Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

EUGENIUS IV

LAETENTUR CAELI*

BULLA UNIONIS GRAECORUM

6 iulii 1439

 

CONC. (OECUM. XVII) FLORENTINUM

26 Febr. 1439 - Aug. 1445

SESSIO VI

DEFINITIO SANCTAE OECUMENICAE SYNODI FLORENTINAE

 

Eugenius episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.

Consentiente ad infrascripta carissimo filio nostro Iohanne Paleologo Romeorum imperatore illustri et locatenentibus venerabilium fratrum nostrorum patriarcharum et ceteris orientalem ecclesiam repraesentantibus.

Letentur caeli et exultet terra. (1) Sublatus est enim de medio paries qui occidentalem orientalemque dividebat ecclesiam et pax atque concordia rediit, illo angulari lapide Christo qui fecit utraque unum (2), vinculo fortissimo caritatis et pacis utrumque iungente parietem et perpetue unitatis federe copulante ac continente; postque longam meroris nebulam et dissidii diuturni atram ingratamque caliginem, serenum omnibus unionis optate iubar illuxit. Gaudeat et mater ecclesia (3), que filios suos hactenus invicem dissidentes iam videt in unitatem pacemque rediisse; et que antea in eorum separatione amarissime flebat, ex ipsorum modo mira concordia cum ineffabili gaudio omnipotenti Deo gratias referat. Cuncti gratulentur fideles ubique per orbem, et qui christiano censentur nomine, matri catholice ecclesie colletentur. Ecce enim occidentales orientalesque patres post longissimum dissensionis atque discordiae tempus se maris ac terrae periculis exponentes, omnibusque superatis laboribus, ad hoc sacrum ycumenicum concilium desiderio sacratissime unionis et antique caritatis reintegrande gratia, leti alacresque convenerunt. Et intentione sua nequaquam frustrati sunt. Post longam enim laboriosamque indaginem, tandem Spiritus sancti clementia ipsam optatissimam sanctissimamque unionem consecuti sunt. Quis igitur dignas omnipotentis Dei beneficiis gratias referre sufficiat? (4) Quis tante divine miserationis divitias non obstupescat? Cuius vel ferreum pectus tanta superne pietatis magnitudo non molliat? Sunt ista prorsus divina opera, non humane fragilitatis inventa; atque ideo eximia cum veneratione suscipienda, et divinis laudibus prosequenda. Tibi laus, tibi gloria, tibi gratiarum actio, Christe, fons misericordiarum, qui tantum boni sponse tue catholice ecclesie contulisti, atque in generatione nostra tue pietatis miracula demonstrasti, ut enarrent omnes mirabilia tua (5). Magnum siquidem divinumque munus nobis deus largitus est; oculisque vidimus, quod ante nos multi, cum valde cupierint, adspicere nequiverunt (6).

Convenientes enim latini ac Greci in hac sacrosancta synodo ycumenica, magno studio invicem usi sunt, ut inter alia etiam articulus ille de divina Spiritus sancti processione summa cum diligentia et assidua inquisitione discuteretur. Prolatis vero testimoniis ex divinis scripturis plurimisque auctoritatibus sanctorum doctorum orientalium et occidentalium, aliquibus quidem ex Patre et Filio, quibusdam vero ex Patre per Filium procedere dicentibus Spiritum sanctum, et ad eandem intelligentiam aspicientibus omnibus sub diversis vocabulis, Greci quidem asseruerunt, quod id quod dicunt Spiritum sanctum ex Patre procedere, non hac mente proferunt ut excludant Filium; sed quia eis videbatur, ut aiunt, Latinos asserere Spiritum sanctum ex Patre et Filio procedere tanquam ex duobus principiis et duabus spirationibus, ideo abstinuerunt a dicendo, quod Spiritus sanctus ex Patre procedat et Filio. Latini vero affirmarunt, non se hac mente dicere Spiritum sanctum ex Patre Filioque procedere, ut excludant Patrem, quin sit fons ac principium totius deitatis, Filii scilicet ac Spiritus sancti, aut quod id, quod Spiritus sanctus procedit ex Filio, Filius a Patre non habeat; sive quod duo ponant esse principia seu duas spirationes, sed ut unum tantum asserant esse principium unicamque spirationem Spiritus sancti, prout hactenus asseruerunt. Et cum ex his omnibus unus et idem eliciatur veritatis sensus, tandem in infrascriptam sanctam et deo amabilem eodem sensu eademque mente unionem unanimiter concordarunt et consenserunt.

In nomine igitur sancte Tinitatis, Patris, Filii et Spiritus sancti, hoc sacro universali approbante Florentino concilio, diffinimus ut hec fidei veritas ab omnibus christianis credatur et suscipiatur, sicque omnes profiteantur.

Quod Spiritus sanctus ex Patre et Filio (7) eternaliter est, et essentiam suam suumque esse subsistens habet ex Patre simul et Filio, et ex utroque eternaliter tanquam ab uno principio et unica spiratione procedit, declarantes quod id, quod sancti doctores et patres dicunt, ex Patre per Filium procedere Spiritum sanctum, ad hanc intelligentiam tendit, ut per hoc significetur Filium quoque esse, secundum Grecos quidem causam, secundum Latinos vero principium subsistentie Spiritus sancti, sicut et Patrem. Et quoniam omnia, que Patris sunt, Pater ipse unigenito Filio suo gignendo dedit, praeter esse Patrem; hoc ipsum, quod Spiritus sanctus procedit ex Filio, ipse Filius a Patre eternaliter habet, a quo etiam eternaliter genitus est. Defiinimus insuper explicationem verborum illorum Filioque, veritatis declarande gratia et imminente tunc necessitate, licite ac rationabiliter symbolo fuisse appositam.

Item, in azimo sive fermentato pane triticeo, corpus Christi veraciter confici, sacerdotesque in altero ipsum Domini corpus conficere debere, unumquemque scilicet iuxta sue ecclesie sive occidentalis sive orientalis consuetudinem.

Item, si vere penitentes in Dei caritate decesserint, antequam dignis penitentie fructibus de commissis satisfecerint et omissis, eorum animas penis purgatoriis post mortem purgari, et, ut a penis huiusmodi releventur, prodesse eis fidelium vivorum suffragia, missarum scilicet sacrificia, orationes et elemosinas et alia pietatis officia, que a fidelibus pro aliis fidelibus fieri consueverunt, secundum ecclesie instituta.

Illorumque animas, qui post baptisma susceptum nullam omnino peccati maculam incurrerunt; illas etiam, que post contractam peccati maculam, vel in suis corporibus, vel eisdem exute corporibus, prout superius dictum est, sunt purgate, in celum mox recipi, et intueri (8) clare ipsum Deum trinum et unum, sicuti est, pro meritorum tamen diversitate alium alio perfectius.

Illorum autem animas, qui in actuali mortali peccato vel solo originali decedunt, mox in infernum descendere, penis tamen disparibus puniendas.

Item diffinimus sanctam apostolicam sedem et Romanum pontificem in universum orbem tenere primatum, et ipsum pontificem Romanum successorem esse beati Petri principis apostolorum et verum Christi vicarium totiusque ecclesie caput et omnium christianorum patrem ac doctorem existere, et ipsi in beato Petro pascendi, regendi ac gubernandi universalem ecclesiam a domino nostro Iesu Christo plenam potestatem traditam esse, quemadmodum etiam in gestis ycumenicorum conciliorum et in sacris canonibus continetur.

Renovantes insuper ordinem traditum in canonibus ceterorum venerabilium patriarcharum, ut patriarcha Constantinopolitanus secundus sit post sanctissimum Romanum pontificem, tertius vero Alexandrinus, quartus autem Antiochenus, et quintus Hierosolymitanus, salvis videlicet privilegiis omnibus et iuribus eorum (9).

Datum Florentiae, in sessione publica synodali, solemniter in ecclesia maiori celebrata, anno Incarnationis dominicae MCCCCXXXIX, pridie nonas iulii, pontificatus nostri anno IX.

Ego Eugenius, cathol. Ecclesiae episcopus, ita definiens subscripsi.

 

1) Ps 95, 11.

2) Eph 2,20; 2,14.

3) Canticum Exultet in liturgia sabbati sancti.

4) Cf. 1 Th 3, 9.

5) Cf. Tb 12,20.

6) Cf. Mt 13, 16-17.

7) Cf. con. Lugdun. II, c. 1.

8) Cf. Const. Benedictus Deus Benedicti XII, 29 ian. 1336.

9) Cf. conc. Chalc. c. 28 et conc. Lat. IV, c. 5.

-------------------------------------

*L. Tomassetti et Collegii adlecti Romae virorum s. theologiae et ss. canonum peritorum, Bullarium Romanum (Tomi XXIV), Bullarum diplomatum et privilegiorum sanctorum romanorum pontificum Taurinensis editio: collectione novissima plurium brevium, epistolarum, decretorum actorumque S. Sedis a s. Leone Magno usque ad praensens, Augustae Taurinorum: Seb. Franco, H. Fory et Henrico Dalmazzo editoribus: [poi] A. Vecco et sociis, 1857-1872, Tomo V, 1860, pp. 39-41.

G. Alberigo, G.L. Dossetti, P.-P. Joannou, C. Leonardi, P. Prodi, H. Jedin (a cura di), Conciliorum Oecumenicorum Decreta, edizione bilingue, Centro editoriale dehoniano, Bologna, 2013, pp. 523-528.

H. Denzinger, Enchiridion symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum, 43a ediz. bilingue, a c. di Peter H√ľnermann, Centro editoriale dehoniano, Bologna, 2012, pp. 578-581.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana