Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PARRAMATTENSIS*

DETRACTIS NONNULLIS TERRITORIIS
AB ARCHIDIOECESI SYDNEYENSI NOVA CONDITUR
DIOECESIS «PARRAMATTENSIS» APPELLANDA

 

Venerabilis Frater Eduardus Beda Clancy, Archiepiscopus Sydneyensis, de grege quem regendum accepit sollicitus, ab hac apostolica Sede petiit ut latissimo territorio suae circumscriptionis diviso, iam nova dioecesis constitueretur : id enim magnopere fidelium suorum necessitatibus mederi posse. Quam sententiam meditantibus Nobis bene fieri visum est si petenti concederemus : multiplicatis enim sacris Pastoribus fieri non potest quin etiam fructus laboris multiplicentur. Qua re, audita sententia Conferentiae episcopalis Australiae; atque Venerabili Fratre Aloisio Barbarito, Archiepiscopo titulo Fiorentinensi, eodemque in Australia olim Pro-Nuntio apostolico, quid censeret; apostolica Nostra potestate haec quae sequuntur decernimus ac iubemus. Ab archidioecesi Sydneyensi muncipia separamus, quorum sunt nomina populari sermone : City of Parramatta, Balkham Hills E., City of Blacktown Holroyd M., City of Penrith, City of Blue Mountains et Hawkesbury S., quibus novam dioecesim constituimus Parramattensem appellandam, cuius nempe fines iidem erunt, quibus municipia simul sumpta circumscribuntur. Novae Ecclesiae sedem Episcopus in urbe regionis principe Parramatta collocabit, ibique cathedram suam ponet, in templo videlicet S. Patricii, cui honores cathedralis concedimus. Erit insuper condita dioecesis metropolitanae Sedi Sydneyensi suffraganea ad iuris normam. Mensam episcopalem constituent : Curiae emolumenta, fidelium collationes sponte datae, pars bonorum quae novae dioecesi e divisis bonis archidioecesis Sydneyensis provenient, ad normam canonis 122 Codicis Iuris Canonici. Item quam primum Collegium Consultorum deligatur, qui Episcopo assint consilio opera. Ad sacrorum candidatorum formationem quod attinet, serventur praescripta iuris communis, prae oculis habitis normis Decreti Concilii Vaticani II « Optatam totius », atque regulis a Congregatione pro Institutione catholica statutis, Simul autem ac novae dioecesis Parramattensis constitutio ad effectum deducta fuerit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi censeantur adscripti in cuius territorio beneficium vel ofticium ecclesiasticum legitime habeant; ceteri vero sacerdotes, clerici, atque Seminarci tirones, ei in cuius territorio legitimum habeant domicilium. Documenta vero omnia et acta quae ad conditam dioecesim respiciant, ad eius Curiam episcopalem mittantur, ibique religiose custodiantur in archivo rerum religiosarum. Ad ea tandem perficienda quae per has Litteras iussimus, Venerabilem Fratrem Franciscum Brambilla legamus, Archiepiscopum titulo Viminaciensem atque in Australia apostolicum Pro-Nuntium, vel quem ipse delegaverit, modo vir sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Re autem acta, documenta conficiantur atque sinceris exemplis ad Congregationem pro Episcopis cito mittantur. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die octavo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo sexto, Pontificatus Nostri octavo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINIIS Card. GANTIN
Congr. pro
Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVIII (1986), n. 7, pp. 595-597

 

© Copyright 1986- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana