Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ET NOS CREDIDIMUS*

BEATORUM CAELITUM IN ALBUM IOSEPHUS APARICIO SANZ
AC SEPTUAGINTA TRES ILLIUS COMITES REFERUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Et nos credidimus et cognovimus quia tu es Sanctus Dei » (Io 6, 69).

Vitam Apostolorum testificationemque collustravit fides in Iesum, Dei Filium atque hominum servatorem, quae etiamnum Ecclesiae lux esse pergit et impulsio perinde ac omnis baptizati ac baptizatae a quibus verbum Dei auditur ad effectumque deducitur. Suffulsit eadem haec fides christifideles Hispaniae, cum vehemens nempe iis minaretur ab anno millesimo nongentesimo tricesimo sexto ad nonum insectatio, contendentibus Dei videlicet Ecclesiaeque hostibus nomen christianum ex populi eiusdem eripere animis. Complures tunc episcopi ac presbyteri, religiosae et religiosi necnon fideles laici ordinis inter discrimina ac minationes, inter vim ac necem suum coram universo orbe amorem testati sunt fidelitatemque in Deum ad effusum usque sanguinem. Testibus fidei plurimis eo tempore adnumerentur septuaginta quattuor Servi ac Servae Dei oportet archidioecesis Valentinae, Dominum qui magistrum Divinum sectari suum ad crucis aram nihil dubitarunt. De triginta septem agitur presbyteris dioecesanis, duodeviginti laicis viris atque undeviginti feminis, qui suis ipsorum occisoribus omne facinus ignoscentes fidemque in Dominum universi orbis regem atque historiae dominatorem suam adserentes pro Deo et Ecclesia vitam obtulerunt. Eorum quidem exemplum, numquam e Populi Dei memoria exstirpandum, communem ad omnium proponitur admirationem et imitationem eorumque hic nomina venerabundo prorsus commemorantur adfectu:

A) Dioecesani fuerunt sacerdotes:

1) Iosephus Aparicio Sanz;
2) Ferdinandus González Añón;
3) Ioannes Ventura Solsona;
4) Iosephus Ruiz Bruixola;
5) Raimundus Martí Soriano;
6) Ioachim Vilanova Camallonga;
7) Henricus Morant Pellicer;
8) Carmelus Sastre Sastre;
9) Vincentius Ballester Far;
10) Raimundus Stephanus Bou Pascual;
11) Iosephus Raimundus Paschalis Ferrer Botella;
12) Henricus Juan Requena;
13) Elias Carbonell Mollá;
14) Ioannes Carbonell Mollá;
15) Paschalis Penadés Jornet;
16) Salvator Tosephus Ferrandis Seguí;
17) Iosephus Ioledo Pellicer;
18) Ferdinandus García Sendra;
19) Iosephus García Mas;
20) Iosephus Maria Segura Penadés;
21) Salvator Estrugo Solves;
22) Vincentius Sicluna Hernández;
23) Vincentius Maria Izquierdo Alcón;
24) Iosephus Maria Ferrándiz Hernández;
25) Franciscus Ibáñez Ibáñez;
26) Iosephus González Huguet;
27) Tosephus Fenollosa Alcayna;
28) Felix Yuste Cava;
29) Vincentius Pelufo Corts;
30) Iosephus Canet Giner;
3] ) Franciscus Sendra Ivars;
32) Didacus Llorca Llopis;
33) Alfonsus Sebastiá Viñals;
34) Germanus Gozalvo Andreu;
35) Gundisalvus Viñes Masip;
36) Vincentius Rubiols Castelló;
37) Antonius Silvestre Moya.

B) Laici fuerunt viri:

1) Raphael Alonso Gutiérrez;
2) Marinus Blanes Giner;
3) Iosephus Maria Corbín Ferrer;
4) Carolus Díaz Gandía;
5) Salvator Damianus Enguix Garés;
6) Ismael Escrihuela Esteve;
7) Ioannes Baptista Faubel Cano;
8) Iosephus Raimundus Ferragud Girbés;
9) Vincentius Galbis Gironés;
10) Ioannes Gonga Martínez;
11) Carolus López Vidal;
12) Iosephus Medes Ferrís;
13) Paulus Meléndez Gonzalo;
14) Iosephus Perpiñá Nácher;
15) Arturus Ros Montalt;
16) Paschalis Torres Lloret;
17) Emmanuel Torró García;
18) Iosephus Maria Zabal Blasco.

c) Feminae fuerunt laicae:

1) Amalia Abad Casasempere;
2) Anna Aranda Riera;
3) Florentia Caerols Martínez;
4) Maria Climent Mateu;
5) Tharsila Córdoba Belda;
6) Francisca Cualladó Baixauli;
7) Maria Teresia Ferragud Roig;
8) Aloisia Maria Frías Cañizares;
9) Incarnatio Gil Valls;
10) Maria a Golumna Jordá Botella;
11) Herminia Martínez Amigó;
12) Maria Aloisia Montesinos Orduña;
13) Iosepha Moscardó Montalvá;
14) Maria del Olvido Noguera Albelda;
15) Crescentia Valls Espí;
16) Maria a Purificatione Vidal Pastor;
17) Maria Carmelitis Viel Ferrando;
18) Pilar Villalonga Villalba;
19) Maria Sophia Teresia Ximénez Ximénez.

Percepta autem ipsa denique martyrii aestimatione, qua commemoratos superius Servos Dei Servasque universi prosequebantur, Valentinus praesul eorum imposuit beatificationis causam canonicosque adgressus est perficere processus. Omnibus itaque iuris cum satis esset factum praescriptis, die XVIII mensis Decembris anno MM decretum prodiit super martyrio. Unde decernere valuimus ut congruus beatificationis ritus Romae compleretur anno MMI. Hodie propterea spectantes nos interminatam sacrorum Ecclesiae pastorum gestientiumque christifidelium turbam protulimus hanc sollemniter beatificationis formulam:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Augustini García-Gasco Vicente, Archiepiscopi Valentini, Richardi Mariae Cardinalis Carles Gordó, Archiepiscopi Barcinonensis, et Francisci Ciuraneta Aymí, Episcopi Illerdensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Iosephus Aparicio Sanz et ducenti triginta duo Socii Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die vicesima secunda Septembris, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

Eodem vero tempore has edi iussimus litteras eadem super re quas valere in sempiternum volumus suosque sortiri effectus, ullis contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XI mensis Martii anno MMI, Pontificatus Nostri vicesimo et tertio.


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 4, pp. 255-257

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana