The Holy See
back up
Search
riga

Introductio

 

1. Pastor bonus Dominus Christus Iesus (cf. Io 10, 11.14) missionem discipulos faciendi in omnibus gentibus atque prędicandi Evangelium omni creaturę Apostolorum successoribus Episcopis, et singulari ratione Romano Episcopo, Petri successori, ita contulit, ut Ecclesia, Dei Populus, constitueretur atque eiusmodi Populi sui Pastorum munus esset revera servitium, quod «in Sacris Litteris "diaconia" seu ministerium significanter nuncupatur».

Hoc servitium seu diaconia eo pręsertim tendit, ut in universo ecclesiali corpore communio magis magisque instauretur, vigeat atque perpulchros fructus edere pergat. Etenim, sicut Concilium Vaticanum II luculenter docuit, Ecclesię mysterium per multiplices huiusmodi communionis rationes significatur, Spiritus Sancti suavissimo instinctu: etenim Spiritus «Ecclesiam, quam in omnem veritatem inducit (cf. Io 16,13) et in communione et ministratione unificat, diversis donis hierarchicis et charismaticis instruit ac dirigit [...] eamque perpetuo renovat et ad consummatam cum Sponso suo unionem perducit». Quam ob rem, ut idem Concilium asseverat, «illi plene Ecclesię societati incorporantur, qui Spiritum Christi habentes, integram eius ordinationem omniaque media salutis in ea instituta accipiunt, et in eiusdem compage visibili cum Christo, eam per Summum Pontificem atque Episcopos regente, iunguntur, vinculis nempe professionis fidei, sacramentorum et ecclesiastici regiminis ac communionis».

Cuiusmodi communionis notionem non modo Concilii Vaticani II documenta in universum edisseruerunt, ac pręsertim Constitutio dogmatica de Ecclesia, sed ad illam animum intenderunt etiam Synodi Patres, qui anno MCMLXXXV, itemque duos post annos Generales Synodi Episcoporum Cœtus celebraverunt: quam in Ecclesię definitionem coeunt sive ipsum Ecclesię Mysterium, sive messianici Populi Dei ordines, sive hierarchica ipsius Ecclesię constitutio. Quę omnia ut una comprehensione describamus, verba sumentes ex eadem memorata Constitutione, Ecclesia est «in Christo veluti sacramentum seu signum et instrumentum intimę cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis». Quam ob rem, huiusmodi sacra communio in tota Christi Ecclesia viget, «quę — ut perbelle scripsit Paulus VI, Decessor noster — vivit et agit in variis communitatibus christianis, Ecclesiis scilicet particularibus, per omnem terrarum orbem dispersis».

2. Habita igitur ratione huius communionis, universam Ecclesiam veluti conglutinantis, etiam hierarchica eiusdem Ecclesię constitutio explicatur atque ad effectum deducitur: quę collegiali simul ac primatiali, natura ab ipso Domino prędita est, cum «Apostolos ad modum collegii seu cœtus stabilis instituit, cui ex iisdem electum Petrum pręficit». Hic pręsertim agitur de speciali illa ratione, qua Ecclesię Pastores triplex Christi munus participant, docendi scilicet, sanctificandi atque gubernandi: et sicut Apostoli id una cum Petro egerunt, ita haud dissimili modo id Episcopi agunt simul cum Romano Episcopo. Ut Concilii Vaticani II verbis denuo utamur, «Episcopi igitur communitatis ministerium cum adiutoribus presbyteris et diaconis susceperunt, loco Dei pręsidentes gregi, cuius sunt Pastores, ut doctrinę magistri, sacri cultus sacerdotes, gubernationis ministri. Sicut autem permanet munus a Domino singulariter Petro, primo Apostolorum, concessum et successoribus eius transmittendum, ita permanet munus Apostolorum pascendi Ecclesiam, ab ordine sacrato Episcoporum iugiter exercendum». Itaque fit ut «Collegium hoc» — Episcoporum dicimus cum Romano Pontifice coniunctorum — «quatenus ex multis compositum, varietatem et universalitatem Populi Dei, quatenus vero sub uno capite collectum, unitatem gregis Christi» exprimat.

Episcoporum autem potestas atque auctoritas diaconię notam prę se fert, ad ipsius Iesu Christi exemplum accommodatam, qui «non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis» (Mc 10, 45). Potestas ergo, quę in Ecclesia datur, potissimum secundum serviendi normam et intellegenda et exercenda est, ita ut huiusmodi auctoritas pastorali nota in primis polleat.

Id vero ad singulos Episcopos in propria cuiusque particulari Ecclesia spectat; attamen tanto magis ad Romanum Episcopum pertinet, cuius ministerium Petrianum in universalis Ecclesię bonum utilitatemque procurandam incumbit: Romana enim Ecclesia pręsidet «universo caritatis cœtui», ideoque caritati inservit. Ex hoc potissimum principio processerunt vetusta ilia verba «Servus Servorum Dei», quibus Petri Successor denominatur atque definitur.

Quam ob causam, Romanus Pontifex Ecclesiarum etiam particularium negotia, ab Episcopis ad se delata aut utcumque cognita, diligenter perpendere curavit, ut, pleniore rerum experientia exinde adepta, vi muneris sui, Vicarii scilicet Christi totiusque Ecclesię Pastoris, fratres suos in fide confirmaret (cf. Lc 22, 32). Id enim persuasum sibi habebat mutuam inter Episcopos in universo orbe constitutos et Romanum Episcopum communionem, in vinculo unitatis, caritatis et pacis, maximum afferre emolumentum unitati fidei necnon disciplinę in cuncta Ecclesia promovendę atque tuendę.

3. Quibus pręmissis, sic intellegitur diaconia, quę Petri eiusque successorum propria est, ut necessario referatur ad aliorum apostolorum, eorumque successorum, diaconiam, quę ad ędificandam Ecclesiam in hoc mundo unice intendit.

Hęc necessaria ministerii Petriani ratio ac necessitudo cum ceterorum apostolorum munere ac ministerio quoddam signum iam antiquitus postulavit, atque postulare debet, quod non modo ad instar symboli, sed etiam in rerum veritate exstaret. Hanc quidem necessitatem Decessores Nostri, apostolici laboris gravitate perculsi, dilucide impenseque senserunt, sicuti, exempli gratia, Innocentii III verba testantur, qui anno MCXCVIII ad Gallię Episcopos pręlatosque hęc scripsit, cum ad ipsos suum quendam Legatum mitteret: «Licet commissa nobis a Domino potestatis ecclesiastice plenitudo universis Christi fidelibus nos constituerit debitores, statum tamen et ordinem conditionis humanę non possumus ampliare [...]. Quia vero lex humane conditionis non patitur nec possumus in persona propria gerere sollicitudines universas, interdum per fratres nostros, qui sunt membra corporis nostri, ea cogimur exercere, que, si commoditas ecclesie sustineret, personaliter libentius impleremus».

Inde quidem perspiciuntur atque intelleguntur sive natura illius instituti, quo Petri successor usus est in sua exercenda missione in universalis Ecclesię bonum, sive agendi ratio, qua ipsum institutum commissa munera ad effectum deduceret oportuit: Romanam Curiam dicimus, quę in ministerii Petriani adiutorium ab antiquis temporibus adlaborat pręstandum.

Nam ut illa, quam diximus, frugifera communio firmior exstaret atque uberius usque proficeret, Romana Curia ad id exorta est, ut scilicet efficacius redderetur muneris exercitium Pastoris Ecclesię, quod Petro eiusque successoribus ab ipso Christo traditum est, quodque in dies crevit ac dilatatum est. Enimvero Decessor Noster Xystus V in Constitutione apostolica Immensa ęterni Dei fatebatur: «Romanus Pontifex, quem Christus Dominus Corporis sui, quod est Ecclesia, visibile caput constituit omniumque Ecclesiarum sollicitudinem gerere voluit, multos sibi tam immensi oneris adiutores advocat atque adsciscit [...] ut partita inter eos (sc. Cardinales) aliosque Romanę Curię magistratus ingenti curarum negotiorumque mole, ipse tantę potestatis clavum tenens, divina gratia adiutrice, non succumbat».

4. Revera, ut iam quędam historię lineamenta proponamus, Romani Pontifices, iam inde a remotissimis temporibus, in suo ministerio ad universę Ecclesię bonum procurandum sive singulos viros sive instituta adhibuerunt, qui ex Romana Ecclesia deligebantur, siquidem eadem Ecclesia Beati Petri apostoli a Decessore Nostro Gregorio Magno nuncupata est.

Primum enim presbyterorum diaconorumve, ad eandem Ecclesiam pertinentium, opera usi sunt, qui vel legati munere fungerentur, vel pluribus missionibus interessent, vel Romanorum Pontificum partes in Œcumenicis Conciliis agerent.

Cum autem peculiaris momenti res tractandę erant, Romani Pontifices in auxilium vocaverunt Synodos vel Concilia Romana, ad quę Episcopi, in ecclesiastica provincia Romana suo munere fungentes, arcessebantur; hęc vero non modo quęstiones ad doctrinam et magisterium spectantes agebant, sed etiam ad tribunalium instar procedebant, in quibus Episcoporum causę, ad Romanum Pontificem delatę, iudicabantur.

Ex quo autem tempore Cardinales speciale momentum in Romana Ecclesia adsumere cœperunt, pręsertim in Papę electione, quę inde ab anno MLIX ipsis reservata est, iidem Romani Pontifices Patrum Cardinalium collata opera magis magisque usi sunt, ita ut Romanę Synodi vel Concilii munus gradatim deminueretur, donec reapse cessaret.

Quare evenit ut, pręsertim post sęculum XIII, Summus Pontifex omnia Ecclesię negotia una cum Cardinalibus, in Consistorium coadunatis, ageret. Ita factum est, ut instrumentis non stabilibus, videlicet Conciliis seu Romanis Synodis, stabile aliud succederet, quod Romano Pontifici semper pręsto esset.

Decessor Noster Xystus V, per iam commemoratam Constitutionem Apostolicam Immensa ęterni Dei, die XXII mensis Ianuarii anno MDLXXXVIII — qui fuit MDLXXXVII ab Incarnatione D.N.I.C. — Romanę Curię compagem eius formalem dedit seriem XV Dicasteriorum instituendo, eo consilio ut uni Cardinalium Collegio plura subrogarentur collegia, e quibusdam Cardinalibus exstantia, quorum tamen auctoritas ad definitum quendam campum certamque materiam restringeretur; quam ob rem Summi Pontifices huiusmodi collegialium consiliorum viribus maxime frui poterant. Consistorii ideo nativum munus propriumque momentum valde deminuta sunt.

Volventibus tamen sęculis ac rationibus historicis rerumque condicionibus mutantibus, temperamenta quędam atque immutationes accesserunt, pręsertim cum sęculo XIX Cardinalium Commissiones institutę sunt, quarum esset Summo Pontifici adiutricem operam pręter alia Romanę Curię Dicasteria conferre. Denique, opera et iussu S. Pii X, Decessoris Nostri, edita est Constitutio apostolica Sapienti consilio, die XXIX mensis Iunii anno MCMVIII, in qua, respectu etiam propositi ecclesiasticas leges in Codicem iuris canonici colligendi, hęc Ipse scripsit: «Maxime opportunum visum est a Romana Curia ducere initium, ut ipsa, modo apto et omnibus perspicuo ordinata, Romano Pontifici Ecclesięque operam suam pręstare facilius valeat et suppetias ferre perfectius». Cuius reformationis hi pręcipui fuerunt effectus: Sacra Romana Rota, quę anno MDCCCLXX munere cessaverat, ea ratione restituta est, ut iudicialia negotia ageret, dum Congregationes, amissa iudiciorum competentia, administrationis instrumenta unice fierent. Pręterea, principium instauratum est, quo Congregationes suo proprio iure, nemini alii attribuendo, gauderent, scilicet ut singulę res a suo quęque Dicasterio, non vero simul a pluribus, tractari deberent.

Quę quidem Pii X reformatio, postea in Codice iuris canonici anno MCMXVII a Benedicto XV, Decessore Nostro, promulgato, sancita et completa, fere immutata permansit usque ad annum MCMLXVII, non multo post Concilium Œcumenicum Vaticanum II peractum, in quo Ecclesia altius sui ipsius mysterium exploravit suumque vividius prospectavit officium.

5. Huiusmodi itaque Ecclesię de seipsa aucta cognitio sponte novam quandam Romanę Curię aptationem, nostrę ętati congruentem, secum ferre debuit. Siquidem Sacrosanti Concilii Patres ipsam Romano Pontifici atque Ecclesię Pastoribus eximium hucusque prębuisse auxilium agnoverunt, simulque ut eiusdem Romanę Curię Dicasteria novę ordinationi, temporum, regionum rituumque necessitatibus magis aptatę, subicerentur optaverunt. Hisce igitur Concilii optatis satisfaciens, Paulus VI, Decessor Noster, novam Curię ordinationem ad effectum alacriter adduxit, data Constitutione apostolica Regimini Ecclesię universę, die XV mensis Augusti anno MCMLXVII.

Equidem per hanc Constitutionem Summus ille Pontifex Romanę Curię structuram, competentiam ac procedendi rationem Dicasteriorum iam exsistentium accuratius determinavit, novaque constituit, quorum esset particularia in Ecclesia pastoralia incepta promovere, dum cetera in iurisdictionis vel gubernationis officia incumbere pergerent; quam ob rem factum est, ut compositio Curię multiformem universalis Ecclesię imaginem clarius referret. Inter alia, diœcesanos Episcopos in ipsam arcessivit, simulque internę coordinationi Dicasteriorum prospexit per periodicos conventus eorundem Cardinalium moderatorum ad communia problemata collatis consiliis perpendenda. Sectionem Alteram apud Tribunal Signaturę Apostolicę induxit, ad summa eaque principalia fidelium iura aptius tuenda.

Verumtamen, cum antiquorum institutorum reformationem maturiore studio egere plane novisset, idem Summus Pontifex iussit ut, quinque exactis annis a Constitutionis promulgatione, innovatus rerum ordo altius expenderetur, pariterque inspiceretur utrum Concilii Vaticani II postulatis reapse congrueret et christiani populi civilisque societatis necessitatibus responderet, atque, quantum res postularet, in aptiorem reduceretur formam. Cui muneri adimplendo Commissio, seu peculiare Pręlatorum corpus, Cardinali pręside, destinata est, ipsaque usque ad eiusdem Pontificis obitum operam actuose navavit.

6. Cum inscrutabili Providentię consilio ad universalis Ecclesię pascendę munus vocati simus, iam a Pontificatus primordiis sategimus non solum de re tam gravi Dicasteriorum mentem exquirere, verum etiam ab universo Cardinalium Collegio iudicium postulare. Qui Patres Cardinales, in generali Consistorio bis congregati, rei incubuerunt atque consilia prębuerunt de itinere rationibusque persequendis in Romanę Curię ordinatione. Cardinales enim cum Romani Episcopi ministerio arctissimo ac singulari vinculo coniunguntur, eidemque «adsunt sive collegialiter agendo, cum ad quęstiones maioris momenti tractandas in unum convocantur, sive ut singuli, scilicet variis officiis, quibus funguntur, eidem [...] operam pręstando in cura pręsertim cotidiana universę Ecclesię»: ii igitur in primis sciscitandi erant in tanti momenti causa.

Perampla sententiarum rogatio, quam supra memoravimus, apud Romanę Curię Dicasteria, ut ęquum erat, iterum facta est. Generalis consultationis fructus illud exstitit «Schema Legis peculiaris de Curia Romana», cui apparando incubuit Pręlatorum Commissio, Patre Cardinali pręside, duos fere annos adlaborans, quodque singulorum Cardinalium, Ecclesiarum Orientalium Patriarcharum, Episcoporum Conferentiarum per earum Pręsides, et Romanę Curię Dicasteriorum examini subiectum est, atque in plenario Cardinalium Cœtu anno MCMLXXXV excussum. Quod attinet ad Episcoporum Conferentias, oportebat ut de Ecclesiarum particularium necessitatibus atque de earum hac in materie exspectationibus optatisque ad Romanam Curiam pertinentibus per vere universalem sententiam certiores fieremus; quę omnia ut plane nosceremus, occasionem potissimum prębuit peropportunam extraordinaria Synodus pariter anno MCMLXXXV celebrata, sicut iam mentionem fecimus.

Denique Commissio Patrum Cardinalium ad hunc finem specialiter condita, ratione habita animadversionum et consiliorum ex multiplicibus consultationibus acceptorum, atque sententia etiam privatorum quorundam virorum cognita, Legem peculiarem pro Curia Romana apparavit, novo Codici iuris canonici congruenter aptatam.

Quam quidem peculiarem Legem hac pręsenti Constitutione apostolica promulgare volumus, dum quartum nuper exspiravit sęculum a commemorata Constitutione apostolica Immensa ęterni Dei Xysti V, atque octogesimus recurrit annus a S. Pii X Constitutione apostolica Sapienti consilio, viginti denique vix expletis annis ex quo Constitutio apostolica Pauli VI Regimini Ecclesię universę vim suam exserere cœpit, quacum hęc Nostra arcte coniungitur, quippe quod utraque a Concilio Vaticano II, eadem ducente cogitatione et mente, originem quodammodo ducat.

7. Hę mens atque cogitatio, Concilio Vaticano II congruentes, renovatę Romanę Curię actuositatem firmant et exprimunt. Quę quidem hisce Concilii enuntiatur verbis: «In exercenda suprema, plena et immediata potestate in universam Ecclesiam, Romanus Pontifex utitur Romanę Curię Dicasteriis, quę proinde nomine et auctoritate illius munus suum explent in bonum Ecclesiarum et in servitium Sacrorum Pastorum».

Patet igitur Romanę Curię munus, etsi ad propriam Ecclesię constitutionem, iure divino conditam, non pertinet, indolem tamen vere ecclesialem habere, quatenus ab universalis Ecclesię Pastore suam et exsistentiam et competentiam trahat. Ea enim in tantum exstat atque adlaborat, in quantum ad ministerium Petrianum refertur in eoque fundatur. Quoniam autem Petri ministerium, utpote «servi servorum Dei», sive erga universam Ecclesiam sive erga totius Ecclesię Episcopos exercetur, Romana etiam Curia, Petri successori inserviens, ad universam Ecclesiam atque ad Episcopos iuvandos pariter spectat.

Plane inde elucet pręcipuam notam omnium singulorumque Romanę Curię Dicasteriorum esse eius indolem ministerialem, sicut iam prolata verba e Decreto «Christus Dominus» declarant, et hęc pręsertim: «Romanus Pontifex utitur Romanę Curię Dicasteriis». Perspicue enim indoles instrumentalis Curię his indicatur, et ipsa veluti instrumentum in manibus Pontificis quodammodo describitur, ita ut nulla vi nullaque potestate polleat pręter eas quas ab eodem Summo Pastore recipit. Ipse enim Paulus VI, iam duobus annis antequam Decretum Christus Dominus promulgaretur, scilicet anno MCMLXIII, Romanam Curiam definivit instrumentum immediatę adhęsionis et absolutę obœdientię, quo Summus Pontifex ad suam universalem missionem explendam utitur. Quę notio in Constitutione apostolica Regimini Ecclesię universę passim usurpata est.

Hęc indoles ministerialis vel instrumentalis aptissime revera videtur huius valde benemeriti venerandique instituti naturam definire eiusque actionem significare, quę totę in eo consistunt ut auxilium Summo Pontifici eo validius et efficacius pręstet, quo magis conformiter ac fidelius eius voluntati sese prębere nitatur.

8. Pręter hanc indolem ministerialem, a Concilio Vaticano II character, ut ita dicamus, vicarius Romanę Curię in luce ulterius ponitur, quandoquidem ipsa ut iam diximus, non proprio iure neque proprio marte operatur: potestatem enim a Romano Pontifice acceptam exercet essentiali quadam et nativa cum Ipso necessitudine, quia huiusmodi potestatis proprium est ut agendi studium cum voluntate illius, a quo oritur, semper coniungat, ea quidem ratione ut eiusdem voluntatis fidelem interpretationem, consonantiam, immo quasi ęqualitatem prę se ferat atque manifestet, in Ecclesiarum bonum atque in Episcoporum servitium. Ex huiusmodi indole Romana Curia vim roburque haurit, pariterque officiorum suorum limites ac normarum codicem invenit.

Huius autem potestatis plenitudo in capite seu in ipsa Christi Vicarii persona insidet, qui propterea Curię Dicasteriis eam committit pro singulorum competentia atque ambitu. Quoniam autem Romani Pontificis munus Petrianum sicut diximus, ad fratrum Episcoporum Collegii munus suapte natura refertur, ad id simul spectans ut universa Ecclesia singulęque particulares Ecclesię ędificentur, constabiliantur atque dilatentur, eadem Curię diaconia, qua Ipse in suo personali munere exercendo utitur, necessario pariter refertur ad personale Episcoporum munus, sive utpote Episcopalis Collegii membrorum, sive utpote particularium Ecclesiarum Pastorum.

Quam ob causam non modo longe abest ut Romana Curia personales rationes ac necessitudines inter Episcopos atque Summum Pontificem quoddam veluti diaphragma impediat vel condicionibus obstringat, sed contra ipsa est, atque magis magisque sit oportet, communionis atque sollicitudinum participationis administra.

9. Ratione igitur suę diaconię, cum ministerio Petriano coniunctę, eruendum est tum Romanam Curiam cum totius orbis Episcopis arctissime coniungi, tum eosdem Pastores eorumque Ecclesias primos principalioresque esse veluti beneficiarios operis Dicasteriorum. Quod eiusdem Curię etiam compositione probatur.

Etenim Romanam Curiam omnes fere componunt Patres Cardinales, ad Romanam Ecclesiam proprio nomine pertinentes, qui proxime Summum Pontificem in universali Ecclesia gubernanda adiuvant, quique insuper cuncti sive in ordinaria sive in extraordinaria Consistoria convocantur, cum graviora negotia tractanda id suadeant; quo igitur fit ut, necessitates totius Populi Dei plenius cognoscentes, Ecclesię universę bono prospicere pergant.

Huc etiam accedit quod singulis Dicasteriis prępositi episcopali charactere et gratia plerumque pollent ad unumque Episcoporum Collegium pertinent, itemque eadem etiam erga universam Ecclesiam sollicitudine urgentur, qua omnes Episcopi, in communione hierarchica cum Romano Episcopo suo Capite, devinciuntur.

Cum insuper inter Dicasteriorum membra aliqui cooptentur diœcesani Episcopi, «qui mentem, optata ac necessitates omnium Ecclesiarum Summo Pontifici plenius referre valeant», per Romanam Curiam collegialis affectus, qui inter Episcopos eorumque Caput intercedit, ad concretam applicationem perducitur, idemque ad totum mysticum Corpus extenditur, «quod est etiam corpus Ecclesiarum».

Qui quidem collegialis affectus inter varia quoque Dicasteria colitur. Omnes enim Cardinales Dicasteriis prępositi certis temporibus inter se conveniunt, vel ipsorum partes agentes cum peculiares quęstiones tractandę sint, ut collatis consiliis de potioribus quęstionibus certiores fiant ad illasque solvendas mutuum adiutorium conferant atque ideo agendi cogitandique unitatem in Romana Curia provideant.

Pręter hos episcopali potestate pręditos viros ad Dicasteriorum navitatem plurimi requiruntur operis adiutores, qui suo labore, haud raro abscondito neque levi vel facili, ministerio Petriano inserviant ac prosint.

Etenim in Romanam Curiam advocantur sive diœcesani ex universo terrarum orbe presbyteri, qui sacerdotii ministerialis participes, cum Episcopis arcte coniunguntur; sive Religiosi, e quibus maxima pars sunt presbyteri, atque Religiosę Sodales, qui vitam suam ad Evangelii consilia diversimode componunt, ad Ecclesię bonum augendum atque ad singulare Christi testimonium coram mundo pręstandum; sive laici viri atque mulieres, qui ob Baptismi atque Confirmationis virtutem proprio apostolico munere funguntur. Quę plurium virium conspiratio efficit ut omnes Ecclesię ordines in pastoralem Romanę Curię operam continuandam efficacius usque adiuvent Summum Pontificem, cum Ipsius ministerio coniuncti. Exinde etiam patet, huiusmodi omnium Ecclesię ordinum servitium nihil simile in civili societate invenire, atque ipsorum laborem cum animo vere serviendi pręstandum esse, ad ipsius Christi diaconiam sequendam atque imitandam.

10. Clare inde elucet Romanę Curię ministerium, sive in semet ipso consideretur, sive ob ipsius rationes cum universę Ecclesię Episcopis, sive ob fines, ad quos contendit atque ob concordem caritatis affectum, quo ducatur oportet, quadam collegialitatis nota pollere, etiamsi ipsa Curia nulli sit comparanda cuiuslibet naturę collegio; quę nota eam ad inserviendum Episcoporum Collegio informat mediisque ad id idoneis instruit. Quin immo, ipsorum etiam Episcoporum sollicitudinem pro universa Ecclesia exprimit, siquidem Episcopi huiusmodi curam atque sedulitatem «cum Petro et sub Petro» participant.

Quod sane maxime excellit et symbolicam vim prę se fert, cum Episcopi — ut iam supra diximus — vocantur ut singulis Dicasteriis sociam operam prębeant. Pręterea omnibus et singulis Episcopis integrum ius manet et officium ipsum Beati Petri Successorem adeundi, potissimum per visitationes «ad Apostolorum limina».

Hę visitationes, ob supra exposita ecclesiologica et pastoralia principia, propriam peculiaremque significationem accipiunt. Sunt enim in primis maximi momenti opportunitas, et veluti centrum constituunt supremi illius ministerii, Summo Pontifici commissi: nam Ecclesię universalis Pastor tunc communicat atque colloquitur cum particularium Ecclesiarum Pastoribus, qui ad ipsum se conferunt ut in eo Cepham videant (cf. Gal 1, 18), suarum diœcesium quęstiones coram atque privatim cum Ipso pertractent cum eoque ideo omnium Ecclesiarum sollicitudinem participent (cf. 2 Cor 11, 28). Quam ob rem, per visitationes ad limina communio atque unitas in intima Ecclesię vita maximopere foventur.

Eędem pręterea Episcopis copiam commoditatemque prębent, ut cum competentibus Romanę Curię Dicasteriis considerent atque explorent tum studia ad doctrinam actionemque pastoralem attinentia, tum apostolatus incepta, tum difficultates, quę ęternę salutis procurandę missioni, ipsis concreditę, se interponant.

11. Cum igitur Romanę Curię navitas cum munere Petriano iuncta in eoque fundata, in bonum simul universę Ecclesię sive Ecclesiarum particularium cedat, ea pręprimis ad explendum unitatis ministerium vocatur, quod Romano Pontifici singulariter commissum est, quatenus Ipse divino placito perpetuum atque visibile fundamentum Ecclesię constitutus est. Quapropter unitas in Ecclesia pretiosus est thesaurus servandus, defendendus, tutandus promovendus perpetuo erigendus, omnibus studiose cooperantibus, iis potissimum qui vicissim visibile principium et fundamentum in suis Ecclesiis particularibus sunt.

Igitur cooperatio, quam Romana Curia Summo Pontifici pręstat, hoc unitatis ministerio fulcitur: hęc autem in primis unitas est Fidei, quę sacro deposito, cuius Petri Successor primus est custos et tutor et a quo munus supremum confirmandi fratres suscipit, regitur et struitur. Est pariter unitas disciplinę, quoniam agitur de generali disciplina Ecclesię, quę in normarum morumque complexu consistit, fundamentalem Ecclesię constitutionem conformat, atque media salutis eorumque rectam administrationem tuetur, una cum Populi Dei ordinata compagine.

Eadem unitas, quam nullo non tempore regimen Ecclesię universę tuendam curat a diversis exsistendi et agendi modis pro varietate personarum et culturarum nedum detrimentum patiatur per donorum immensam varietatem, quę Spiritus Sanctus profundit, perenniter ditescit, dummodo ne exinde nisus sese separandi insularum ad instar vel fugę a centro exoriantur, sed omnia in altiorem unius Ecclesię structuram componantur. Quod principium Decessor Noster Ioannes Paulus I optime commemoravit, cum Patres Cardinales allocutus hęc de Romanę Curię institutis asseveravit: eadem «Christi Vicario id pręstant ut apostolico ministerio, cuius Ipse universę Ecclesię debitor est, certe ac definite fungi possit, atque hac ratione provident ut legitimę agendi libertates sese organico modo explicent, servato tamen necessario obsequio erga illam disciplinę immo etiam fidei unitatem, ad Ecclesię naturam pertinentem, pro qua Christus antequam pateretur oravit».

Quo fit ut supremum unitatis ministerium universalis Ecclesię legitimas consuetudines, populorum mores atque potestatem, quę iure divino ad Ecclesiarum particularium Pastores pertinet, vereatur. Ipse tamen Romanus Pontifex, uti patet, prętermittere non valet quin manus apponat quotiescumque graves rationes pro tuenda unitate in fide, in caritate vel in disciplina id postulent.

12. Munus itaque Romanę Curię ecclesiale cum sit, cooperationem totius Ecclesię, ad quam dirigitur, requirit. Nemo enim in Ecclesia ab aliis est seiunctus, immo quisque cum ceteris omnibus unum idemque efficit corpus.

Cuiusmodi cooperatio per illam communionem agitur, e qua exordium sumpsimus, scilicet vitę, caritatis et veritatis, in quam Populus messianicus a Christo Domino est constitutus, ab Eoque ut redemptionis instrumentum assumitur et tamquam lux mundi et sal terrę ad universum mundum mittitur. Sicut ergo Romanę Curię est cum omnibus Ecclesiis communicare, ita Pastores Ecclesiarum particularium, quas ipsi «ut vicarii et legati Christi regunt», cum Romana Curia communicare satagant oportet, ut per hęc fidentia commercia, firmiore vinculo cum Petri Successore obstringantur.

Quę inter Ecclesię centrum eiusque, ut ita dicamus, peripheriam mutua communicatio, dum nullius extollit auctoritatis fastigium, communionem inter omnes maximopere promovet, ad instar viventis cuiusdam corporis, quod ex mutuis omnium membrorum rationibus constat atque operatur. Quod feliciter expressit Paulus VI Decessor Noster: «Liquet enim motui ad centrum ac veluti ad cor Ecclesię respondere opus esse alium motum, qui a medio ad extrema feratur atque quadam ratione omnes et singulas Ecclesias, cunctos et singulos Pastores ac fideles attingat, ita ut ille significetur et ostendatur thesaurus veritatis, gratię et unitatis, cuius Christus Dominus ac Redemptor Nos effecit participes, custodes ac dispensatores».

Quę omnia eo pertinent, ut uni eidemque Populo Dei efficacius prębeatur ministerium salutis; ministerium dicimus, quod pręprimis postulat mutuum inter particularium Ecclesiarum Pastores et universę Ecclesię Pastorem adiutorium, ita ut omnes collatis viribus adnitantur adimplere supremam eam legem, quę est salus animarum.

Nihil omnino aliud, quam ut huic saluti animarum uberius usque consulerent, Summi Pontifices voluerunt, sive Romanam Curiam condendo, sive novis Ecclesię mundique condicionibus ipsam aptando, sicut e rerum historia patet. Iure igitur merito Paulus VI Romanam Curiam, veluti alterum Hierosolymitanum cenaculum, et sanctę Ecclesię prorsus deditam sibi effingebat. Nosmetipsi idcirco ediximus omnibus, qui in ipsa operam dant, unicam agendi rationem esse et normam Ecclesię et erga Ecclesiam alacre pręstare servitium. Immo in hac nova de Romana Curia Lege statuere voluimus, ut quęstiones omnes a Dicasteriis tractentur «viis [...] ac iudiciis pastoralibus, animo intento tum ad iustitiam et Ecclesię bonum tum pręsertim ad animarum salutem».

13. Iam igitur promulgaturi hanc Constitutionem apostolicam, qua nova Romanę Curię lineamenta impertiuntur, placet nunc Nobis consilia atque proposita complecti, quibus ducti sumus.

Voluimus in primis ut eiusdem Curię imago et facies novis responderet nostri temporis postulatis, ratione mutationum habita, quę post editam Constitutionem apostolicam Regimini Ecclesię universę sive a Decessore Nostro Paulo VI sive a Nobis factę sunt.

Deinde Nostrum fuit ut Ecclesię legum renovatio, quę per evulgatum novum Codicem iuris canonici inducta est, vel quę in eo est posita ut ad effectum deducatur in recognoscendo Codice Iuris Canonici Orientalis, aliquo modo expleretur atque conficeretur.

Tum in animo habuimus ut antiquitus recepta Romanę Curię Dicasteria et Instituta magis idonea redderentur ad ipsorum fines consequendos, ad quos instituta sunt, scilicet ad participanda regiminis, iurisdictionis atque negotiorum exsecutionis munera; qua de re factum est ut horum Dicasteriorum agendi provincię inter ipsa aptius distribuerentur ac distinctius designarentur.

Deinde, prę oculis habentes quę rerum usus hisce annis docuit quęque semper novis ecclesialis societatis postulatis requiruntur, cogitavimus iuridicam figuram rationemque iterum considerare illorum institutorum, quę merito «post-conciliaria» appellantur, eorum forte conformationem ordinationemque mutando. Quod eo consilio fecimus, ut magis magisque utile fructuosumque ipsorum institutorum munus redderetur, scilicet in Ecclesia promovendi peculiaria pastoralia opera atque rerum studium, quę augescente in dies celeritate Pastorum sollicitudinem occupant eademque tempestivas securasque responsiones postulant.

Denique nova et etiam stabilia incepta ad mutuam operam inter Dicasteria consociandam excogitata sunt, quorum ope quędam agendi ratio habeatur unitatis notam suapte natura prę se ferens.

Quę ut uno comprehendamus verbo, curę Nobis fuit continenter procedere ut Romanę Curię constitutio atque agendi ratio tum ecclesiologicę illi rationi, a Concilio Vaticano II pertractatę, magis magisque responderent, tum ad ipsius constitutionis pastorales propositos fines obtinendos clariore usque modo idonea evaderent, tum ecclesialis civilisque societatis necessitatibus aptius in dies obviam irent.

Siquidem persuasum Nobis est Romanę Curię navitatem haud paulum conferre, ut Ecclesia, tertio post Christum natum adventante millennio, ortus sui mysterio fidelis perseveret, cum Spiritus Sanctus virtute Evangelii eam iuvenescere facit.

14. Hisce omnibus attentis, opera peritorum virorum adhibita, sapienti consilio et collegiali affectu suffulti Patrum Cardinalium et Episcoporum, diligenter perspectis Romanę Curię natura et munere, hanc Apostolicam Constitutionem exarari iussimus, spe ducti ut veneranda hęc et regimini Ecclesię necessaria institutio, novo illi pastorali instinctui respondeat, quo pręsertim post celebratum Concilium Vaticanum II fideles omnes, laici, presbyteri et pręsertim Episcopi aguntur, quo penitius usque audiant atque sequantur ea quę Spiritus dicat Ecclesiis (cf. Ap 2, 7).

Quemadmodum enim omnes Ecclesię Pastores, atque inter ipsos speciali modo Romanus Episcopus, persentiunt se esse «ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei» (1 Cor 4, 1), atque cupiunt se pręprimis adiutores prębere fidelissimos, quibus Ęternus Pater facile utatur ad salutis opus in mundo prosequendum, ita Romana Curia, in singulis quibusque exercitatis suę magni momenti navitatis orbibus, peroptat ut ipsa quoque eodem Spiritus eodemque amatu pervadatur: Spiritum dicimus Filii hominis, Christi Unigeniti Patris, qui «venit [...] salvare quod perierat» (Mt 18, 11), cuiusque unicum amplissimumque optatum perpetuo eo contendit, ut omnes homines «vitam habeant et abundantius habeant» (Io l0, 10).

Propterea, opitulante Dei gratia ac favente Beatissimę Virginis Marię, Ecclesię Matris, auxilio, normas de Romana Curia quę sequuntur statuimus atque decernimus.

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 

top