Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PLENAM SUPREMAM

LOCA NIGRITANAE REIPUBLICAE REGIONESQUE CIVITATIS
VOLTAE SUPERIORIS ABSTRAHUNTUR AB APOSTOLICA NUNTIATURA
DAKARENSI ET AD ABIDIANENSEM ADICIUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Plenam, supremam et universalem, quam in Christi Ecclesiam habemus, potestatem exercentes, arbitrati sumus Sanctae Ecclesiae, quae est intra fines Nigritanοs atque Voltae Superioris, aptius esse providendum aliterque de Nuntiatura Apostolica deliberandum. Eapropter, Sacra Congregatione pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide in consilium adhibita, re autem considerate ac mature perpensa, Nos de summa qua fungimur auctoritate hasce per Litteras Nostras ab Apostolica Nuntiatura Dakarensi loca seiungimus, quae «Niger» et «Haute Volta» complectuntur, eademque Abidianensi addimus Nuntiaturae Apοstolicae. Haec edicimus et statuimus praesentesque Litteras, cοntrariis quibuslibet haud obstantibus, volumus firmas, ratas atque efficaces sive nunc sive in posterum esse suosque effectus plenos sortire et assequi necnοn plenissime illis suffragare, quorum intererit, iisve qui id sua interesse contendere poterunt. Iudicamus autem irritum ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, qualibet de auctoritate, scienter aut imprudenter attentari contigerit.

Datum Rοmae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die II mensis Maii, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo.

 

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a Publicis Ecclesiae Negotiis



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana