Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS THEODORAE GUÈRIN
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

 

« Id enim, quod in praesenti est, leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis, non contemplantibus nobis, quae videntur, sed quae non videntur » (2 Cor 4, 17-18).

Beata Theodora Guérin Christi animarumque propter amorem tribulationes adversasque res sustinuit. Ipsa enim, in Divina Providentia magna cum fiducia innixa, animose quod munus ei commisit Dominus id complevit.

Fidelis haec Ecclesiae filia in oppido Etables-Sur Mer die II mensis Octobris anno MDCCXCVIII nata est, Gallicae dioecesis Briocensis. Puella iam sese Deo vovendi voluntatem habuit, at cum matri viduae ei esset consulendum, nonnullos annos exspectavit, antequam suum propositum absolveret.

Anno MDCCCXXIII novitiatum ingressa est Sororum Providentiae, quod Institutum Iacobus Franciscus Dujarié condiderat, ut infirmi inopes iuvarentur.

Anno MDCCCXXV temporalia et anno MCCXXXI perpetua vota nuncupavit. Suis moribus perquam probis, studio erga officia implenda atque acri ingenio ita praestitit ut sibi sororum aestimationem conciliaret. AnnoMDCCCXXXVIII consiliaria generalis, exinde operae Redonensis Moderatrix electa est, quae in uno ex maxime infamibus urbis locis reperitur. Inibi apostolica actuositate magnaque educatricis dexteritate enituit. Suburbii condiciones sua operositate potiores reddidit. Ad oppidum Soulaines proinde est translata, quod oboedienter humiliterque suscepit atque hoc in loco sollicite materneque indigentibus occurrit.

Anno mdcccxl missionariam eam in Foederatas Civitates Americae Septentrionalis miserunt Superiores. Ad desertum silvestremque locum pervenit, qui patria loquela Saint Mary of the Woods vocatur. Novitiatum ibi et institutum quoddam feminarum educandarum causa condidit. Magnis coram difficultatibus Beata non timuit, quae per precationem ad crucem sustinendam ac missionalem operam impigre agendam vim repperit. Novam culturam incepit, ut melius soli hauriret virtutes; linguam Anglicam didicit ut loci cum civibus sociaretur; nonnullas scholas instituit. Cum difficultates communicandi inter Galliam et Foederatas Civitates Americae Septentrionalis adessent, Consilium Generale Sororum Divinae Providentiae Congregationem a Missione separandam censuit, quae in Americano solo adolescebat. Beata sic casu Antistita fuit et Conditrix novae religiosae familiae, videlicet Congregationis Sororum a Providentia Sanctae Mariae ad Nemus. Aliis superatis difficultatibus, quas inscientia ac falsae accusationes genuerunt, religiosis sororibus Institutoque augendo se devovere potuit.

Suis alumnis et sororibus suis sanctae vitae praebebat exemplum. Propria religiosae, missionariae, conditricis officia recte gerendo omnium virtutum attigit fastigium. Christi amore plena, cunctis quos conveniebat communicavit amorem, Evangelium verbo operaque diffundendo, atque omnibus in rebus Divino Magistro placere studuit. Tota Iesu voluntati se addixit, qui Sua praesentia ac spei christianae dono eam sustentavit. Cum incendium primam suam messem consumpsisset, Domini consilia tenuit dicens: « Unam habeo rem securam, eo quod inclinationem animadverto nullam rem detrectandi, quae a Deo procedit, ac pariter Ei dandi omnia quae a me requirit ».

Firma altaque fide imbuta est, quam precatio, erga Eucharistiam, Sacrum Cor Virginemque Mariam devotio potissimum alebant. Amabilem sororibus et iuvenibus sese praebuit, quas studiose prudenterque coluit.

Perquam prudenter spiritales suas filias et religiosam a se conditam familiam est moderata. Aequam erga omnes se praebuit ac mulieribus humane christianeque provehendis operam dedit. Vitam simplicem parcamque exegit neque de paupertate et incommoditatibus est conquesta, quod immo instrumentum putavit ad se a terrestribus bonis et honoribus magis magisque subducendam. Superioribus paruit, etiam cum ii consilia capiebant, quae ei non probabantur. Castitatem servavit, indivisum cor Christo donando, Qui eam die XIV mensis Maii anno mdccclvi ad se vocavit.

Latam propter eius sanctitatis famam mense Iulio anno MCMIX beatificationis canonizationisque causa incohata est. Cunctis iure statutis peractis rebus, Decessor Noster, Dei Servus Ioannes Paulus II, die XXV mensis Octobris anno MCMXCVIII eam sollemniter in Beatorum catalogum rettulit. Die XXVIII mensis Aprilis huius anni mmvi licentiam dedimus de miraculo decretum evulgandi. Faventibus Patribus Cardinalibus Episcopisque, in Consistorio die I mense Iulio huius anni coadunatis, statuimus ut canonizationis ritus die XV insequentis mensis Octobris celebraretur.

Hodie igitur in foro Petriano inter sacra hanc pronuntiavimus formulam:

Ad honorem sanctae et individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Raphaelem Guízar Valencia, Philippum Smaldone, Rosam Venerini et Theodoram Guérin Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Sancta haec, quae complura maxime pro pauperibus iuvandis et instituendis patravit, atque miranda dedit virtutum exempla, non modo fidelibus est colenda, verum etiam imitanda, praesertim nostra aetate qua homines, innumeris negotiis distracti multisque illecebris allecti, in rectam viam inducantur oportet.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum, die quinto decimo mensis Octobris, anno Domini bis millesimo sexto, Pontificatus Nostri altero.

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIX (2007), n. 1, pp. 1-5

 

© Copyright 2006 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana