IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
APOSTOLICAE SEDI
DELEGATIO APOSTOLICA APUD CIVITATEM
MONTIS LEONINI CONSTITUITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Apostolicae Sedi, quae suis
consiliis atque inceptis assidue curat commune hominum bonum ubique terrarum
assequendum et fovendum atque tuendum, mos quoque est Delegationes Apostolicas
opportune in quibusdam regionibus condere easdemque in unum spectantes exitum,
quem diximus. Eapropter, Sacra Congregatione pro Gentium Evangelizatione seu de
Propaganda Fide in consilium adhibita, re autem considerate ac mature perpensa,
de Apostolica potestate Nostra hasce per Litteras translaticio more expeditas
Delegationem Apostolicam apud Civitatem Montis Leonini erigimus eique omnia et
singula officia necnon privilegia et indulta deferimus, quae singularum
Delegationum Apostolicarum sunt propria. Contraries quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXV mensis Augusti, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a Publicis Ecclesiae Negotiis
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana