Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

UNICUIQUE AUTEM*

QUIBUS IGNATIO A SANTHIÀ
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

 

«Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem (1 Cor 12, 7).

Pauli Apostoli memor doctrinae beatus Ignatius a Santhià (saeculari nomine Laurentius Mauritius Belvisotti appellatus) conscius gratusque Domini dona suscepit, quae ad maiorem Dei gloriam Ecclesiaeque utilitatem lucrosa reddidit. Ipse enim omnino Christo vocanti respondens ac Francisci Assisiensis persequens spiritalitatem, Dei verbi proclamationi, Sacramentorum administrationi, misericordiae operibus in indigentes collatis assidue studioseque se tradidit. Dei Servus die V mensis Iunii anno MDCLXXXVI in oppido Santhià, intra Vercellenses fines sito, e locupleti religiosaque domo est ortus. Patre mortuo, mater eum curae demandavit pii doctique presbyteri, quo moderante in pietate crevit atque sacerdotalem vocationem est persecutus. Presbyterali ordine anno MDCCX auctus, primum ad Vercellensem urbem est destinatus, post ad oppidum Santhià, ubi studio eminuit concionandique popularium missionum tempore facultatibus. Praestabile curriculum insignes eius dotes prae se ferebant. Sed ipse intellexit sibi a Domino aliam viam demonstrari, quam tenens minus esset consecuturus honorum, sed plus meritorum. Vitam igitur consecratam complecti instituit atque Fratrum Minorum Capuccinorum Ordinem est ingressus. Mensis Maii die XXIV anno MDCCXVI vestimentum religiosum induit atque in Cheriensi claustro novitiatum incohavit, nomen sumens Ignatium. Vota religiosa nuncupavit atque iter suscepit precationis spiritu, quod distinguebatur integra Superioribus oboeditione, bonorum terrestrium repudiatione, frugifero apostolatu variis in locis explicato. Deo suam oculorum infirmitatem obtulit atque quamvis hac difficultate impeditus cappellanus est destinatus exercitus regni Sardiniae. Curiose militibus sauciatis assedit. Usque fidem est testatus, quam assiduam per precationem, erga sacram Eucharistiam Virginemque Mariam devotionem, Dei verbi lectionem meditationemque aluit. Cum in Divina Providentia confideret, perpetuam tranquillitatem etiam in difficillimis condicionibus servavit. Continuatam servavit cum Domino coniunctionem, quem prae omnibus amavit. Beneficus fuit in sodales et in cunctos qui innumeri ad eum decurrebant. Bello expleto, ad Claustrum Montis Capuccinorum Augustae Taurinorum missus est, ubi postremam suae vitae partem exegit, frugiferum sustinens apostolicum opus. Progrediente iam aetate aegrotationibusque adstantibus, ostiatim pauperes infirmosque invisebat, qui ab eo consolationis verbum ac benedictionem requirebant. In reconciliationis ministerium multum temporis conferebat. Fideles de peccati gravitate ac simul de divinae misericordiae granditate monebat. Spiritalis moderator prudens fuit ac sapiens ita ut ad eum complures decurrerent consilia petituri. Ecclesiae leges Regulaeque Ordinis normas ad amussim observavit. Iustitiam coluit et se continuit suasque proclivitates. Austerus fuit atque a terrestribus honoribus alienus, ad aeterna intentus. In claustro humiliter ac servitii spiritu opera sibi demandata gerere solebat. Religiose evangelica consilia servavit. Patienter diuturna acerbaque tolerata aegrotatione, suo in cubiculo die XXII mensis Septembris anno MDCCLXX e vita discessit. Sanctitatis fama omnino patente, paulo post eius mortem Causa incohata est. His iure statutis peractis rebus, Decessor Noster Paulus VI die XVII mensis Aprilis anno MCMLXVI eum in Beatorum album rettulit. Die XX mensis Decembris anno MMI Nobis coram Decretum super miraculo prodiit. Patribus Cardinalibus Episcopisque faventibus, in Consistorio die XXVI mensis Februarii superioris anni coadunatis, statuimus ut canonizationis ritus Romae die XIX mensis Maii anni MMII celebraretur.

Hodie igitur, una cum ingenti coetu Pastorum et Christifidelium ex multis populis et regionibus pie sollemnitatem celebrantes Pentecostes, invocato Spiritus Sancti auxilio, in foro Petriano inter sacra hanc pronuntiavimus formulam:

« Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Alfonsum de Orozco, Ignatium a Santhià, Humilem a Bisignano, Paulinam a Corde Iesu Agonizanti et Benedictam Cambiagio Frassinello Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Deinde Ipsi Nos libentes venerati sumus novum Sanctum, extollentes virtutes et merita eius, praesertim sane proponentes hominibus nostrae aetatis veluti exemplar authenticae vitae evangelicae, genuinae eius humilitatis, promptae oboeditionis et voluntariae paupertatis propter Christum. Quae autem decrevimus, volumus nunc et in futurum tempus vim habeant, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undevicesimo mensis Maii, anno bismillesimo secundo, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 5, pp. 297-299

 

© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana