The Holy See Search

back

riga

LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana 

EXISTIMATIONES LIBRORVM

 

AEMILIVS SPRINGHETTI, Litterae Latinae Humanisticae, cura et studio Cleti Pavanetto publici iuris factae, Romae, Elettrongraf 2007, pp. 195.

      Quamvis inter linguae Latinae cultores notus et clarus sit vir, immensa fere librorum narrationumque mole considerata, quae vivus ipse et quo mortuo discipuli ediderunt, haud facile de Aemilio Springhetti deque operibus eius cursim disserere videtur. Aemilius e Societate Iesu doctus et spectatus fuit sacerdos, cui Universitatum rectores, cum miram spectarent eius doctrinam atque eruditionem, litterarum Latinarum docendarum concordes contulerunt munus. Quod ipse, qua humanitate fuit, maxima cum gravitate absolvit, ut sui memoriam in discipulorum animis in
aevum mansuram reliquerit.
      Cum autem apud Studiorum Universitates litteras Latinas doceret, antiquum Romanorum sermonem emendate, eleganter, fluenter adhibebat, quem Caesaris vel Ciceronis, Livii, vel Senecae aequalem duxisses. Dulcis enim vir eloquii et studii, tanta vi, tanto fervore, tanta verborum utebatur copia, ut oratorem magis quam professorem putasses. Hic vero ceteros libros et omnes narrationes omitto, quorum index sermonem tam longe duceret, ut novum ac recens volumen esset mihi neglegendum.
      Quod, cum mihi esset ad bibliothecam ditandam traditum, parvo temporis spatio fere voravi, ut viri doctrina atque eruditione animum oblectarem, mentem ditarem, sensus allicerem. Libro perlecto, eloquio devictus, Cleto Pavanetto non mihi tantum sed iis omnibus, qui in litteras Latinas animum intendunt, maximas gratias esse agendas putavi. Nam Cletus illas praelectiones, quas Aemilius apud Pontificium Institutum Altioris Latinitatis per annum academicum MCMLXVIII-MCMLXIX habuit, collegit, emendavit, edidit. Earum iactura maximo fuisset incommodo ac damno omnibus viris, qui colunt litteras iure Humanisticas appellatas, quae non solum apud Italos verum apud omnes etiam populos Europaeos saeculis XV et XVI floruerunt. Quae quidem apud Italos natae et longe lateque per Europam diffusae, hominum tam funditus vitam renovaverunt, commutaverunt mores, ut nova aetas orta visa sit, in qua homines alteram vivendi ac sentiendi rationem sumpserint.
      Quam quidem aetatem Aemilius enarrat, enodat et explicat vel doctrina vel eruditione vel amore, ut illorum temporum incola videatur. Investigationes ita lectoris animum rapiunt, ut illius aetatis doctum eruditumque magistrum audire putet.
      Cletus, qui magistri imaginem adhuc servat doctumque virum magna colit reverentia, cum Aemilii praelectiones in vulgus edere statuisset, brevem sed humanam et benignam praefationem conscripsit, per quam doctrinam et operam collustrare est conatus: ipse non calamo et atramento sed corde et animo exarasse videtur.
      Multis et necessariis argumentis omissis, ad volumen eiusque praecipuas proprietates reverti cogor.
      Volumen est in duas partes divisum, quarum De humanismo altera, altera de nonnulis auctorum operibus nec non de quibusdam locis selectis agit. Prior pars est in sex capita divisa, quorum unumquodque praecipuum Humanismi argumentum illustrat atque interpretatur.
      Ad discipulos sollicitandos curiositatemque movendam, Aemilius breviter et luculenter de Humanista nec non humanismo vocibus de eorumque origine et notione disserit; quae fuerit saeculis XV-XVI humanismi notio et natura explanat. Sex per capita tam multas confert notiones, de quibus nullus prorsus liber ne breviter quidem attingit.
      Nostra aetate, qua omnes se doctos rerumque peritos ducunt, haud pauci inter professores quoque sunt qui has notiones penitus ignorent. Non desunt professores, qui, cum angustiorem linguae litterarumque Latinarum notionem sibi finxerint, Humanistarum linguam et litteras Latinas non esse dictitant. His praesertim viris, quorum numerus in dies crescit, Aemilii dissertationes utiles et necessariae videntur. Immo istos viros hortor, ut per Aemilii librum luculentas Humanistarum divitias detegant, illam insuper aetatem, qua iterum Romanorum sermo floruit et uberrimis fructibus animos ornavit, altero quodam modo ac more considerent. Ceterum poetae rerumque scriptores, ut ex Aemilii libro accepimus, minime vel Horatio vel Lucretio, vel Vergilio, vel Ovidio, vel Caesari, vel Ciceroni, vel Livio lingua, arte, rebus, scribendi genere cedunt. Aemilii iudicium, operibus perpensis, quamvis cuiusdam auctoris amore laboret, aequum, meditatumque evadit.
      Cum autem ostendat quomodo Humanismus hominum mores et artes, philosophiam et litteras una cum religione immutaverit novisque ditaverit rebus et argumentis, Aemilius se abstinere non potest, quin praecipuos Humanistas eorundemque vitam et opera luculentius collustret. Quo fit, ut qui fuerint Coluccius Salutati et Guarinus Veronensis et Flavius Blondus, cur Dantes Alagherius in Humanismi limine consistat, qua de causa Ioannes Boccaccio et Franciscus Petrarcha sint humanistae habendi ipse ostendat.
      Alteram denique voluminis partem, quae Florilegium ex operibus quorundam Humanistarum inscribitur, lectorum benevolentiae temporis exigui causa committo. Aemilius quorundam auctorum praecipuos selegit locos discipulisque proposuit, ut iudicium subtile atque elegans, eloquium lautum atque urbanum, magnificumque dicendi genus, lectores admiratione ita afficiant ut, occasione data, in narrationibus vel orationibus scribendis praestantes scriptores aemulentur.
      Cultiores ergo humanioresque viros, qui animos ditare atque excolere cupiant, hortor, ut librum legant et nova quadam ratione illam considerent aetatem, quae Italiam non solum Europae verum omnium gentium matrem constituit germanae humanitatis magistram.

HORATIVS ANTONIVS BOLOGNA

     

   

top