 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
APARTADOËNSIS*
IN COLUMBIA NOVA CONDITUR DIOECESIS APARTADOËNSIS
Quo aptius provideretur spirituali bono Christifidelium degentium in
civilibus Reipublicae Columbianae regionibus quibus nomine « Urabá antioqueno »,
intra fines dioecesis Antioquiensis, et « Urabá chocoano », intra fines
Vicariatus Apostolici Quibduani, Venerabiles Fratres Eladius Acosta Arteaga,
Episcopus Antioquiensis, et Georgius I. Castaño Rubio, Episcopus titulo
Edistianensis atque Vicarius Apostolicus Quibduanus, Conferentia Episcoporum
Columbiae audita, ab hac Apostolica Sede enixe postulaverunt ut a
circumseriptionibus ecclesiasticis suis peramplis distractis territoriis nova
quidem constitueretur dioecesis. Nos igitur scientes probe eiusmodi optato
assentiri quoque Venerabilem Fratrem Angelum Acerbi, Archiepiscopum titulo
Zellensem, in eadem Natione Apostolicum Nuntium, sententia audita Venerabilium
Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Consilio pro Publicis Ecclesiae negotiis
praepositorum, admotae postulationi concedendum esse putavimus. Summa ergo
Apostolica Nostra potestate, consensu suppleto eorum, quorum interest, vel qui
sua interesse putant, quae sequuntur decernimus. A dioecesi Antioquiensi
separamus territorium civilis regionis « Urabó antioqueno », a Vicariatu autem
Quibduano territorium civilis regionis « Urabá chocoani », atque ex ita
distractis territoriis novam condimus dioecesim Apartadoënsem appellandam, iisdem
circumscriptam finibus quibus memoratae regiones terminantur. Huius novae
dioecesis sedem in urbe « Apartadó » statuimus ibique exstans paroeciale templum
Deo dicatum in honorem Beatae Mariae Virginis titulo « Nuestra Señora del
Carmen » invocatae ad gradum ac dignitatem cathedralis Ecclesiae evehimus
eique insignia, privilegia et honores tribuimus quibus ceterae in orbe catholico
cathedrales Ecclesiae fruuntur. Dioecesim Apartadoënsem suffraganeam facimus
archidioecesis Sanctae Fidei de Antioquia, quam hoc ipso die constituimus,
eiusque pro tempore Praesulem metropolitico iuri Archiepiscopi Sanctae Fidei de
Antioquia subicimus, iisdem iuribus, privilegiis honoribusque insignitum atque
oneribus obligationibusque adstrictum, quae Episcoporum residentium propria
sunt, cui vero ut validum praebeatur auxilium, quam primum ibidem iubemus
constitui, ad normam iuris, Consultorum Collegium. Quod attinet ad congruam
sustentationem Episcopi novae dioecesis, provideatur Curiae emolumentis,
fidelium oblationibus, dote a civili suppeditanda Potestate portioneque bonorum,
quae ad normam can. 122 C. I. C. ei debent obvenire quaeque hactenus ad
memoratas ecclesiasticas circumscriptiones pertinuerunt. In iis autem quae
respiciunt ad seminarii dioecesani aedificationem adque sacrorum alumnorum
institutionem serventur praescripta iuris communis, prae oculis habitis normis
ac regulis a Congregatione pro Institutione Catholica statutis. Provideatur
insuper ut selecti seminarii alumni, philosophicis ac theologicis imbuendi
disciplinis, necnon sacerdotes sua studia completuri, Romam, ad Pontificium
Collegium Pium Latinum Americanum mittantur. Quod quidem attinet ad regimen
dioecesis, administrationem bonorum ecclesiasticorum, dioecesani
administratoris, sede vacante, electionem, fideliumque iura et onera aliaque id
genus, quae sacri canones praescribunt ad amussim serventur. Atque simul ac
dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, sacerdotes illi adscripti
censeantur Ecclesiae in cuius territorio ecclesiasticum detinent officium ; ceteri vero sacerdotes, clerici seminariique tirones maneant incardinati vel
incardinentur Ecclesiae in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et
documenta, quae ad noviter constitutam dioecesim eiusque fideles bonaque
temporalia respiciunt, a Curiis memoratarum circumscriptionum ad Curiam
Apartadoënsem transmittantur rite, in condendo tabulario servanda. Haec, quae
praescripsimus, committimus perficienda Venerabili Fratri Angelo Acerbi, quem
diximus, necessarias et opportunas eidem tribuentes facultates etiam
subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica
dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis
authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique
Constitutionem Nostram per Apostolicas sub plumbo Litteras datam sive nunc sive
in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis Iunii, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri decimo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS Card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Raphaël Varca, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXX (1988), n. 13, pp. 1735-1736
© Copyright 1988- Libreria Editrice Vaticana
|