Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PUBLICE CONSTAT

TEMPLUM B. M. V. DE MONTE CARMELO DICATUM, QUOD IN LOCO «MAIPÚ»
 INTRA FINES ARCHIDIOECESIS SANCTI IACOBI IN CHILE EXSTAT,
AD GRADUM BASILICAE MINORIS NUNC EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Publice constat praeclaram aedem B. M. V. de Monte Carmelo sacram, quae in loco «Maipú» intra fines Ecclesiae Sancti Iacobi in Chile eminet, iam pridem ex voto fidelium aedificatam esse adeptae patriae libertatis commemorandae causa, simul atque pro explorato habetur quantum id historicum Chiliae monumentum contulerit et in praesentia conferat non solum ad amorem erga Rempublicam in civibus servandum, sed etiam, et quidem ob laudabilem industriam cleri eidem templo addicti, ad catholicam fidem alendam una cum christiana pietate, necnon ad venerationem gloriosissimae Deiparae Virginia Mariae assidue colendam magisque in dies vulgandam et incrementis augendam. Quae cum ita lint, Nos, laudabilia eiusmodi cogitates participantes, libenter Venerabilis Fratris Nostri S. R. E. Ioannis Francisci Card. Fresno Larrain, Archiepiscopi Sancti Iacobi in Chile, preces audimus, quas, cum res sit suis suique cleri ac populi in votis, huic adhibuit Sanctae Sedi ad titulum Basilicae Minoris templo quod diximus impetrandum. Quare, sententiam Congregationis pro Cultu Divino confirmantes, vi et potestate Nostra Apostolica harumque Litterarum virtute perpetuum in modum templum illud, quod diximus, Beatae Mariae Virgini de Monte Carmelo dicatum in memorata archidioecesi Chiliensi ad insignem honorem evehimus ac dignitatem Basilicae Minoris, cuncta iura et privilegia liturgica ei tribuentes, quae omnium huius ordinis templorum sunt propria, servatis «de titulo Basilicae Minoris» servandis ad mentem Decreti die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII foras prolati. Contrariis minime obstantibus. Has Litteras Nostras religiose observari volumus suosque nunc et in posterum effectus habere.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Ianuarii, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana