The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI DEI SERVO ANGELO PAOLI, O. CARM.,
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Amen dico vobis: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis » (Mt 25, 40).

In narratione vitae Domini nostri Iesu Christi, caritas erga minimos semper permanet, quod perspicue ab evangelistis significatur. Illi saepe eius memorant praecepta: qui accipit Iesum, non potest non accipere pueros, aegrotos, pauperes; illos accipere idem est ac Eum accipere. Venerabilis Servus Dei Angelus Paoli, in saeculo Franciscus, presbyter professus Ordinis Fratrum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, sua vita amorem incarnavit erga Dominum atque eius vultum recognovit maxime in egentibus, ita amorem contemplationis cum amore misericordiae concilians.. Venerabilis Servus Dei Angelus Paoli in loco Argigliano, parvo videlicet vico Lunensis Agri, inter Liguriam et Tusciam, die I mensis Septembris anno MDCXLII est ortus. Circa duodeviginti annos natus, vocationem ad sacerdotalem vitam praesensit. Episcopus Sarzanensis vocationem eius agnoscens, primos duos ordines minores contulit ei. Agitur de initio itineris quod, labente tempore, clarius semper fiet. Iam prima in illa parte aetatis duo praecipue indicia eius vitae spiritalis animadvertuntur: necessitas orandi et alte cum Domino se coniungendi nec non sollicitudo pauperes iuvandi. Maturatione et discrimine ductus est ad ingressum in conventum Fratrum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo in Fivizzano, in Lunensi Agro, et illinc in urbem Senam, ad novitiatum. Die XVIII mensis Decembris anno MDCLXI vota perpetua nuncupavit sicut sodalis memorati Ordinis atque missus est ut academicam formationem apud Studia Generalia sui Ordinis, Pisae et Florentiae, adimpleret, priusquam presbyteratus ordine anno MDCLXVII augeretur. Anno MDCLXXV magister nominatus est novitiorum, quos de prece contemplativa docet deque navitate misericordiae, sicut signis carmelitanae vocationis. A superioribus suis aestimatus et a populo, in multos deinceps Tusciae conventus missus est, usque ad annum MDCLXXXVII, quo Prior Generalis destinavit eum ad communitatem sancti Martini ad Montes, Romae.

Moderator generalis consilium sibi proposuit communitatem quandam constituendi ex optimis religiosis totius Italiae. Venerabilis Servus Dei Angelus Paoli iam firma sanctitatis fruebatur fama. Novitiorum nominatus magister, paedagogicam suam consolidavit methodum: orationem et misericordiam. Ita, prope Sanctum Martinum, apud valetudinarium sancti Ioannis in Laterano, spargere potuit abundantiam amoris, quem Dominus effundit in cor eius. Sed etiam pauperes Romae per hunc humilem fratrem Carmelitanum noverunt vim Divinae Providentiae: in cotidiana panis distributione, saepe coram stupefactis inspicientibus fratribus, paucae panum cistae sufficiunt ad complures satiandos pauperes. Neque obliviscitur in carcere detentos qui praeter acerbitatem condicionis saepe extremam patiuntur paupertatem. Cum rigore servandae Regulae altam spiritalem coniungit vitam, cuius cardo exstitit devotio erga Eucharistiam, Crucem et Mariam Sanctissimam. Ita crescit in eo sapientia ut sicut confessarius et spiritalis moderator quaeratur, multiplicium donorum Spiritus Sancti plenus, quibus potentium et humilium aestimationem comparavit. Terrestris eius vita ad finem vertit, atque die XX mensis Ianuarii anno MDCCXX, postquam omnia tradiderat Domino, quem in pauperibus et dolentibus vidit, in meritum ingressus est aeternumque gaudium.

Augescens constanter sanctitatis fama apud Populum Dei effecit ut iam anno MDCCXXIII incoharentur Processus canonici beatificationi et canonizationi prospicientes, ita ut anno MDCCLXXXI Summus Pontifex Pius VI, Praedecessor Noster rec. mem., agnoverit Venerabilem Servum Dei Angelum Paoli, O. Carm., virtutes heroicum in modum exercuisse.

Servatis de iure servandis, Nosmet Ipsi Congregationi de Causis Sanctorum facultatem fecimus ut die III mensis Iulii anno MMIX Decretum super miro promulgaret. Decrevimus deinde ut Beatificationis ritus die XXV mensis Aprilis anno MMX Romae perageretur.

Hodie igitur Romae de mandato Nostro Venerabilis Frater Angelus Amato, S.D.B., Archiepiscopus titulo Silensis atque Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum adscribimus Venerabilem Servum Dei Angelum Paoli, O. Carm.:

Nos, vota Fratris Nostri Augustini S.R.E. Cardinalis Vallini, Nostri Vicarii Generalis pro Romana dioecesi, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Angelus Paoli, presbyter Ordinis Fratrum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, qui, e Sanctissimae Eucharistiae celebratione adorationeque vim hauriens, pauperibus, aegrotis et captivis iuvandis vitam suam impendit, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die vicesima Ianuarii, qua ad caelum natus est, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Clarus hic vir diligentem ostendit spiritalem progressum atque insignia dedit pietatis testimonia. Dum illius conspicimus cursum, ad altiorem usque in cotidiana vita imitationem Salvatoris incitamur adque sanctitatem et proprii status perfectionem prosequendam invitamur.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Aprilis, anno MMX, Pontificatus Nostri sexto.

De mandato Summi Pontificis
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CV (2013), n. 2, pp. 140-142.



top