Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SI QUIS

DOMINA NOSTRA AB EUROPA CONFIRMATUR
PATRONA PRAECIPUA DIOECESIS GIBRALTARIENSIS

 

Ad perpetuam ret memoriam. – Si quis cum animo reputet quanta dignitate beatissima Virgo Maria foruerit ac floreat tum apud Deum, cuius Mater est, tum apud homjnes, quorum facta est patrona; quantaque virtute fulgeat in filiorum suorum exemplum atque incitamentum; quanta denique gratia possit apud Filium suum adorandum, rerum omnium moderatorem, is profecto intelleget, cur Romani Pontifices semper et cultum tantae Matris probaverint, et, quantum potuerunt maxime, auxerint. Qua re, cum Venerabilis Frater Edmundus Rapallo, Episcopus Gibraltariensis, id a Nobis petierit, ut electionem Beatae Mariae Virginis sub titulo Dominae Nostrae ab Europa tamquam praecipuae dioecesis Gibraltariensis Patronae, quam clerus quidem populusque fecisset, ipse vero probasset, auctoritate Nostra confirmaremus, Nos gloriae Matris caelestis studiosissimi, quam libenter admotae expostulationi concedimus. Iis ergo probatis, quae Sacra Congregatio pro Gentium Evangelizatione hac de re decreverit, placet Beatam Mariam Virginem, Christi Matrem, sub titulo Dominae Nostrae ab Europa, in quam fideles singulari pietate ac religione feruntur, Patronam principalem dioecesis Gibraltariensis esse, dici, invocari, cum iuribus ac privilegiis quae leges liturgicae attribuunt. Contrariis nihil obstantibus. Occasione autem capta divinam Matrem in vota vocamus, ut benignissima populo assit, cuius tutelam singularem gerit.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub Anulo Piscatoris, die XXXI mensis Maii, anno MDCCCCLXXVIIII, Pontificatus Nostri primo.

 

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a Publicis Ecclesiae Negotiis



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana