Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

APARTADOËNSIS*

IN COLUMBIA NOVA CONDITUR DIOECESIS APARTADOËNSIS

 

Quo aptius provideretur spirituali bono Christifidelium degentium in civilibus Reipublicae Columbianae regionibus quibus nomine « Urabá antioqueno », intra fines dioecesis Antioquiensis, et « Urabá chocoano », intra fines Vicariatus Apostolici Quibduani, Venerabiles Fratres Eladius Acosta Arteaga, Episcopus Antioquiensis, et Georgius I. Castaño Rubio, Episcopus titulo Edistianensis atque Vicarius Apostolicus Quibduanus, Conferentia Episcoporum Columbiae audita, ab hac Apostolica Sede enixe postulaverunt ut a circumseriptionibus ecclesiasticis suis peramplis distractis territoriis nova quidem constitueretur dioecesis. Nos igitur scientes probe eiusmodi optato assentiri quoque Venerabilem Fratrem Angelum Acerbi, Archiepiscopum titulo Zellensem, in eadem Natione Apostolicum Nuntium, sententia audita Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Consilio pro Publicis Ecclesiae negotiis praepositorum, admotae postulationi concedendum esse putavimus. Summa ergo Apostolica Nostra potestate, consensu suppleto eorum, quorum interest, vel qui sua interesse putant, quae sequuntur decernimus. A dioecesi Antioquiensi separamus territorium civilis regionis « Urabó antioqueno », a Vicariatu autem Quibduano territorium civilis regionis « Urabá chocoani », atque ex ita distractis territoriis novam condimus dioecesim Apartadoënsem appellandam, iisdem circumscriptam finibus quibus memoratae regiones terminantur. Huius novae dioecesis sedem in urbe « Apartadó » statuimus ibique exstans paroeciale templum Deo dicatum in honorem Beatae Mariae Virginis titulo « Nuestra Señora del Carmen » invocatae ad gradum ac dignitatem cathedralis Ecclesiae evehimus eique insignia, privilegia et honores tribuimus quibus ceterae in orbe catholico cathedrales Ecclesiae fruuntur. Dioecesim Apartadoënsem suffraganeam facimus archidioecesis Sanctae Fidei de Antioquia, quam hoc ipso die constituimus, eiusque pro tempore Praesulem metropolitico iuri Archiepiscopi Sanctae Fidei de Antioquia subicimus, iisdem iuribus, privilegiis honoribusque insignitum atque oneribus obligationibusque adstrictum, quae Episcoporum residentium propria sunt, cui vero ut validum praebeatur auxilium, quam primum ibidem iubemus constitui, ad normam iuris, Consultorum Collegium. Quod attinet ad congruam sustentationem Episcopi novae dioecesis, provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus, dote a civili suppeditanda Potestate portioneque bonorum, quae ad normam can. 122 C. I. C. ei debent obvenire quaeque hactenus ad memoratas ecclesiasticas circumscriptiones pertinuerunt. In iis autem quae respiciunt ad seminarii dioecesani aedificationem adque sacrorum alumnorum institutionem serventur praescripta iuris communis, prae oculis habitis normis ac regulis a Congregatione pro Institutione Catholica statutis. Provideatur insuper ut selecti seminarii alumni, philosophicis ac theologicis imbuendi disciplinis, necnon sacerdotes sua studia completuri, Romam, ad Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum mittantur. Quod quidem attinet ad regimen dioecesis, administrationem bonorum ecclesiasticorum, dioecesani administratoris, sede vacante, electionem, fideliumque iura et onera aliaque id genus, quae sacri canones praescribunt ad amussim serventur. Atque simul ac dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, sacerdotes illi adscripti censeantur Ecclesiae in cuius territorio ecclesiasticum detinent officium ; ceteri vero sacerdotes, clerici seminariique tirones maneant incardinati vel incardinentur Ecclesiae in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta, quae ad noviter constitutam dioecesim eiusque fideles bonaque temporalia respiciunt, a Curiis memoratarum circumscriptionum ad Curiam Apartadoënsem transmittantur rite, in condendo tabulario servanda. Haec, quae praescripsimus, committimus perficienda Venerabili Fratri Angelo Acerbi, quem diximus, necessarias et opportunas eidem tribuentes facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram per Apostolicas sub plumbo Litteras datam sive nunc sive in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINUS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Raphaël Varca, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXX (1988), n. 13, pp. 1735-1736

 

© Copyright 1988- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana