 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
GATINENSIS-HULLENSIS*
IN CANADA NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICACONSTITUITUR
GATINENSIS-HULLENSIS NOMINE, CUIUS METROPOLITANA ECCLESIA ERIT EADEM SEDES
GATINENSIS-HULLENSIS
De spirituali Christifidelium suorum bono solliciti, nuper Venerabiles
Fratres Antistites sacrorum Provinciarum Ecclesiasticarum Ottaviensis et
Quebecensis, quae frequentia populi, dioecesium suffraganearum numero ac
linguarum diversitate eminent, audita Conferentia Episcoporum Catholicorum
Canadae, ab hac Apostolica Sede, omnium Ecclesiarum tutamine unanimo consensu
postulaverunt ut, detractis quibusdam territoriis a memoratis metropolitanis
Ecclesiis, nova Provincia Ecclesiastica Gatinensis-Hullensis constitueretur et
simul Ecclesia eiusdem nomine ad dignitatem et honorem eveheretur Sedis
archiepiscopalis et metropolitanae. Nos vero favente quoque eidem rei Venerabili
Fratre Angelo Palmas, Archiepiscopo titulo Vibianensi, olim in illa Natione
Apostolico Pro-Nuntio, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae
postulationi libentes concedendum esse putavimus. De plenitudine igitur
Apostolicae Nostrae potestatis, consensu suppleto eorum, quorum interest, vel
qui sua interesse id putant, re mature perpensa, quae sequuntur decernimus.
Gatinensem-Hullensem episcopalem Sedem, seiunctam rite a metropolitana Ecclesia
Ottaviensi, ad gradum archiepiscopalis metropolitanae Sedis evehimus, cui
proinde iura et privilegia cuncta conferimus, quibus ceterae eiusdem nominis
gradusque Ecclesiae ad normam communis iuris fruuntur. Nova exin constituta
Provincia Ecclesiastica Gatinensis-Hullensis constet quidem ex Ecclesia eiusdem
nominis et ex iis, quae sequuntur, dioecesibus: Montis Laurei et
Ruynensi-Norandensi, a metropolitana Sede Ottaviensi distractis, et Amosensi,
quam dioecesim legitime secernimus a metropolitana Sede Quebecensi.
Gatinensem-Hallensem pariter pro tempore Antistitem et archiepiscopali dignitate
augemus et gradu Metropolitae insignimus iuribus et privilegiis cumulatum, quae
in Catholica Ecclesia sunt secundum sacros canones ceteris Metropolitis, dum
aequalibus etiam officiis obstringimus oneribusque cumulamus quibus quoque
gravantur. Praeterea Gatinensem-Hullensem nunc ipsum Episcopum, Venerabilem
Fratrem Rogerum Ebacher, ad archiepiscopalem dignitatem et gradum Metropolitae
promovemus, quem iuribus quoque exornamus et privilegiis quibus potiuntur alii
per orbem Metropolitae, at oneribus similiter nectimus et officiis quibus illi
itidem subiacent. Insuper quae praescripsimus, committimus perficienda
Venerabili Fratri Carolo Curis, Archiepiscopo titulo Medelitano et in Canada
Pro-Nuntio Apostolico, vel, absente eo, illi, qui negotia curat Apostolicae
Sedis in eadem Dicione, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates
quemlibet alium delegandi virum in ecclesiastica dignitate constitutum, qui haec
omni navitate studeat implere, imposito vero onere ad Congregationem pro
Episcopis sincerum actus effectae exsecutionis exemplar mittendi. Iubemus
denique singula et omnia hisce Apostolicis Litteris decreta plene sortiri vim
suam tam nunc quam in posterum usque tempus, rebus quibusvis haud quaquam
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die uno et tricesimo mensis Octobris, anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo, Pontificatus Nostri tertio decimo.
|
AUGUSTINUS card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 1, pp. 13-14
© Copyright 1989
- Libreria Editrice Vaticana
|