IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUANDOQUIDEM
TEMPLUM B.M.V. VULGO DEL PILAR, IN
DIOECESI S. IOANNIS
BAPTISTAE A MISSIONIBUS, AD GRADUM BASILICAE MINORIS
EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Quandoquidem quidquid pietatis ac venerationis
in Mariam Virginem, Dei parentem, impenditur, tandem in adorandi Filii eius
honorem cedit atque gloriam, idcirco occasiones omnes, quas providus Deus dat
augendae religiones erga Matrem hanc sanctissimam, et libenti animo arripimus,
et auctoritate Nostra Pontificis augemus. Qua re, cum Venerabilis Frater Carolus
M. Villalba, Episcopus S. Ioannis Baptistae a Missionibus, id suo ipsius nomine
clerique populique universae dioecesis, petierit a Nοbis ut templum Beatae
Mariae Virginis quam vulgo «Nuestra Señora del Pilar» cognominant, in urbe Pilar
exstans, in suae dioecesis finibus, ad dignitatem Basilicae Minoris eveheretur,
Nos, fide populi egregia atque industria sodalium Congregationis SS. Redemptoris
considerata, et fama eius templi, et arte qua structum est, et praesertim
operibus ac coeptis quae cum ipsius templi religione conectuntur ab eoque
manant, admotis precibus quam aeque concedendum esse putavimus. Quae cum ita
sint, iis probatis, quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino,
factis olim a Nobis potestatibus, decreverit, apostolica Nostra auctoritate
templum cuius mentionem fecimus in ordinem Basilicarum Minorum redigimus, cum
omnibus iuribus atque liturgicis concessionibus tali dignitati inhaerentibus,
modo tamen ea servata fuerint, quae iuxta Decretum «de titulo Basilicae
Minoris», die VI Iunii factum, anno MCMLXVIII, servanda sunt. Contraries minime
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub Anulo Piscatoris, die XXVI mensis
Septembris, anno MDCCCCLXXVIIII, Pontificatus Nostri primo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a Publicis Ecclesiae Negotiis
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana