ac bonarum litterarum vis appareat et exstet; quantum ipsa valeat ad iuvenum animos informandos; ad regendam administrandamque rem publicam; ad naturales quaestiones ratione quadam tractandas et via; denique ad humanum genus humanius faciendum. Est enim nobis illud persuasum, nihil sine vero animi cultu humanitateque bene atque honeste geri posse; neque humanitatem ad unam pertinere aetatem a superioribus dissitam disiunctamque; edi potius quasi ex vocibus omnium hominum quae per temporum saeculorumque decursum ad unum generis humani bonum intentae, inter sese consonaverint una concinentes.»
       Strategemata igitur, more quasi militari et insueta, nobis omnibus, qui his studiis penitus adtendimus, sunt cito invenienda, ne vividus humanitatis adflatus, qui e veterum scriptorum monumentis spirat et prudentissimo cuique magno auxilio in vivendo esse potest, a recentioribus cogitandi rationibus, quae nostra aetate invaluerunt, omnino conculcetur, ita sane ut maiorum sermones, qui humanum cultum adamussim informant, aequalium nostrorum mentes etiamnunc alliciant atque eorum angustiis quadamtenus medeantur.
      His de nodis, quo facilius expedirentur, mihi plurimum cogitasse Aloisius Miraglia visus est, praeses et Academiae cui Vivarium Novum est nomen et Operis Fundati Mnemosyne appellati, qui, sub patrocinio Instituti Philosophiae Studiis provehendis nec non Sodalitatis fretus alacritate quae Philia compendiariis litteris inscribitur quaeque conventum, quod ad rerum apparatum, diligenter ordinandum curavit, huius eventus exstitit auctor simulque instructor scientissimus.
      Ipse enim studiosis Neapoli congregatis, quo ipsi horum problematum naturam pressius aggrederentur, efficaci consilio suasit ut, frugifero cooperationis foedere inito, ea unitatis vincula inter se solidiora redderent, quae adversum nigram singulorum solitudinem munimentum sunt non invalidum, quasi de quadam inevitabili necessitate in praesens ageretur, cuius naturam ille iam bene perpenderat, cum Opus Fundatum constituit ad omnium nationum discipulos linguis litterisque classicis altiore eruditione donandos, quod apud Turrim Graecam (It. Torre del Greco), si bene comperi, domicilium habebit cuique Mnemosyne, ut dixi, est nomen.
      Praeter haec, quae totius congressionis potiora iudico, variis de argumentis, per conventum, a die XV usque ad diem XXII mensis Iulii huius anni, Neapoli aliisque in locis, uti Pompeiis, ubi grex iuvenum peritissime recitantium Militem illum Gloriosum, ex fabula Plautina, in scaenam dedit, apud praeclara summique splendoris aedificia studiosorum orationes confectae sunt. Ipsi enim quaestiones plurimas tractarunt quae a veterum scriptorum humanitate usque ad nos manare pergunt et quibus singuli relatores, quorum nomina, ad septuaginta quattuor, apud situm interretialem cui www.conventushumanitas.eu est index, facile inspici possunt, aut in libello, in usum participum edito, qui Humanitas prae se titulum fert, suis acroasibus clare ostenderunt quanti, etiamnunc, momenti sit antiquarum litterarum thesauros inquirere eosque prae manibus habere.
      Multis, pro dolor, magistris, spatii motus penuria, omissis qui, tamen, optima eruditione instructi, excellentiae notam meruerunt, ob gravem disceptationum materiam, linguam divitem, fluentem sermonem, ex iis quorum verbis adstiti, memorare cupio: Maurum Agosto, Cletum Pavanetto, Henricum Renna, Walafridum Stroh, Terentium Tunberg, qui coronam perattentam tenuerunt.
      Variis in sessionibus, professores de causis quoque disceptarunt propter quas hodierna hominum indoles, post multiplices morum immutationes, linguarum classicarum sese minus praestet studiosam, quam saeculis praeteritis, deque in rem adhibendis remediis ab his plurimus factus est sermo, ne rerum status in deterius rueret.
      Fusius, praeterea, disputatum est de argumentis multiiugis ad philologiam, historiam, philosophiam pertinentibus quae a classica, quae dicitur, aetate, usque ad renascentium litterarum tempora spectant, nec non de possibili antiquorum documentorum usu vel, denique, quomodo haec studia hominum ingenia, nostra quoque aetate, convenienter instituere possint.
      Locutores fere omnes lingua Latina perspicua et viva usi sunt e quibus, propter argumentationum robur et miram elocutionis concinnitatem, summopere admiratus sum Aloisium Miraglia, quem in adlocutionibus ad coetum pluries audivi loquentem, quique summum tulit punctum cum, acroasibus finem imponens, de Opere Fundato Mnemosyne potiora lineamenta illustravit et cum, dato hospitibus vale, ex oratorum verbis quaestiones maioris momenti nativo, quo pollet, sermocinandi nitore indicavit et eas vero, in utile tamquam summarium digestas, auditorum meditationi proposuit ne, post conventum exactum, eorum mentes ab iisdem discederent.
      Post eum, Michaelis von Albrecht fruitus sum in declamando vivacitate, qui omnium sessionum prooemium luculenter pronuntiavit easve lepida eloquentia ad exitum duxit, cum de priscae humanitatis vestigiis eorumque momento in civibus Europaeis communi cultura erudiendis, multa doctrina et didactica professoris experientia dissereret. Postremo, Ioannem Carolum Rossi sincera animi delectatione auscultavi, Ciceronianum cuius eloquium, ad merum humanistarum sermonem fere unum, ex omnibus qui aderant, accessisse mihi visum est, cum rem admodum arduam tractasset, lingua scilicet exculta, id est, de diversis aedificandi rationibus quae, nunc temporis, sunt in usu, cum hodiernum architecti munus, Laurentii Piano, Genuensis, opera valde admiratus, aptis verbis illustrasset.
      His rite posthabitis, propter has septem dies vere singulares, quibus ego quoque, habita dissertatione, interfui, in intimo cum litteris Latinis colloquio defixus, maximae sunt grates agendae Aloisio Miraglia, in primis, qui hoc inceptum ab initio sapienter fovit et ad metam perduxit, una cum Gerhardo Marotta qui, conventus cum esset patronus, liberali munificentia opes pro eo fudit, exinde, sedulis Aloisii discipulis eiusque cooperatoribus qui suam operam suosve labores innumeris congressus necessitatibus providerunt et singulis professoribus semper praesto fuerunt.
      Grates quoque sincerae iis omnibus sunt tribuendae qui, publicis functi muneribus, sumptuosa conclavia in aedibus historicis urbis Neapolis ad acroases nostras agendas munificentissime suppeditarunt, deversoria omnibus commodis instructa doctis viris praebuerunt, vel discipulis idonea ad quiescendum cubicula.
      Grates, demum, non modicas institoribus illis oportet rependi qui sanum victum, cuppedia, potiones gustatu iucundas nobis large compararunt, ut studiorum sudores, aestivis in aestibus, minus irriguos redderent.
      Ad compendium, adfirmandum est dissertationes fere omnes, quae in hoc conventu habitae sunt quasque meis auribus, magna ex parte, audivi, fuisse haud secus ac prooemium universalis illius academiae litterarum classicarum condendae ad quam, ni fallor, Aloisius Miraglia mihi summo studio tendere videtur, cum ipsa, suapte natura, firmum quoque vallum esse debeat contra ingruentem illam mediaticorum barbarorum pestem quae, his temporibus, e diversis communicationis instrumentis, sine ulla aequanimitate vel severitate adhibitis, impudenter exorta, recentiores vivendi habitus dirigit, et in aequalium nostrorum animos irrepere conatur, ut per eam veterum linguarum cognitiones cum earum cultu funditus deleantur.
      Itaque, mea sententia, huius conventus pretium, praeter multifariam acroasium doctrinam, quam relatores eximie ostenderunt, in hoc incepto perficiendo stat id totum, quae enim res, si ei fortuna arriserit, aerem sane spirabiliorem, ut ita dicam, in hac litterarum provincia, nobis omnibus afferet. Nam hoc Opus Fundatum Mnemosyne, quod praeses diffuse descripsit, praecipua in Europa sedes fieri poterit, ubi omnes docti, qui superstitem classicorum studiorum vitam cordi maxime habeant, dignum inveniant asylum.
      Per nos, interea, stat ne tantus magister eiusque discipuli, in horto tamquam concluso, uni ac soli, relinquantur, at quaeret quispiam: quomodo? Cum eo adsidue in inchoatis inceptis adlaborando, scholas coram selecta discipulorum cohorte agendo, vel data in libris edendis opera, qui ad rem nostram persequendam non sunt minus idonei.
      Quae cum ita videam, alios conventus huiusmodi, futuris annis, Aloisium Miraglia suscitaturum confido, e quibus quaedam possint oriri, quorum gratia, non modo studia nostra tueri simulque provehere valeamus, sed etiam ut, in his eruditorum coetibus, quam plurimos iuvet Latine cogitare, Latine loqui, Latine scribere et ipsi harum exercitationum usum non pro data tantum occasione perdiscant, sed, postea, per totam fere vitam, tenaci studio retineant.

MAVRVS PISINI

         

top