IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
PLENAM SUPREMAM
LOCA NIGRITANAE REIPUBLICAE REGIONESQUE
CIVITATIS
VOLTAE SUPERIORIS ABSTRAHUNTUR AB APOSTOLICA NUNTIATURA
DAKARENSI ET AD ABIDIANENSEM ADICIUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Plenam, supremam et
universalem, quam in Christi Ecclesiam habemus, potestatem exercentes, arbitrati
sumus Sanctae Ecclesiae, quae est intra fines Nigritanοs atque Voltae
Superioris, aptius esse providendum aliterque de Nuntiatura Apostolica
deliberandum. Eapropter, Sacra Congregatione pro Gentium Evangelizatione seu
de Propaganda Fide in consilium adhibita, re autem considerate ac mature
perpensa, Nos de summa qua fungimur auctoritate hasce per Litteras Nostras ab
Apostolica Nuntiatura Dakarensi loca seiungimus, quae «Niger» et «Haute
Volta» complectuntur, eademque Abidianensi addimus Nuntiaturae Apοstolicae.
Haec edicimus et statuimus praesentesque Litteras, cοntrariis quibuslibet haud
obstantibus, volumus firmas, ratas atque efficaces sive nunc sive in posterum
esse suosque effectus plenos sortire et assequi necnοn plenissime illis
suffragare, quorum intererit, iisve qui id sua interesse contendere poterunt.
Iudicamus autem irritum ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a
quovis, qualibet de auctoritate, scienter aut imprudenter attentari contigerit.
Datum Rοmae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
II mensis Mail, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a Publicis Ecclesiae Negotiis
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana