IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
SI QUIS
DOMINA NOSTRA AB EUROPA CONFIRMATUR
PATRONA PRAECIPUA DIOECESIS GIBRALTARIENSIS
Ad perpetuam ret memoriam. – Si quis cum animo reputet
quanta dignitate beatissima Virgo Maria foruerit ac floreat tum apud Deum, cuius
Mater est, tum apud homjnes, quorum facta est patrona; quantaque virtute
fulgeat in filiorum suorum exemplum atque incitamentum; quanta denique gratia
possit apud Filium suum adorandum, rerum omnium moderatorem, is profecto
intelleget, cur Romani Pontifices semper et cultum tantae Matris probaverint,
et, quantum potuerunt maxime, auxerint. Qua re, cum Venerabilis Frater Edmundus
Rapallo, Episcopus Gibraltariensis, id a Nobis petierit, ut electionem Beatae
Mariae Virginis sub titulo Dominae Nostrae ab Europa tamquam praecipuae
dioecesis Gibraltariensis Patronae, quam clerus quidem populusque fecisset,
ipse vero probasset, auctoritate Nostra confirmaremus, Nos gloriae Matris
caelestis studiosissimi, quam libenter admotae expostulationi concedimus. Iis
ergo probatis, quae Sacra Congregatio pro Gentium Evangelizatione hac de re
decreverit, placet Beatam Mariam Virginem, Christi Matrem, sub titulo Dominae
Nostrae ab Europa, in quam fideles singulari pietate ac religione feruntur,
Patronam principalem dioecesis Gibraltariensis esse, dici, invocari, cum iuribus
ac privilegiis quae leges liturgicae attribuunt. Contrariis nihil obstantibus.
Occasione autem capta divinam Matrem in vota vocamus, ut benignissima populo
assit, cuius tutelam singularem gerit.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub Anulo Piscatoris, die
XXXI
mensis Maii, anno MDCCCCLXXVIIII, Pontificatus Nostri primo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a Publicis Ecclesiae Negotiis
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana