The Holy See Search

back

riga

LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana 

 

REQVIESCAT IN PACE*

 

      “Inconsolabilis, quo concruciamini, doloris sincere particeps sum”: tritis atque usitatis verbis defuncti viri propinquas Fulvia allocuta est.
      Lucrificum libitinarii munus ei pater hereditate reliquerat; nil pensi habens qua ratione ingentem pecuniam cumularet, causidicinam exercere noluerat, etsi laureae diploma apud Universitatem Studiorum Mediolanensem adepta erat.
      Quadraginta annos nata, et formae pulchritudine et ingenii alacritate et sermonis iucunditate inter aequales excellebat; compluribus concumbendi cupidis sectatoribus stipata semper vixerat, numquam autem ad tam artam coniunctionem amicales consuetudines pervenerant, ut de futuris nuptiis conveniret. Stolidae enim superstitioni obnoxii, uxorem homunciones illi dedignabantur, quae inter feretra ac sepulcrales titulos dies solidos consumebat: ingratam calamitosi famam timebant.
      Facere non poterat Fulvia quin triviales animadverteret gestus, quibus infausta omina ab ipsius conspectu oritura avertere concives conabantur: quos utrum magis contemneret an miseraretur haud facile discerneres.
      Cum amoris et coniugii laetitias ei bucconum stultitia denegavisset, alia vitae fulcimenta et maestitiae remedia quaesiverat: antiquorum poëtarum carmina, suaves symphoniacorum concentus, paucorum amicorum familiaritatem.
      Verum hoc ei praecipuo fuerat adiumento ad cotidianas difficultates molestiasque obeundas, quod defunctorum casibus tanta animi intentione immisceri consueverat, quasi sua ipsius, non aliena, negotia tractaret.
      Ex inexhausto factorum dictorumque memorabilium thesauro novi semper aliquid expromere valebat, quo collocutorum infrequentium curiositati satisfaceret: sive in viduae mentionem incidebat, quae ut mariti cadaver exsiccatum odoribusque differtum domi tenere sineretur postulaverat, sive morosae ei veniebat in mentem aniculae, quae una cum fele sua sepeliri voluerat.
      Eventuum vero aucta erat varietas, ex quo ritus adhiberi coepti erant Catholicae religioni repugnantes; neque animorum immortalitatis negatores deerant, qui cineres suos in flumina lacusve dispergi iuberent.
      Ceterum, tantum aberat ut a praeiudicatis opinionibus libera Fulvia esset, ut contra haud raro frivolas ex ore suo effutiret ineptias, quae praesenti tristitiae omnino inconsentaneae viderentur. Mos erat exempli gratia in urbe illa translaticius, ut chartacei decessuum nuntii muris agglutinarentur: si de femina vero agebatur, quot vixisset per annos omitti licere Fulvia asseverabat, ne aetate provectiorem eam esse pateret, quam credi speraverat.
      Superbam opulentarum familiarum ambitionem de industria stimulabat, pretiosiora eligenda esse ligna contendens, ne sordidae avaritiae accusarentur, cum et in ecclesia et in coemeterio omnium oculi in feretrum converterentur.
      Ab improbis ei cavendum erat rivalibus, qui nosocomos interpretium illicitum pollicendo corrumpebant, per quos de mortibus, quae apud valetudinarium evenerant, certiores quam celerrime fierent: etiam inter funerarios enim prava invaluerat certandi ratio.
      Iis, qui maligna curiositate ex ea quaerebant quo insano furore instincta lugubribus lamentationibus pullisque togis assuefieri conversarique statuisset, Latinorum, quae in lyceo didicerat, sapientiae  praeceptorum memor, totam philosophorum vitam mortis commentationem esse respondebat.

      Asperas interdum inter cognatos simultates componebat, qui ne in exsequiis quidem concelebrandis consentiebant: sed numquam fieri posse imaginata erat, ut tam absurda implicaretur controversia, quam vix Salomon ille redivivus dirimere valeret. Immatura enim morte ablatus erat Philippus, quadragenarius vir, interaneo cuius carcinomati frustra medici per biennium nisi erant mederi.
      Tacitas secum ipsa coniecturas Fulvia de propinquitatis vinculo faciebat, quo cum exstincto duae mulieres illae coniunctae erant: nullum esse dubium quin maternas septuagenaria anus lacrimas effunderet, non item vero liquere utrum Philippi uxor an soror ei consolatorie adesset.
      Colloquio autem vixdum conserto, a vero sese magnopere deerravisse Fulvia intellexit. Ioannam enim, Philippi genitricem, innupta virgo comitabatur, nomine Benedicta, quam nurus loco, si per ipsam stetisset, libentissime acceptura fuit senescens illa matrona; filius vero, parentali voluntati inoboediens, Tulliam uxorem duxerat, quam plurimis de causis Ioanna aspernabatur, imprimis quia quinque maior natu annis erat quam futurus maritus.
      Id Fulvia mirabatur, quod non tanto ob amissam prolem excruciari dolore anulla videbatur, quanta potius ira erga nurum agitari, cui mortiferum Philippi morbum culpae vitioque ascribebat: sanguisugae enim ritu vitalem coniugis spiritum cotidiana hausisse consumptione meretricem illam sponsae nomine indignam.
      Loquaci Benedicta nutu (1) assentiebatur, cum verborum sistere fluvium nequiret, qui ex Ioannae labris copiosiore vena scaturiebat: at manifestum erat maledicentiora in absentem aemulam addituram fuisse probra acidulam virginem, si pauxillis intervallis contumeliarum flumen concitata anus dispunxisset.
      Nullum esse argumentum, quo tam inveteratum mitigaretur odium, horae ferme quadrante transacto Fulvia conclusit: stilo igitur arrepto, quaedam de Ioannae propositis notare coepit, propitiam opperiens interpellandi occasionem.
      In muralibus chartis invisum Tulliae nomen ne legeretur: ad matrem tantummodo atque ad consobrinos nuntiandi onus pertinere et honorem. Mariale Rosarium et funus ipsum apud paroeciam esse celebranda, ubi baptismatis et confirmationis sacramenta Philippo ministrata erant, ut ei idem presbyter ultimum valediceret, qui sacra expiatorii fontis aqua infantis caput quondam asperserat.
      “Uxorem quoque, si qua est, de mariti exsequiis consulendam esse censeo, ne lites postmodo nobis intendantur”: imperioso Ioannae tenori prudentem aequanimitatem Fulvia opposuit.
      Anus autem, cuiusvis utpote contradictionis impatiens, insperatam nacta est ansam, ut domestica secreta aperiret: “Nihil causae fuit, cur de Philippo quererer, quoad in laqueos a perfida saga illa filius meus rudis atque imperitus inductus est. In malam abeat crucem frater mariti mei saplutus, qui nepoti vicesimum implenti annum tantum pecuniae largitus est, quantum ad remotas Britanniae et Hiberniae plagas visendas satis esset. Sollicitas, quibus angebar, curas pro nihilo omnes cognati faciebant: tempus iam esse, ut ex rigidiore matris tutela tirunculus emanciparetur; num Philippo ea praecludi uni posse, quae cuncti iam experti essent adulescentes? Quo serius dulcem libertatis saporem gustavisset, eo intemperantius ac lascivius iuvencum helluaturum esse. Longe habitu moribusque alium, ac profectus erat, filium mihi redditum iri praesaga animi perceptione praesentiebam. Londinii enim complures ei praesto fuerunt promiscuae fornicationis praedicatrices, quas minime pudebat cum minoribus natu concumbere masculis. Quo mentis candore erat, facilis instar praedae in Tulliae dicionem potestatemque redactus est cicaro meus. Etsi matrimonium tamquam obsoletum institutum contemnebat, callidis usa incantamentis ut sponsali anulo a Philippo donaretur impetravit, priore, quem dereliquerat, marito videlicet haud contenta. O rem sane miram! Coniugium verbis abolendum esse autumant, binis re vera paucorum spatio annorum nuptiis obligantur. Ut par est, ritum in ecclesia Catholicorum more celebrari non licuit: istud quoque miserae mihi contigit, ut coram civitatis nostrae magistro, cuius parentes lanionia mensa locupletati erant, mutuum sibi invicem promitterent novelli coniuges obsequium atque auxilium. Praecoci vinculo obstrictus, in philosophiae studia incumbere Philippus destitit: cathedrae spe occupandae destitutus, in medicamentorum praescribendorum praeconem conversus est. Operae nimirum pretium fuit filium doctrina excultum viduali parsimonia eduxisse, quem impudica meretrix prava suadendo corrumperet! Atra vero infelicitatis semina etiam in angelicam, quae mihi assidet, auxiliatricem redundaverunt, quam usque a cunis uxorem filio meo providentissimus pater destinaverat: qui, cum lycei praeses esset, et generum sibi comparare studebat et successorem.
      Virginalem florem, quem Philippo tacita sponsione devoverat, a succedaneo colligi proco casta puella noluit: patre, cuius mortem deceptae exspectationes festinaverant, ante tempus orbata, socrus me, immo matris loco colere constituit. Ei, potius quam veteratrici spurcatissimae, cuius ipsum pronuntiare nomen verecundor, viduae condicio ac privilegia conveniunt!”
      Interpellandi locus hic erat (2): “Res ita sane sese habuerint, uti dicis; rem infitiari manifestam nequis: Tulliam, non Benedictam, a Philippo uxorem ductam esse”.
      “Noli, quaeso, ulcus refricare, quod ad cicatricem nondum pervenit. Nihil enim antiquius fraudatrix illa habuit, quam ut filium a matre abalienaret: quo scelere vix ullum taetrius animo menteque concipias. Numquam mihi concessum est, ut festum Christi nati diem una cum Philippo degerem: speciosae compensationis loco die postero, quo primus martyrum commemorari solet, festinanter visitabar. Ceterum, ne consilii, quod inconsiderate ceperat, Philippum paeniteret, infantem mala praestigiatrix procreare properavit.”
      Teneri non potuit Fulvia quin morosae vetulae verba iterum intercideret: “Cur omnia semper in peiorem partem accipis? Nullam enim inveni feminam, quae nepotulo auctam se esse non collaetaretur!”
      “De mulieribus profecto agebatur, quibus nurus Tulliae dissimillimas fata destinaverant. Nam in conspectum venire meum infantulus prohibitus est et colloquium; de ratione educandi, de valetudine tuenda, de vitiosis condiscipulis arcendis quid sentirem numquam rogata sum; munuscula quoque mea contemptim respuebantur. Quae cum ita essent, quid facerem? An scorti illius pedibus suppliciter advolverer, ut ea implorarem, quae naturali iure aviae debentur? Negant licere socrui nurus notare castigareque mores: at nulla est regula, quae exceptionem non admittat. Num laude dignam matrem iudicemus, quae omni vestimento exuta ante filioli oculos obversetur? Quae talibus audiente pusione vocabulis utatur, qualia vel baiulus adhibere vereatur? Quae frigidis artificiosisque cibis apud praegrande emporium coëmptis gnatum nutriat, ne coquinandi discere artem ipsa cogatur? Quotaquaeque, cedo, aetate provecta genetrix duplicato filium labore confici aequo animo patiatur, ut supervacaneo pigra uxor luxu diffluat? Pluries Philippum monui, ut sibi parceret, ut negotialium itinerum frequentiam minueret: incassum missae preces! Persuasum equidem habeo non desperato morbo filium meum exstinctum esse, verum instanti persecutione uxoria: quapropter, si ius apud tribunal mihi redditum non erit, adversus terrenam sententiam ad caelestem iudicem appellabo”.
      Brevi saltem opus erat intervallo, priusquam sermonem Ioanna redintegraret. Contradicendi iam vi defecta, mensam scriptoriam digitis identidem pulsando animi sui irritationem Fulvia significabat: Benedictam contemptim despiciebat, quam mutis Graecarum tragoediarum personis tacita comparatione assimilabat.
      Spiritu demum recollecto Ioanna: “Istud - inquit - ultimum restabat, ut cadaver impiorum more cremari immunda lupa iuberet. Dispeream, si sacrilegum exstrui rogum sinam! Gentiliter licet filium suum Tullia educet, Christiane me filium meum educavisse glorior. Si parochus noster vero exsequias ne celebret recusaverit, alium quaeram sacerdotem, cui exploratum non sit uxorem a Philippo femellam ductam esse superiore divortio commaculatam”.
      Quidlibet factura vel passura Fulvia fuit, dummodo iniucundi finem faceret colloquii: operam igitur daturam sese esse pollicita, ut Tulliae obstinationem molliret, Ioannam et Benedictam insalutatas paene dimisit.
      Dein in cogitationibus defixa parumper stetit. Quibus uteretur argumentis, ut feminas asperrima simultate disiunctas reconciliaret? Tulliam utique prius esse advocandam, quam alium libitinarium conduceret.
      Dum in telephonico indice numerum quaerit, tabernae tinniit tintinnabulum.
      Tabaci fumum hauriens, procera ingressa est mulier, e turgidis cuius rubentibusque oculis complures manifestum erat manavisse lacrimas.
      Paucis ultro citroque verbis habitis, Ioannae nurum adesse perspicaci coniectura Fulvia intellexit. Socrum illuc priorem venisse prorsus ignorabat.
      Eo murales chartas exarandas esse tenore asseveravit, ut Philippi obitus ab uxore tantum et filiolo nuntiaretur: nulla inseri alia licere nomina. Marialis Rosarii preces, si quis vellet, domi suae privatim recitaret; publice autem breviorem solummodo benedictionem crematione confecta tolerari posse. Num quid a femina aliud exspectandum esse, quam Ecclesiae antistites perpetua exclusione multaverant, ut divortii iuvenili aetate pronuntiati poenam lueret?
      “Aliter, ac tu exposuisti, exsequias parari socrus tua vult”. Vehementi tum ira exardescens Tullia: “Quo tandem - inquit - animo horribilis Harpyia illa impertinentia sibi ausa est adrogare munera?”
      “Plurimum interest, utrum vita defunctus homo cremetur necne. Nam scripta oportet exhibeatur tabella, ex qua quid exstinctus re vera desideraverit indubitanter appareat”.
      “Nullum Philippus testamentum reliquit, utpote qui, quadragesimum fere annum agens, longiorem sibi datum iri vitam speraret”.
      “Epigrammatis memini infelici naufrago dicati, cuius dimidium tantum corpus sepulcro conditum erat, cum inferiorem partem squalus voravisset; num medium secare Philippi cadaver in animo habetis, ut paria terrae et igni iura agnoscantur?”
      “Latine scire ei non conceditur, quae humiliore debuit contenta esse studiorum gradu”: subirato acore Tullia respondit, quae de Graeco poëta Fulviam mentionem fecisse non intellexerat.
      “Cur socrui tuae inimicissima es?”
      “Quia numquam me nurus loco ipsa dilexit”.
      “Quid causae erat, cur tam implacabilem conciperet conservaretque aversionem?”
      “Colubram, ut vulgo dicitur, sinu inscia fovit”.
      “Tanta persuasionis vi Benedictam illam, de qua tecta significatione loqueris, praeditam esse equidem negaverim”.
      “Noli, obsecro, prima specie decipi. Ultionis cupida, quod imaginarius ei surreptus erat sponsus, nullam praetermisit occasionem, quin mores meos infamaret. Nil mirum igitur si, perfidae aures praebens consiliatrici, male mihi precari Ioanna coepit”.
      “Omni ope niti potuisti, ut opinionem socrus tua mutaret”.
      “Penitus necesse erat ab ea cognoscerer; verum, Benedicta auctrice, ista denegata est mihi opportunitas. Eo praeiudicati odii Ioanna pervenit, ut nepotis quoque praesentiam fastidiret. Quod ubi animadverti, residuas spes ilico deposui. Quotam enim quamque aviam invenisti, quae coram filii sui filiolo tenellulis non indulgeret blanditiis? Sordidas scelesta anus minas iactavit, fore ut paternorum bonorum exheres fieret Philippus, invisam nisi uxorem repudiavisset”.
      “Tibi vitio culpaeque Ioanna ascribit, quod philosophiae studiis Philippus valedixit”.
      “Immo laudi mihi vertendum esse censeo, quod umbratili inertiae solarem navitatem maritus meus anteposuit. Eum qui catenas iniecit magis probemus, an eum qui exsolvit? Matri obnoxius, omnia misellus pavere consueverat: aequalibus puer colludere vetitus est, puellas adulescens sectari, terra iuvenis marique peregrinari. Nullum ei persuasum erat exsistere oblectamentum, cui occultum non subesset periculum. Et aestus et frigora cavere iubebatur, infirmae utpote valetudini nocitura.
Nulla ab extraneis crustula nec pocula accipiebat; dextras coniungere dubitabat; vel medio mense Augusto laneo thorace indutus in publicum prodibat. Luce, aëre, aqua, omnibus denique elementis auxilio meo tandem frui didicit. Tum demum quantum vani timores a genetrice inculcati detrimentum attulissent Philippus animadvertit, et suo ipsius, non alieno, arbitrio vivere coepit”.
      “Erraverit sane Ioanna in filio educando: materna excusanda peccata esse arbitror, quae ex nimio amore originem trahunt”.
      “Quae viduales, in quibus versata est, angustias nato suo continenter obiciat, sincera istam caritate prolem diligere existimemus? Tranquilliore Philippus serenitate adolevisset, si apud orphanotrophium institutus esset”.
      “Noli, quaeso, pueros blasphema absurditate irridere, quos utroque parente crudelia fata privaverunt!”
      “Quorsum maternae curae spectare debent? Nonne ut filius quale sibi vitae genus potissimum quadret matura meditatione constituat? An genetricis esse putemus neurospaston sibi comparare, quod filis suspensum sursum deorsum longe lateque volutet? Ceterum, quot per annos exspectandum erat, dum sui iuris Philippus fieret? Adde quod turpes Ioanna machinata est simulationes, ut inoboedientiae conscientia filius morderetur. Tot imaginarios, quibus se laborare peierabat, commenta est morbos, ut vix credibile videatur e continuatis aegrotationibus imbecillam
anum superstitem evasisse. Philippus autem, quippe qui de veridica matris probitate minime dubitaret, telephonico a Benedicta instrumento arcessitus, maximi negotia momenti interrumpebat, ut falsae aegrae assideret. Dummodo enim filium crebra sibi assiduitate devinciret, nil pensi Ioanna habebat quin infirmae, de qua semper questa erat, Philippi valetudini pericula intenderet: frigorum inclementiam aestivosque sudores timere videlicet desierat”.
      Integra Fulvia aequabilitate permiserat ut virus acerbitatis suae et socrus et nurus coram ipsa evomerent: sed patientes exasperatis mulierculis praebuisse aures non sufficiebat, ut funebris controversia componeretur.
      Id demum temptandum esse conclusit, ut ambas feminas in eundem convenire locum constituta hora iuberet de inimicae praesentia pariter ignaras. Fieri quidem posse, ut colloquium vixdum inchoatum in convicium altercationemque converteretur: omnia autem experienda esse, ut operosa quaestio expediretur. Quo difficilius inceptum esse videretur, eo maiorem a prospero eventu gloriam laetitiamque percipi.
      Id imprimis curandum erat, ut a conventu Benedicta excluderetur: paribus enim aequum erat adversarias armis decertare.
      Speciosam facile causam Fulvia repperit, ut in alium locum tristicula virgo mitteretur, quasi magni momenti mandatum ei exsequendum esset.
      Omnes, qui in urbe illa operabantur, adeundos esse ei persuasit tabelliones, ut exploratum tandem haberetur, num testamentum a Philippo exaratum alicubi custodiretur: haud difficulter enim conici posse quales de patrimonio partiendo oriturae essent controversiae, cum tam rabide de cadavere sepeliendo inter se socrus et nurus litigarent.
      Priusquam vero domitricis habitum sumeret, ut immansuetas tigridas illas mansuefaceret, suo ipsius ingenio parumper morigerandum esse Fulvia constituit.
      Unum ei erat ab adulescentia, in quod subsicivas impenderet horas, gratum iucundumque oblectamentum: serenifera apud tectam calefactamque piscinam natatio.
      Ea porro additicia fruebatur commoditate, ut integrum ei uni, etsi in magna natatorum frequentia, reservaretur curriculum (3), cum densissime stipari superstitiosi barones mallent, quam funerum apparatrici appropinquare.
      Tepida dein lavatione pluvia (4) recreata, electrico instrumento siccatorio promissis crinibus tersis, mobili, quod secum semper gestabat, telephonio usa et Tulliam et Ioannam ad funerariae societatis sedem convocavit.

      Eodem fere temporis puncto et socrus et nurus adfuerunt. Ingenti stupore perculsae, nullum proferre verbum valuerunt; sed torvi obtutus quam vehementer altera alteram odisset manifesta evidentia significabant.
      “Istiusmodi me ludificationes iniquissimo ferre animo scito”: sic loqui exorsa est Ioanna.
      “In hyaenae conspectum libentius equidem ventura fui”: haud minore asperitate respondit Tullia.
      Erat re vera, cur de collocutionis progressu Fulvia desperaret; at ulterius processerat, quam ut indecoro recessu loco cederet.
      Iuris se esse peritam recordans, primam et unam in vita sua dicturam se esse orationem animo sibi finxit.
      “Eo indecorae rumor est descendisse vos rusticitatis, ut in mortuaria cellula rixaremini. Satin iam habetis, an manus conserere meditamini? Altera vestrum alteram accusat, quod Philippi mortem festinaverit: quo de crimine utramque egomet arguo. Miselli enim vitam continuatis tribulationibus contristavistis; ad eligendum impellere eum studebatis, utram vestrum alteri anteferret, cum pari utramque amore amplecti ipse cuperet; praecordia eius cotidianis morsibus exedistis. Nonne tempus est, ut pacem inter vos componatis, ex qua defuncti Manes intimum gaudium percipiant? Ceterum, si seram istam esse expiationem existimatis nec Philippo ullo modo profuturam, decenni saltem consulite puero, qui perarduum vitae iter ingressurus et a matre et ab avia hortamina exspectat atque adiumenta. Reverentiam, quae maioribus natu debetur, erga socrum nurus adhibeat; indulgentia illa, qua sunt iuvenum mores corrigendi, nurum tractare socrus incipiat. Tulliae laudi Ioanna vertat, quod puerum peperit, cuius in ore Philippi agnoscere lineamenta poterit; Ioanna matre natum esse virum Tullia meminerit, quem tenerrimo ipsa dilexit amore”.
      Ardentia elataque Fulviae verba diuturnum secutum est silentium, quod neutra ex litigantibus rumpere ausa est. Hoc immo pacificae conciliatrici spem iniciebat, quod ex utriusque ocellis lacrimae manare coeperant, quas pro paenitentiae ac futurae concordiae signo interpretari
haud absurdum videbatur.
      Tacite sibi ipsa Fulvia gratulata est, quod dissociatos antea animos praeter exspectationem reconciliare valuerat.
      Quae vero laetitia in subitam conversa est desperationem, ubi flava capillos introivit mulier. A remotis Suetiae terris profecta erat, sexennem puellulam solabatur, quae Italicum patrem suum nomine Philippum singultu pectora quassans deflebat...

ORESTES CARBONERO

         

* Commentatio haec in Certamine Vaticano L (a. MMVII) aureo nomismate est honestata.

(1) Cfr Tib. I, 2, 2 : “nutus conferre loquaces”.
(2) Cfr Hor. sat. I, 9, 26.
(3) Italice = corsia; cfr Lexicon Recentis Latinitatis I p. 196.
(4) Italice = doccia; cfr Lexicon Recentis Latinitatis I p. 72.

  

top