Index

Back Top Print

INSTRUCTIONES AD RELATIONEM ANNUALEM DE STATU
ET ACTIVITATE TRIBUNALIS CONFICIENDAM

 

Instructiones generales

 

1. Vicarius iudicialis quotannis mense ianuario, haud expectata petitione ex parte Signaturae Apostolicae, Relationem accurate confectam ad eam mittere debet. Ad rem adhibeatur schema Relationis in archivo tribunalis servandum.

2. Omnia tribunalia complere debent pp. 1-2 necnon Partem I (pp. 3-4).

3. Tribunal quod causas in prima instantia cognoscit etiam Partem II (pp. 5, 6 aut 7, 8) complere debet, iuxta naturam tribunalis (aut Sectio C pro tribunalibus dioecesanis/ eparchialibus aut Sectio D pro tribunalibus interdioecesanis/intereparchialibus). Si vero tribunal causas in prima instantia non iudicat, Pars II non est complenda (nec exhibenda).

4. Tribunal quod causas in altera instantia cognoscit etiam Partem III (p. 9-11) complere debet. Si vero tribunal causas in altera instantia non iudicat, Pars III non est complenda (nec exhibenda).

5. Tribunal competens ad causas in tertio vel ulteriore iurisdictionis gradu pertractandas – sive vi legis sive vi indulti – exhibeat Relationem etiam de huiusmodi activitate, confectam, mutatis mutandis, iuxta Partem III huius schematis.

6. Si spatium in singulis sectionibus deficit, licet aliud folium adhiberi ad exquisitas notitias praestandas, vel etiam spatium in pp. 2, 6, 8 et 11 paratum.

7. Priusquam Relatio annualis exhibeatur, diligenter recenseatur a Vicario iudiciali, qui eam in loco apposito subscribere debet, quoad eius curam et integritatem.

8. Relatio annualis compleri et servari potest in forma sic dicta “pdf”, quod documentum dein ad Signaturam Apostolicam etiam transmitti potest per cursum electronicum (signatura@signatura.va). Relatio per “telefax” (+39.06.69.99.75.53) quoque transmitti potest, vel in forma chartacea per Nuntiaturam Apostolicam, vel per traditionem apud Cancellariam Signaturae Apostolicae. Quidquid est, unum tantum specimen Relationis mittendum est.

9. Omne tribunal exemplar exhibitae Relationis in archivo suo conservet, una cum exemplari animadversionum a Signatura Apostolica forte dein missarum.

10. Instructiones dantur infra pro recta compositione Relationis annualis, praesertim pro lineis quae specialem attentionem requirunt.

Pars I: Ministri tribunalis et Advocati

Pro singulis ministris, qui munus in tribunali stabiliter exercent, congrua linea implenda est iuxta indicationes quae in schemate inveniuntur. Speciatim haec notanda sunt:

1. Cum officia Vicarii iudicialis et Vicarii iudicialis adiuncti sint, sua natura, iudicialia, eorum nomina inter iudices denuo inscribenda non sunt.

2. Quod si minister requisito titulo academico in iure canonico non gaudet, in eius locum dies dispensationis ab Apostolica Signatura concessae indicetur, una cum tempore ad quod indultum concessum est (e.g.: 10 iulii 2015, ad quinquennium). Tituli academici in aliis disciplinis indicandi non sunt.

Pars II: De activitate tribunalis in prima instantia

Sectio B: Causae Nullitatis Matrimonii per Processum Ordinarium pertractatae

Linea 6: Numerus causarum initio anni pendentium idem esse debet ac ille causarum fine elapsi anni pendentium. Quaeque discrepantia explanari debet in spatio ad hanc rem dedicato (p. 2).

Linea 9: Indicatur numerus sententiarum hoc anno latarum. Hic numerus est summa Linearum 9a et 9b.

Linea 9a: Indicatur numerus sententiarum pro vinculo latarum, hoc est, non constat de nullitate ex ullo capite.

Linea 9b: Indicatur numerus sententiarum pro nullitate latarum, hoc est, constat de nullitate ex uno saltem capite.

Linea 9c: Indicantur specifica capita nullitatis in sententiis pertractata, una cum numero canonis quo innitur decisio. In loculis congruis indicatur numerus decisionum in singulis capitibus, prout decisio pro vinculo vel pro nullitate erat.

Linea 11: Indicantur tantum querelae nullitatis coram ipso tribunali primae instantiae propositae atque hoc anno iudicatae, earumque exitus affirmativus (Acceptatae) aut negativus (Reiectae).

Linea 13: Indicatur numerus causarum fine anni pendentium. Hic numerus est summa Linearum 6, 7, 8 dempta summa Linearum 9, 12a, 12b.

Sectio C: Causae Nullitatis Matrimonii per Processum Breviorem coram Episcopo pertractatae – Pro Tribunalibus Dioecesanis/Eparchialibus

Linea 14: Numerus causarum initio anno pendentium idem esse debet ac ille causarum fine novissimi anni pendentium. Quaeque discrepantia explanari debet in spatio ad hanc rem dedicato (p. 2).

Linea 16a: Indicantur specifica capita nullitatis in sententiis pertractata. In loculis congruis indicatur numerus decisionum ex singulis capitibus.

Linea 17: Indicatur numerus causarum ad processum ordinarium remissarum. Hic numerus reportatur in Linea 8.

Linea 18: Indicatur numerus sententiarum a defensore vinculi impugnatarum, quoad appellationem ad Episcopum de quo in can. 1687, § 3 (MIDI) / can. 1373, § 3 (MEMI) vel ad Rotam Romanam propositam.

Linea 19: Indicatur numerus causarum fine anni pendentium. Hic numerus est summa Linearum 14 et 15 dempta summa Linearum 16 et 17.

Sectio D: Causae Nullitatis Matrimonii per Processum Breviorem coram Episcopo pertractatae – Pro Tribunalibus Interdioecesanis/Intereparchialibus

Uti in Sectione C, excepta:

Linea 16b: Indicantur Episcopi qui sententias tulerunt (e.g. Archiepiscopus X-ensis, Episcopus Y-ensis). In loculis congruis indicatur numerus sententiarum a singulo Episcopo latarum.

Sectio E: Causae Nullitatis Matrimonii per Processum Documentalem pertractatae

Animadversio generalis: Cum Relatio iudicialem tribunalium activitatem respiciat, non sunt recensendi casus in quibus via administrativa comprobatus est status liber eorum qui, etsi ad canonicam formam adstricti, matrimonium tamen attentaverunt coram civili officiali aut ministro acatholico (cf. Interpretatio authentica diei 26 iunii 1984, AAS 76 [1984] 747).

Nec ceterum in Relatione recensendi sunt alii casus administrativi velut processus de dissolutione vinculi ex Privilegio Paulino vel in favorem fidei vel ex matrimonio rato et non consummato.

Sectio G: Causae Iurium et Sectio H: Causae Poenales

Animadversio generalis: Pro Sectionibus G et H breve summarium singularum causarum praebeatur, quo causa describitur (v.gr. obiectum litis, decisio iudicum, status appellationis). Spatium infra ad hunc finem adhiberi licet.

Pars III: De activitate tribunalis in secunda instantia

Sectio I: Causae Nullitatis Matrimonii per Ordinarium Tramitem pertractatae

Linea 30: Numerus causarum initio anno pendentium idem esse debet ac ille causarum fine elapsi anni pendentium. Quaeque discrepantia explanari debet in spatio ad hanc rem dedicato (p. 2).

Linea 33a: Indicantur specifica capita nullitatis in decretis pertractata. In loculo apposito indicatur numerus decisionum ex singulis capitibus. Decisiones pro vinculo dari non possunt per decretum confirmationis.

Lineae 34-34c: Cf. instructiones pro Lineis 9-9c.

Linea 34d: Indicatur numerus sententiarum pro nullitate in prima instantia latarum per sententiam secundae instantiae infirmatarum: tribunal appellationis non constare de nullitate ex ullo capite decidit.

Linea 34e: Indicatur numerus sententiarum pro vinculo in prima instantia latarum per sententiam secundae instantiae infirmatarum: tribunal appellationis constare de nullitate ex saltem uno capite decidit.

Linea 36: Indicantur querelae nullitatis coram ipso tribunali secundae instantiae quoquo modo propositae (principaliter, incidenter, adversus sententiam primi gradus vel sententiam secundi gradus aut utriusque gradus) atque hoc anno iudicatae, earumque exitus affirmativus (Acceptatae) aut negativus (Reiectae).

Linea 38: Indicatur numerus causarum fine anni pendentium. Hic numerus est summa Linearum 30, 31, 32 dempta summa Linearum 33, 34, 37a, 37b.

Sectio J: Causae Nullitatis Matrimonii per Processum Breviorem coram Episcopo pertractatae

Linea 39: Numerus causarum initio anno pendentium idem esse debet ac ille causarum fine elapsi anni pendentium. Quaeque discrepantia explanari debet in spatio ad hanc rem dedicato (p. 2).

Linea 41: Indicatur Episcopus qui sententiam in prima instantia tulit (e.g. Archiepiscopus X-ensis, Episcopus Y-ensis). In loculo apposito indicatur numerus sententiarum eiusdem Episcopi contra quas appellatio proposita est.

Linea 44: Indicatur numerus causarum fine anni pendentium. Hic numerus est summa Linearum 39 et 40 dempta summa Linearum 42 et 43.

Sectio K: Causae Nullitatis Matrimonii per Processum Documentalem pertractatae

Linea 47: Indicantur specifica capita nullitatis in sententiis pertractata. In loculo apposito indicatur numerus decisionum ex singulis capitibus.

Sectio M: Causae Iurium et Sectio N: Causae Poenales

Animadversio generalis: Pro Sectionibus M et N, breve summarium singularum causarum praebeatur, quo causa describitur (v.gr. obiectum litis, decisio iudicum, status appellationis). Spatium infra ad hunc finem adhiberi licet.