Index   Back Top Print

[ LA ]

LITTERA E APOSTOLICA E SS. D. N. LEONIS XIII ;
DE COLLEGIO CLERICORUM BOHEMORUM IN URBE CONDENDO*

 

Vicariam potestatem Eius in terris gerentes, qui via, veritas et vita est, via scilicet ut S. Leo Magnus inquit, conversationis sanctae, veritas doctrinae divinae, et vita beatitudinis sempiternae, nihil unquam praetermittendum censuimus, quod ad fidei integritatem et morum sanctitatem tuendam, firmiusque in dies nectenda vincula quae varias christiani nominis gentes cum Apostolica Sede coniungunt, pertineret.

Ad hos porro fructus assequendos quisque videt quam necessaria sit opera, industria, virtusque eorum, qui in Dei exercituum militiam nomen dederunt, et divinis ministeriis addicti, Deo et Ecclesiae se ipsos perpetuo consecrarunt. Hanc ob causam Decessorum nostrorum vestigia secuti, ac memores eorum quae de sacerdotalis muneris natura et officiis a sanctis Patribus mandata litteris et Pontificum maximorum legibus praescripta sunt, omni ope contendimus, ut iuvenum clericorum mentis et animi disciplinae diligenter consuleremus, ac potissimum in votis habuimus, ut delecti iuvenes clerici ex exteris quibusque nationibus suam in hac alma Urbe Domum altricem haberent, ubi penes hanc Cathedram veritatis sanam doctrinam, dignumque sacrorum ministris animi cultum, ac curata institutione perciperent. Hoc Nos animo et voluntate affecti, bonumque spectantes Dioecesum Regni Bohemi, ubi latus patet sacri ministerii fructibus campus, ab exordio Pontificatus Nostri cum Friderico e Principibus Sehwarzemberg S. R. E. Cardinali Archiepiscopo Pragensi, illustris memoriae egimus, ut in hac urbe delectis Regni Bohemi clericis instituendis, propria constitueretur sedes, atque anno MDCCCLXXXIV, V. F. Francisco e Comitibus de Schoenborn Episcopo Budvicensi, nunc S. R. E. Cardinali Archiepiscopo Pragensi, operam navante et Imperiali ac Regia Maiestate FRANCISCI IOSEPHI Austriae Imperatoris Hungariae Regis Apostolici, et Bohemiae Regis, pro sedula cura, qua suorum populorum verae prosperitati studet votis Nostris annuente, alumni Bohemi ad duodecim in contubernium in urbe, privata in domo primum, convictumque coaluerunt, quorum numerus iusti deinde ac legitimi Collegii foret rudimentum.

Sed ad hanc rem illud maxime interesse visum est, ut stabilis alumnis pararetur domus, quae Collegii pleno iure propria esset, et in alumnorum usum apte comparata. Quamobrem aedibus, quae ad S. Franciscae Romanae Vico Sixtino in urbe positae sunt, auctoritate Nostra coemptis, propria Bohemis alumnis sedes constituta est, in cuius emptionem ex aerario Nostro octoginta argenteorum italicorum millia contulimus.

Cum porro Collegii initia prospere admodum cesserint, et non modo proximis annis alumnorum numerus auctus fuerit, sed etiam egregia initialium voluntas eorumque in doctrina et virtute progressus, spem firmam iniecerint, ampla ex eorum institutione commoda dioecesibus Bohemiae esse obventura, preces ad Nos delatae sunt, ut coetui de quo loquimur clericorum Bohemorum in urbe constituto, legitimi Collegii ius auctoritate Nostra tribuere vellemus.

Nos itaque supremum fastigium operi imponere, cuius suscipiendi auctores fuimus, opportunum rati, precibusque ad Nos allatis libenter annuentes, hisce litteris ad maiorem Dei gloriam, ad incrementum catholicae Religionis, ad decus utilitatemque incliti Bohemiae Regni, Collegium Clericorum Bohemorum in Urbe, quod ad S. Franciscae Romanae Vico Sixtino sedem habet, canonica institutione, sub Nostra et Successorum Nostrorum auctoritate fundamus, constituimus, eodemque iure esse volumus, quo Pontificia clericorum Collegia in urbe sunt, ad eas leges quae infra dicuntur.

Venerabilibus Fratribus Archiepiscopo Pragensi et Episcopis omnibus Regni Bohemiae curae erit, clericos ex utroque idiomate Bohemo Germanico, quod in patria viget, in quibus voluntas inserviendi Deo in sacris ministeriis, ingenii acies, discendi ardor, bona corporis valetudo sit, gymnasiali studiorum cursu emenso, deligere in Collegium cooptandos, quorum numerus in singulis dioecesibus pro portione ita inter ipsas definiendus erit, ut ex omnibus in praesens non maior, quam triginta alumnorum numerus conficiatur.

Alumni in collegium cooptati philosophicis et theologicis disciplinis operam dabunt, nec non aliis ecclesiasticis institutionibus fruentur, quae in Pontificiis scholis in urbe tradi consueverunt.

Cum ad divina ministeria Dei munere se vocatos, et eruditionis iter in urbe Catholici Orbis principe sibi apertum intelligant, nihil eis potius esse debebit, quam omni ope niti, ut gratis animis, solidique profectus fructibus divino beneficio respondeant. Quare ab ipso institutionis initio, ad pietatis et doctrinae laudem, ad observandas fideliter et obedienter disciplinae leges, ad omne genus officii quod iuvenes decet in sortem Domini vocatos, animum diligenter adiicient.

Opera praeterea ipsis danda est, ut mutuam inter se caritatem concordiamque retineant, quam nulla offensio perturbet; studioseque animum intendant iis addiscendis quae ad divina officia, ad Chori disciplinam, ad ministerium sacrorum pertinent, nec non cum vacua a studiorum curis tempora inciderint, scribendis habendisque in utraque lingua germanica et bohema sacris privatim concionibus, quo ad sacrum verbi ministerium in patria obeundum, umbratili exercitatione mature informentur.

Cum porro alumni, doctrinae et pietatis studio probati, aetatisque maturitatem adepti, moderatorum iudicio digni habeantur qui sacris ordinibus initientur, statuimus ut iisdem in urbe, dimissorialibus litteris suorum Episcoporum relatis, ad sacros ordines provehantur, eosque a legibus solvimus, quibus iure Canonum cautum est ut denunciationes habeantur, stata temporis intervalla inter ordines serventur, itemque ne ordines extra tempora a iure constituta suscipiantur

In alumnorum disciplina leges quae in Collegio Urbaniano fidei propagandae vigent, adhibitis praescriptionibus iis, quas sibi proprias Collegii conditio postulat, accurate serventur.

Ius et potestas in Collegium penes Archiepiscopum Pragensem ceterosque Sacrorum Bohemiae antistites, eaque una simul omnium erit.

Moderator Collegio regendo, seu Rector is erit, qui a Pontifice maximo eo nomine et potestate praeficiatur. Ipsi autem constituendo ius erit Archiepiscopo Pragensi, communicatis cum Bohemiae Episcopis consiliis, virum aut viros quos hoc munere dignos censeat, Pontifici maximo designare.

Collegii Moderator singulis annis de disciplinae rationibus, de moribus alumnorum, de rei familiaris conditione accuratam descriptionem duplici exemplo conficiet, quorum alterum sacro Consilio studiis regundis praeposito, alterum Archiepiscopo Pragensi exhibeat, qui eamdem descriptionem ceteris Bohemiae Episcopis tradendam curabit.

Adiutorem autem vicario munere, seu Pro-Rectorem, Moderator habebit, ex praestantioribus Collegii alumnis, Episcopo annuente cuius in ditione sit alumnus, deligendum: isque ceteris anteferendus erit, qui virtutis et prudentiae laude, ad collegii usus magis opportunus videatur.

Ad Magistrum pietatis in Collegio constituendum, Collegii Moderator de viro quem huic magisterio opportunum censuerit ad Cardinalem vice Sacra Antistitem Urbis refert, isque rite delectus erit, cuius eligendi idem Antistes auctor fiat. Pietatis autem Magister apud alumnos eosque qui in Collegii ministerio et domicilio sunt, Parochi muneribus fungetur.

Quo autem necessariis sumptibus in alumnorum victum, cultumque quo vita indiget, copiae et facultates suppetant, praeter eam pecuniam, quae ex aerario Austriaci Imperii in Religionis impensas constituto, in singulos alumnos suppeditatur; Nos praeterea auctoritate Nostra addicimus Bohemorum Collegio et in perpetuum attribuimus reditus omnes et iura, quae domus sunt a Carolo IV. Bohemiae Rege et Romanorum Imperatore in hospitium Bohemorum in Urbe, vico Caesarinorum olim conditae, ad quod genus pertinet, tum annua pecunia Barberiniana scutatorum nummum sexaginta eidem hospitio legata, tum summa scutatorum nummum ducentorum a Pontificio Nostro datariatu annuis pensionibus persolvenda.

Cum porro rationibus rei familiaris Collegii, amplioribus subsidiis consuli oportere intelligarrìus, in hanc rem omnes quas possumus curas ultro conferemus, nihil dubitantes de communi Bohemiae Antistitum in rem eamdem studio, qui probe norunt quantam utilità tum segetem haec clericalis ordinis palaestra in urbe constituta, ipsis in agro dominico excolendo allatum sit.

Certa autem et explorata spe ducimur, adnitentibus Episcoporum curis, piam liberalitatem copiosiorum e Bohemia civium huic salutari operi non defuturam, ad quod liberalitatis genus optimum quemque, Dei gloriae studium, Religionis amor, et Patriae caritas satis hortantur.

Haec volumus, statuimus atque edicimus, decernentes ut hae litterae Nostrae firmae rataeque, uti sunt, ita in posterum permaneant: irritum autem et inane futurum decernimus, si quid super his a quoquam contigerit attentari: contrariis quibuscumque non obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum sub anulo Piscatoris die I Ianuarii MDCCCLXXXX, Pontificatus Nostri anno duodecimo.

 

M. Card. LEDOCHOWSKI.


*ASS, vol. XXII (1889-1890), pp. 458-462.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana