Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI MANET

VENERABILI DEI SERVO DOMINICO LENTINI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. - « Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere »(Io 15, 5).

Iesu Christo, quemadmodum viti palmes, coniunctus, presbyter Dominicus Lentini Patrem sanctitatis vita operibusque glorificavit atque, pastorali caritate imflammatus, assidue in vinea Domini operatus est, in animarum salutem et in regnum Dei proferendum operam suam efficaciter conferendo. Dignus hic Ecclesiae minister Lauriae, in praesenti dioecesi Tursiensi-Lacunerulonensi, parentibus Macario Lentini ac Rosalia Vitarella die XX mensis Novembris anno MDCCLXX ortus est, atque eodem die Baptismatis fonte auctoratus est. A piis parentibus religiose institutus, inde a pueritia cum Deo ambulavit. XIV annos natus clericale vestimentum induit atque in natali pago permanens, illius loci iuvantibus nonnullis sacerdotibus, aliquam doctrinam adeptus est. Exinde Seminarium ingressus est dioecesis Policastrensis, ubi praestantem spiritalem institutionem consecutus est. Sacro Presbyteratus ordine anno MDCCXCIII auctus, studiose pro Christi grege adlaboravit, numquam humilem ac saepe aerumnosam Lauriensis populi vitam deserens. Dei verbo strenue inservivit, quod efficacibus ac solidis concionibus diffundebat, quas ipse corroborabat testificatione perfectae fidelitatis erga Evangelium sacerdotaliaque officia cum peccatorum conversionem et oboedientiam legum Dei Ecclesiaeque promptiorem obtineret. Ipsos gratiae effectus pia Missae celebratione et Paenitentiae sacramenti ministratione consequebatur, in qua quotidie multum diei insumebat. Sacerdos cordis indivisi fidelitatem erga Deum cum fidelitate erga hominem coniungere valuit atque singulis diebus misericordiae opera tum corporalia tum spiritalia prompto animo exercuit. Ut proximum indigentem iuvaret omnes aerumnas patiebatur atque ut peccatorum conversionem a Deo impetraret, precationes et obsecrationes agebat necnon suum corpus gravibus paenitentiis et castigationibus afficiebat. Dilectione vera ac actuosa permotus, religiosam culturalemque iuvenum institutionem coluit atque illorum haud pauci sacerdotes vel aestimati artifices, Dei Servo etiam docente, facti sunt. Socialem pacem et familiarum concordiam curavit. Ut suam pastoralem actionem sustineret, quae interdum censura affecta est, iuverunt cum Deo coniunctio, Eucharistia, assidua precatio, in Virginem Mariam pietas, boni Pastoris imitatio. Dei superiorumque ecclesiasticorum voluntati, parens atque a mundi vanitatibus, honoribus, commoditatibus, divitiis seiunctus, instrumentum solatii pacisque in Dei manibus fuit, qui eum peculiaribus donis ac lata sanctitatis fama ditavit, quae post mortem etiam mansit, quae die XXV mensis Februarii anno MDCCCXXVIII accidit.

Beatificationis Canonizationisque Causa ab Episcopo Policastrensi incohata est anno MDCCCXLII. His a legibus illius temporis statutis completis, Decessor Noster Pius XI, die XXVII mensis Ianuarii anno MCMXXXV, declaravit Dei Servum heroum in modum theologales, cardinales hisque coniunctas virtutes exercuisse. Nuper apud archiepiscopalem Curiam Neapolitanam, de quadam mira sanatione inquisitio instituta est, Dei Servi intercessioni adscripta. Eventu illo suetibus vestigationibus apud Congregationem de Causis Sanctorum favorabili cum exitu excusso, Nobis coram die xvii mensis Decembris anno MCMXCVII decretum super miro prodiit. Statuimus ergo ut beatificationis ritus Romae die XII mensis Octobris anno MCMXCVII celebraretur. Hodie igitur in Petriano Foro, inter sacra hanc elocuti sumus Canonizationis formulam:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Iesu Humberti Velázquez Garay, Episcopi Celayensis, Brunonis Foresti, Archiepiscopi-Episcopi Brixiensis, Rochi Talucci, Episcopi Tursiensis-Lacunerulonensis, Alberti Houssiau, Episcopi Leodiensis, et Richardi Fontana, Archiepiscopi Spoletani-Nursini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Elias a Succursu Nieves, Ioannes Baptista Piamarta, Dominicus Lentini, Maria a Iesu Aemilia d'Oultremont vidua van der Linden d'Hooghvorst et Maria Teresia Fasce Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Eliae a Succursu Nieves die decima Octobris; Ioannis Baptistae Piamarta die vicesima sexta Aprilis; Dominici Lentini die vicesima quinta Februarii; Mariae a Iesu Aemiliae d'Oultremont viduae van der Lindem d'Hooghvorst die undecima Octobris; et Mariae Teresiae Fasce die duodecima Octobris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus quibuslibet.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodecimo mensis Octobris anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana