ADHORTATIO APOSTOLICA
SACRAE LAUDIS
SUMMI PONTIFICIS
IOANNIS PP. XXIII
AD CLERUM UNIVERSUM
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTEM:
DE DIVINO OFFICIO PRO FELICI EXITU
CONCILII OECUMENICI VATICANI II
IMPENSIORE PIETATE RECITANDO.
Venerabiles fratres et dilecti Filii,
salutem et apostolicam benedictionem
Sacrae laudis concentum gratiarumque actiones, quae ob indictum Concilium Oecumenicum Vaticanum II ubique gentium Deo persolutae sunt, sane addecet, Venerabiles Fratres et dilecti filii, et in catholicorum hominum ore non conticescere, et cum ferventioris usque christianae pietatis studio assidue coniungi.
Quam ob rem, eiusmodi plaudentium hominum significationes, quibus ipsum Petrianum Sepulcrum, catholicae arx unitatis, personare videtur, Nosmet quodam modo monent, ut opportuniore efficientioreque in dies ratione christianorum animos ad gravissimum hunc eventum comparemus. Hic namque eventus exspectatissimus tanto cumulatius communi omnium exspectationi satisfaciet, salubrioresque edet fructus, quanto magis ad id conducet, ut et catholica fides etiam atque etiam roboretur, et Ecclesiae leges cum huius aetatis necessitatibus aptius componantur, et christifideles consentientibus voluntatibus coniunctisque viribus ad sanctioris vitae propositum contendant.
Iamvero ad felicem rei exitum maxime admotis Deo precibus conferri cupimus; in primis a sacerdotibus, in quorum exemplo et incitamento posita est totius christi ani populi animi altitudo.
Hac de causa, iam anno millesimo nongentesimo sexagesimo, die duodecimo mensis Septembris, Nomini Mariae Virginis sacro, cum rus, e memoria numquam deponendum, petiissemus Seminarii Romani — ubi ad proxima sacerdotalia munia contendentes, laetos transegimus annos — carissimis illis adulescentibus, aliquid quasi imperantes, diximus optare Nos vehementer, ut sacrorum alumni, qui ubique sunt terrarum, cotidie ad unam communemque conspirarent precationem, incensiorisque pietatis exercitationes susciperent, quibus id a Deo impetrarent, ut magnum celebrandum Concilium, non modo catholicorum, sed aliorum etiam hominum ex universo terrarum orbe exspectationem impleret.
Quae Nostra ad Deo supplicandum invitatio (1), omnibus sane probabilis, a reducto illo Sabinae colle immensa mundi spatia transmittens ad sacrorum alumnos cuiusvis sermonis, et cuiusvis civitatis pervasit, atque in eorum animis sacram veluti flammam aluit; qua rapiente, ad castas sacerdotii delicias optandas vehementius iidem commoti sunt. Atque id quidem peropportunum censemus; siquidem horum adulescentium erit muneris cum ab inito sacerdotio recentes erunt, celebrati Concilii leges maxime salutares ad effectum adducere.
O cara perennisque iuventus, e qua ductu auspicioque Mariae Virginis fortia agmina exsistent, pro Ecclesia sancta apostolicos labores subitura!
Cum superiore mense de proxima Iesu Christi nativitate cogitaremus, Sanctus loseph una cum augustissima eius Sponsa menti Nostrae occurrit saepe saepius, utrique Bethlehem petentes, ubi mysterium illud sacrosanctum impletum est, quod his vocibus nuntiatur: Verbum caro factum est et habitavit in nobis (2). Iamvero quis congruentius quam sacerdos in familiaritatem venire potest sancti loseph, cui datum est Deum ... non solum videre et audire, sed portare, deosculari, vestire et custodire? (3)
Hanc ob causam, Sanctum loseph, qui die octavo mensis Decembris, anno millesimo octingentesimo sexagesimo nono, cum scilicet Concilium Vaticanum I celebraretur, totius catholicae Ecclesiae caelestis Patronus designatus est, Nos, superiore anno, die undevicesimo mensis Martii, eius memoriae sacro, huius Concilii Vaticani II Praestitem salutarem constituimus (4).
Hodie nobis diem festum Epiphaniae agentibus spectaculum illud praebetur, quo Matthaeus Evangelista, verbis usus suavibus atque inaffectatis, ante puerulum legum tres Sapientes repraesentat, Bethlehem ab orientis regionibus, prodigiali stella duce, perductos (5): Qui, cum pervenissent, sui sensus animi patefaciendi causa, legum adoraverunt eique aurum, tus, et myrrham dono dederunt.
Enimvero Sapientes illi, inopinati peregrini, dignitate conspicui, ingenio praediti discendi cupido, muneribus sacris et gravibus praepositi, iucundissimum Nobis ultro referunt spectaculum omnium catholici sacerdotii membrorum — episcoporum, dicimus, sacrorum praesulum, et sacerdotum ex utroqut clero — quos eadem stella ad Christum ducit, ut eum, in Ecclesia sua gloriosa et immortali per tempus omne viventem, summa veneratione colant.
Re quidem ipsa nonne Concilium Oecumenicum, praeter id quod est nova et praeclara Pentecostes, vera etiam novaque Epiphania dicenda est? Illud enim tamquam unum ex multis, iisque luculentissimis, catholicae Ecclesiae celebritatibus est existimandum, per saeculorum decursum habitis. Praeterea felicium horum virorum exemplum, quibus, omnium hominum personam quodam modo sustinentibus, recens nato nostri generis Redemptori et mysticas preces et magni pretii dona pergratum fuit deferre, Nobis videtur egregia docere.
Fateri immo libet, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, hoc sanctorum eorundem virorum exemplum suasisse Nobis, ut universos catholicae Ecclesiae sacerdotes adhortaremur ad persimile praestandum geminum obsequium singulis diebus albescentis huius anni, quo impensior praeparatio adhibenda est ad proximum Oecumenicum Concilium celebrandum.
Quare sacris omnibus administris, cuiusvis gentis, cuiusvis ritus, cuiusvis linguae, commemorare placet, munus ferventiores Deo admovendi supplicationes pro felici Concilii exitu, ad ipsos potissimum pertinere.
Norunt profecto omnes, praeter cotidianum Missae Sacrificium, quod omnibus prorsus liturgicis precibus antecellit, nihil praestantius Divina Laude seu Divino Officio sacris administris esse posse. Quam ob rem opportunum ducimus iis universis, qui munere Horarias Preces recitandi tenentur, ut sese ad Concilium apte praeparent, huiusmodi peculiare precandi genus magnopere suadere; ut scilicet diligentissimam impendant curam in easdem precationes cotidie persolvendas, sive has recitent in aedibus magnitudine praestantibus, sive in parvis sacellis, sive publice in templi subsellario — quae ratio Breviarii recitandi optima est habenda — sive privatim, semper tamen ut sacrificium laudis et nomine Ecclesiae universae.
Ut Deus propitius grandi huic eventui faveat, quem christiani libenti exspectatione praestolantur, cur, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, novo hoc anno non omnes advocatam operam generose conferatis? Omnes dicimus, a novicio subdiacono, qui pio studiosoque animo Divini Officii delicias degustare incipit in eoque recitando dulcissima afficitur laetitia, usque ad venerandum senem, qui in his fundendis precibus suavi pace fruitur, quasi iam delibet caelestem illam beatitudinem, ad quam reservatus est in Ecclesia Sanctorum.
Quilibet enim sacerdos non solummodo habeatur oportet dispensator mysteriorum Dei (6), ut in peragendo Missae Sacrificio contingit, verum etiam mediator inter Deum et homines. Haud aliter atque divinus Redemptor, cuius refert imaginem, ipse ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis, quae sunt ad Deum (7). Quae quidem verba ita a S. Ioanne Chrysostomo egregie explanantur: Medius stat sacerdos inter Deum et naturam humanam: illinc venientia beneficia ad nos deferens, et nostras petitiones illuc perferens (8).
Adhortatio haec Nostra, qua sacerdotes monemus Divinum Officium praestantissimam esse sibique propriam supplicandi rationem ad impetrandos salutares Concilii Oecumenici fructus, qui omnium in optatis sunt, Nobis arte cum quattuor illis notis cohaerere videtur ad easque hominum animos revocare mirabiliter, quibus Christus Iesus Ecclesiam insignitam voluit; quarum vi, eadem per viginti saeculorum decursum semper fuit et est una, sancta, catholica et apostolica, perpetua ubertate vitae floret, atque maximopere cupit vitae suae divitias impertire iis christianorum communitatibus, quae, saeculis volventibus, ab ea seiunctae sunt ac nondum pristinam unitatem redintegrarunt.
Revera Sacrum Officium, quod cotidie sacerdotes pronuntiant, quamvis varium idem sit pro ritus, linguae, dioecesis vel sodalitatis religiosae diversitate, nihilominus divinum quoddam incomparabilis pulchritudinis poema efficit, cuius ope dignas celebrat Dei laudes hominum familia, a Christo Iesu redempta, qui Verbum Dei Patris est, et qui incarnatus de Spiritu Sancto, ex Maria Virgine, atque homo factus, crucifixus est et victor ab inferis rediit.
Sacerdos, dum huius poematis paginas pia manu pervolvit, super quam quod in eius animo futurae gloriae certitudo firmatur, et gaudium de veritate, et cotidianum magisterium vitae, et solamen roburque in difficultatibus et in angustiis percipit.
O quantum mens tunc exsultat sacerdotis, cum, in hoc divinum opus incumbens, uberius persentit catholicum Ecclesiae affiatum, quem Breviarii paginae spirant! Omnes enim huius partes luce micant, cantibus resonant. Siquidem Psalmis — e quibus tum veri nominis gaudium, tum monita sapientiae plena, tum suavis pax animis exoriuntur — sive loci ex aliis Veteris Testamenti libris interseruntur, sive ex quattuor Evangeliis, doctrina uberrimis, sive ex epistulis S. Pauli, tam excelsis veritatibus refertis, sive ex ceteris Novi Testamenti scriptis. Haec omnia in Breviario continentur, quod, hac de causa, iugis atque inexhaustus supernae lucis et gratiae fons est existimandus.
Nihil igitur mirum, si ex eodem Breviario iam Concilio Oecumenico Vaticano II — quemadmodum testatur sedula ac diligens variorum Consiliorum navitas, in eo apparando collocata — suppeditantur purissimae doctrinae capita sapientissimaque ecclesiasticae disciplinae praecepta, quae huius temporis necessitatibus apte cumulateque respondent.
Itaque iure meritoque ass ever are possumus, nos omnes iam aetatem ingressos esse novam, quae, sacra hereditate a maioribus tradita integra servata, miram portendit rerum, quae ad animum pertinent, progressionem; cuius quidem progressionis dignitas, salutaresque fructus ab uno Christo Iesu, glorioso et immortali saeculorum populorumque rege, exspectanda profecto sunt.
In huius exitu adhortationis fiduciae plenae — qua sacerdotes, quotquot ubicumque terrarum sunt, incitamus ad id pietatis suae fructus conferendos, ut proximum Concilium Oecumenicum Vaticanum II prospere eveniat — mens Nostra, Venerabiles Fratres et dilecti filii, in memoriam redit illorum Sapientium Christum adorantium, quibus hodierna die catholica Ecclesia honorem habet; atque non modo fidei et amoris specimina meditamur, quae viri iidem, quasi vice omnium populorum fungentes, ediderunt, sed in primis Christo praebita ab ipsis munera; quae magis quam re, ex qua constant, ipsa significatione sua praestare putanda sunt; utpote cum aurum caritatem, incensum precationes, myrrha sese devovendi studium demonstrent.
Quae praebita munera aptissime Preces Horarias declarare videntur, a sacerdotibus ideo fusas, ut uberioribus Deus gratiae suae donis celebrandum Concilium prosequatur. Si quis enim preces easdem animo et cogitatione complectatur, plane is efficiet, in ipsis primum caritatis exercitationem inesse ob res sive indicatas, sive commentatas, deinde turis odorem inesse, ob fragrantiam, quae ex assidua affiatur sacerdotum precatione, tum denique myrrham electam inesse, eamque redolentem, quam gravia munera et officia designant, a sacerdotibus per molestias, per aegritudines, per tricas saepenumero traducta.
Has ob causas omnino fore confidimus, ut ubique terrarum catholicae Ecclesiae sacerdotes, cohortationi huic Nostrae respondentes, ad optatnm Concilii. exitum hac ipsa ratione adiuvare velint, quod in tot hominum magna est exspectatione.
Ut autem ad huiusmodi quoddam pietatis certamen ineundum sacrorum administris, qui ubique vel terrarum vel marium sunt, stimulos adiciamus, certiores eos facimus Dominici gregis universae Ecclesiae humilem Pastorem cum ipsis hac in re cotidie mente coniungi. Nam primo is diluculo, in maxima rerum omnium quiete, grandem hanc precationem ad optabilem Concilii Oecumenici exitum pertinentem, totius catholicae Ecclesiae verbis fundit, et ad cotidiana muneris sui officia veluti ducitur.
Denique fin em huic adhortationi Nobis facientibus ex Apocalypsis libro, mirabili eo quidem atque ad consolandum peraccommodato, locum plaeet afferre, quo divini quidam ritus ac caerimoniae adumbrantur in caelorum templo peracti, unde praesertim sacerdotes invitamentum ad meditandum capere poterunt: Et alius angelus venit, et stetit ante altare habens thuribulum aureum: et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum Dei. Et ascendit tumus incensorum de orationibus sanctorum de manu Angeli coram Deo. Et accepit Angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris et misit in terram et facta sunt tonitrua, et voces, et fulgura, et terraemotus magnus (9). Ex quo praeclaro spectaculo plane cogitur quanta momenta in precibus sanctorum, hoc est Ecclesiae, benignissimo Deo volente, sint, ad rerum temporumque cursum.
Quoniam igitur de superna potestate precationum Ecclesiae, ac praecipue de hisce Horariis Precibus optime sentimus, iis omnibus idcirco qui publico Ecclesiae mandatu eius generis precibus dant operam, auctores sumus, ut ipsas in eventum Concilii felicem impendant; cui est scilicet propositum, ut Ecclesiae ardentioris vestigia iuventutis quaerens, eidem possit sui vultus reddere splendorem. Id profecto mirabile praebebit veritatis, unitatis caritatisque spectaculum; spectaculum dicimus, quod ii etiam cernentes, qui ab Apostolica hac Sede seiuncti sunt, suave, ut confidimus, invitamentum accipient ad illam unitatem quaerendam assequendamque, quam Jesus Christus a caelesti Patre flagrantibus rogavit precibus (10).
Hisce hortamentis Nostris dum initium faciebamus, eo iucundissime spectabat animus Noster, ut vos singulos, Venerabiles Fratres et dilecti filii, ubique terrarum quodam modo nancisceremur ac vobis cum veluti praesentibus colloqueremur. Nunc fin em scribendi ita facimus, ut dulcissime sentiamus Nos tum communis fidei, tum pietatis, tum caritatis vinculis vobis cum pergere esse coniunctos. Atque spes Nobis est laetissima, vos preces vestras cum Nostris esse diligenter consociaturos, non solum per hos menses, qui Concilio Oecumenico praecurrunt, sed praesertim per praeclaros eos dies, cum tantus ille habebitur Conventus.
Utque haec nostrorum animo rum coniunctio, communi etiam supplicandi formula reddatur, hanc idcirco vobis proponimus, Horariis Precibus praemittendam:
Acceptum tibi sit, Domine Deus, sacrificium laudis, quod divinae maiestati tuae offero pro felici exitu Concilii Oecumenici Vaticani secundi, et praesta, ut quod simul cum Pontifice nostro Ioanne suppliciter a te petimus, per misericordiam tuam efficaciter consequamur. Amen.
Qua precatione proposita, lice at praeterea Nobis aliud sacerdotibus ad considerandum subicere, quod ad rem maxime pertinere videtur. Scilicet sumit pro certo, eoque suavissimo, doctrinae capite catholica Ecclesia ab omnium Parente Deo singularis cuiusvis hominis tutelam, Baptismatis fonte auctorati, singulari Angelo esse commissam. Ab hoc igitur Angelo, nostrum cuiusque custode, id maxime petamus, ut cotidie nobis Divinum Officium recitantibus benignus adesse velit, ut illud digne, attente ac devote recitemus, ac propterea fiat Deo acceptum, fructuosum nobis, aliorum animis optimi occasio exempli.
Ad ultimum, nihil dubitantes quin vos, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, hortationi huic Nostrae sitis libentibus animis responsuri, a sanctissimo ac sempiterno Deo vobis supernorum imploramus. Quorum auspicium simul atque propensae voluntatis Nostrae pignus esto Apostolica Benedictio, quam vobis singulis universis paterno animo impertimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die VI mensis Ianuarii, in festo Epiphaniae N. D. I. C., anno MDCCCCLXII, Pontificatus Nostri quarto.
IOANNES PP. XXIII
(1) Discorsi, Messaggi, Colloqui del S. Padre Giovanni XXIII, II, pp. 466-472.
(2) Cfr. IOANN., 1, 14.
(3) Missale Romanum, Praeparatio ad Missam.
(4) Cfr. Epist. Ap. Le voci, AAS. LIlI (l961) pp. 205-213.
(5) Cfr. MATTH., 2, 1-12.
(6) 1 Cor. 4, 1.
(7) Hebr. 5, 1; cfr. 8, 6; 9, 15; 12,24; 1 Tim. 2, 5.
(8) Homil. V. in illud vidi Dominum Isaiae cap. VI, PG. LVI, col. 131.
(9) Apoc. 8, 3-5; cfr. 5, s.
(10) Litt. Enc., Ad Petri Cathedram, AAS., vol LI (1959), p. 511.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana