Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

URBIS
(TEMPLUM DOMINAE NOSTRAE A SACRO CORDE)*

TEMPLUM DOMINAE NOSTRAE A SACRO CORDE
AD DIGNITATEM DIACONIAE ATTOLLITUR.

 

Sollicitudo omnium Ecclesiarum, qua exemplo S. Pauli Apostoli premimur (cfr. Cor. 11, 28), illud Nobis consilii intulit ut Purpuratorum Patrum numerum nonnihil augeremus, viris ex universo orbe accitis, qui Nobis prudentia et opera adessent. Cum autem novae rerum condicioni tituli vel diaconiae Romae exstantes, quos Summi Pontifices Decessores Nostri S. R. E. Cardinalibus assignare consueverunt ut eos arcta necessitudine cum Petri Sede obligarent, impares numero evadant, alia templa, ob varias causas insignia eisdem annumerare censemus. Inter quae templum Dominae Nostrae a S. Corde deliberato consilio elegimus, quod loco vetusti templi S. Iacobi saeculo XV ab Hispanis in Urbe commorantibus erecti, iussu Leonis XIII Papae, saeculo elapso, Iulius Chevalier, Missionariorum Sacratissimi Cordis Iesu conditor, splendide aedificavit suisque Sodalibus commisit ut frequentem populum in eo evangelicae doctrinae pabulo reficerent. Huic igitur templo summa Nostra potestate titulum diaconialem cardinalicium concedimus, omnibus factis privilegiis quibus ceteri in Urbe tituli eiusdem ordinis fruuntur, contrariis ,minime obstantibus. Volumus autem ut eius cura qui nunc templo quod memoravimus praeest, hae Nostrae Litterae clero populoque legantur. Peracti autem negotii documentum conficiatur, idemque rite subscriptum sigilloque impressum ad Sacram Congregationem Consistorialem quam primum mittatur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineat. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri secundo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus H. Ferretti, Protonot. Apost. Decanus
Ioannes Calleri, Proton. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 7, pp. 488-489

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana