Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SANCTOS RECTE

S. IOANNIS BAPTISTAE TEMPLUM IN OPPIDO LOCATUM QUOD «PAECZEW»
 VOCATUR ET ID AD SIEDLCENSEM SEU PODLACHIENSEM DIOECESIM
 PERTINENS AD GRADUM ATTOLLITUR BASILICAE

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Sanctos recte coli et a populo fideli invocari omnino comprobat Ecclesia, quandoquidem hi caelestibus gaudiis fruentes veluti advocati apud Deum habentur. Quam ob causam utpote cum Venerabilis Frater Ioannes Mazur, Episcopus Siedlcensis seu Podlachiensis, litteris die XI mensis Octobris anno MCMLXXXVIII datis, multa quidem prece suo nomine pariter ac suorum fidelium, ut sacra illa aedes S. Ioanni Baptistae dicata, quae in oppido exstat a Polonis «Parczew» vocitato quaeque in ipsius dioecesi sita est, titulo ac gradu honestaretur Basilicae minoris, petiisset, Nos profecto, ratione pietatis habita quae ornamento hoc confirmatur, prompto sane animo Venerabilis Fratris expostulationibus annuendum esse censuimus. Itaque ea probantes quae Congregatio pro Cultu Divino decrevit, factis a Nobis quondam facultatibus, atque hac de re statuit, Apostolica Nostra usi potentate, paroeciale templum de quo supra est facta mentio idemque S. Ioanni Baptistae dicatum in numerum adscribimus Basilicarum Minorum, iuribus similiter ac privilegiis concessis huic condicioni convenientibus, dummodo ea serventur quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris» praescribit, die VI mensis Iunii editum, anno MCMLXVIII. Contrariis rebus minime obsistentibus. Ceterum haud sumus nescii istic rem christianam florere atque efficaciter eam hominibus qui circa sunt opitulari. Attamen, dignitatis evectio haec speramus fore ut studiosius incitet animos ad perfectiora appetenda atque patranda praestantiora.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Aprilis, anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana