Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GATINENSIS-HULLENSIS*

IN CANADA NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICACONSTITUITUR
GATINENSIS-HULLENSIS NOMINE, CUIUS METROPOLITANA
ECCLESIA ERIT EADEM SEDES GATINENSIS-HULLENSIS

 

De spirituali Christifidelium suorum bono solliciti, nuper Venerabiles Fratres Antistites sacrorum Provinciarum Ecclesiasticarum Ottaviensis et Quebecensis, quae frequentia populi, dioecesium suffraganearum numero ac linguarum diversitate eminent, audita Conferentia Episcoporum Catholicorum Canadae, ab hac Apostolica Sede, omnium Ecclesiarum tutamine unanimo consensu postulaverunt ut, detractis quibusdam territoriis a memoratis metropolitanis Ecclesiis, nova Provincia Ecclesiastica Gatinensis-Hullensis constitueretur et simul Ecclesia eiusdem nomine ad dignitatem et honorem eveheretur Sedis archiepiscopalis et metropolitanae. Nos vero favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Angelo Palmas, Archiepiscopo titulo Vibianensi, olim in illa Natione Apostolico Pro-Nuntio, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libentes concedendum esse putavimus. De plenitudine igitur Apostolicae Nostrae potestatis, consensu suppleto eorum, quorum interest, vel qui sua interesse id putant, re mature perpensa, quae sequuntur decernimus. Gatinensem-Hullensem episcopalem Sedem, seiunctam rite a metropolitana Ecclesia Ottaviensi, ad gradum archiepiscopalis metropolitanae Sedis evehimus, cui proinde iura et privilegia cuncta conferimus, quibus ceterae eiusdem nominis gradusque Ecclesiae ad normam communis iuris fruuntur. Nova exin constituta Provincia Ecclesiastica Gatinensis-Hullensis constet quidem ex Ecclesia eiusdem nominis et ex iis, quae sequuntur, dioecesibus: Montis Laurei et Ruynensi-Norandensi, a metropolitana Sede Ottaviensi distractis, et Amosensi, quam dioecesim legitime secernimus a metropolitana Sede Quebecensi. Gatinensem-Hallensem pariter pro tempore Antistitem et archiepiscopali dignitate augemus et gradu Metropolitae insignimus iuribus et privilegiis cumulatum, quae in Catholica Ecclesia sunt secundum sacros canones ceteris Metropolitis, dum aequalibus etiam officiis obstringimus oneribusque cumulamus quibus quoque gravantur. Praeterea Gatinensem-Hullensem nunc ipsum Episcopum, Venerabilem Fratrem Rogerum Ebacher, ad archiepiscopalem dignitatem et gradum Metropolitae promovemus, quem iuribus quoque exornamus et privilegiis quibus potiuntur alii per orbem Metropolitae, at oneribus similiter nectimus et officiis quibus illi itidem subiacent. Insuper quae praescripsimus, committimus perficienda Venerabili Fratri Carolo Curis, Archiepiscopo titulo Medelitano et in Canada Pro-Nuntio Apostolico, vel, absente eo, illi, qui negotia curat Apostolicae Sedis in eadem Dicione, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates quemlibet alium delegandi virum in ecclesiastica dignitate constitutum, qui haec omni navitate studeat implere, imposito vero onere ad Congregationem pro Episcopis sincerum actus effectae exsecutionis exemplar mittendi. Iubemus denique singula et omnia hisce Apostolicis Litteris decreta plene sortiri vim suam tam nunc quam in posterum usque tempus, rebus quibusvis haud quaquam obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die uno et tricesimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo, Pontificatus Nostri tertio decimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI 
      a publicis Ecclesiae negotiis

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 1, pp. 13-14

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana