Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUANDOQUIDEM

TEMPLUM B.M.V. VULGO DEL PILAR, IN DIOECESI S. IOANNIS
BAPTISTAE A MISSIONIBUS, AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Quandoquidem quidquid pietatis ac venerationis in Mariam Virginem, Dei parentem, impenditur, tandem in adorandi Filii eius honorem cedit atque gloriam, idcirco occasiones omnes, quas providus Deus dat augendae religiones erga Matrem hanc sanctissimam, et libenti animo arripimus, et auctoritate Nostra Pontificis augemus. Qua re, cum Venerabilis Frater Carolus M. Villalba, Episcopus S. Ioannis Baptistae a Missionibus, id suo ipsius nomine clerique populique universae dioecesis, petierit a Nοbis ut templum Beatae Mariae Virginis quam vulgo «Nuestra Señora del Pilar» cognominant, in urbe Pilar exstans, in suae dioecesis finibus, ad dignitatem Basilicae Minoris eveheretur, Nos, fide populi egregia atque industria sodalium Congregationis SS. Redemptoris considerata, et fama eius templi, et arte qua structum est, et praesertim operibus ac coeptis quae cum ipsius templi religione conectuntur ab eoque manant, admotis precibus quam aeque concedendum esse putavimus. Quae cum ita sint, iis probatis, quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino, factis olim a Nobis potestatibus, decreverit, apostolica Nostra auctoritate templum cuius mentionem fecimus in ordinem Basilicarum Minorum redigimus, cum omnibus iuribus atque liturgicis concessionibus tali dignitati inhaerentibus, modo tamen ea servata fuerint, quae iuxta Decretum «de titulo Basilicae Minoris», die VI Iunii factum, anno MCMLXVIII, servanda sunt. Contraries minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub Anulo Piscatoris, die XXVI mensis Septembris, anno MDCCCCLXXVIIII, Pontificatus Nostri primo.

 

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a Publicis Ecclesiae Negotiis

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana