Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PRO EXPLORATO

EDMONTENSI IN ARCHIDIOECESI TEMPLUM SANCTO IOSEPH,
CANADIAE APUD DEUM PATRONO, DICATUM,
TITULO AC DIGNITATE BASILICAE MINORIS EXORNATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Pro explorato quideni habetur quam magni momenti et ponderis cathedrale sit templum particularis Ecclesiae Edmontonensis, quod, Sancto Ioseph uti caelico Canadiae patrono dicatum, illic ipsa «Edmonton» in urbe exstat. Nullum autem est dubium, quin eiusmodi sacra aedes magnopere conferat, praesertim per pastorales curas venerabilis Ordinarii loci atque per industriam cleri eidem templo addicti, non solum ad catholicam fidem in multis alendam ad variosque pietatis usus celebrandos sed etiam ad peculiarem venerationem gloriosissimi patroni magis colendam magisque vulgandam et incrementas augendam. Quae cum ita sint, Nos, qui libentissime consilia capimus propositaque participamos, quae ad Christifideium certam utilitatem pertinent, audiendas putamus preces venerabilis Fratris Iosephi N. MacNeil, Archiepiscopi Edmontonensas, qui ipse nuper, sua suique cleri ac populi expromens vota, poposcit ut clarum templum, quod diximus, praestabili Basilicae Minoris titulo insigniretur. Ratam igitur habentes sententiam Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino, cui res delata erat, vi et potestate Nostra Apostolica per has Litteras perpetuumque in modum cοmmemoratum templum, in archidioecesi Edmontonensi Sancti Ioseph tamquam Canadiae patroni sacrum, ad Honorem et gradum Basilicae Minoris evehimus, omnibus factis agnitisque iuribus ac liturgicis concessionibus, quae ceterorum id genus templorum sunt propria, servatis vero per Decretum statutis «de titulo Basilicae Minoris», quοd die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII est evulgatum. Contrariis quibuslibet minime obstantibus. Iubemus denique has Litteras Nostras Apostolicas religiose observari effectusque suos nunc et in posterum tempus omnes habere.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Martii, anno MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana