Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

APOSTOLICAE SEDI

DELEGATIO APOSTOLICA APUD CIVITATEM MONTIS LEONINI CONSTITUITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Apostolicae Sedi, quae suis consiliis atque inceptis assidue curat commune hominum bonum ubique terrarum assequendum et fovendum atque tuendum, mos quoque est Delegationes Apostolicas opportune in quibusdam regionibus condere easdemque in unum spectantes exitum, quem diximus. Eapropter, Sacra Congregatione pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide in consilium adhibita, re autem considerate ac mature perpensa, de Apostolica potestate Nostra hasce per Litteras translaticio more expeditas Delegationem Apostolicam apud Civitatem Montis Leonini erigimus eique omnia et singula officia necnon privilegia et indulta deferimus, quae singularum Delegationum Apostolicarum sunt propria. Contraries quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Augusti, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo.

 

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a Publicis Ecclesiae Negotiis



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana