IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
EA EST
TEMPLUM MONASTERII B.M.V. DE
RUNA-ALTOVADO, IN
DIOECESI
GRAECENSI SECCOVIENSI, EIDEM B.M.V. CIELO RECEPTAE DICATUM,
TITULO BASILICAE MINORIS HONESTATUR
Ad perpetuam rei memoriam. Ea est Beatae Marine Virginis
dignitas, ut, licet amplissimis honoribus afficiatur, maioribus usque cultu,
reverentia, religione ac pietate digna sit: nam et Christi, Filii Dei adorandi,
Parens sanctissima fuit, et nulla umquam peccati labe est Dei beneficio
maculata, et una mortalium post mirabilem confectum curriculum vitae, cielo
recepta est cum anima et corpore, ubi inter caelestes micat lucidissima stella.
Qua re, cum Ven. Frater Ioannes Weber, Episcopus Graecensis-Seccoviensis,
litteras dedisset, quibus, nomine dilecti Filii Pauli Rappold, ex Ordine
Cisterciensi, Monasterii B.M.V. de Runa-Altovado Abbatis, id petebat, ut templum
simul abbatiale simal paroeciale Sanctae Mariae Virgini dicatum in caelum
assumptae, titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaretur, Nos, ratione
quidem habita tum ipsius sacrae aedis, quae antiquitate, arte pulcherrima,
maiestate commendatur, tum pietatis erga Deum eiusque beatissimam Matrem qua
nitet – nam hοc pluris est – bene fieri censuimus, si admotis precibus aeque
concederemus. Quae cum ita sint, iis probatis quae Sacra Congregatio pro
Sacramentis et Cultu Divino, factis olim a Nobis facultatibus, hac de re
statuerit, apostolica Nostra potestate templum Beatae Mariae Virginis, de quo
mentionem fecimus, in Basilicarum Minorum numerum redigimus, cum iuribus
atque liturgicis concessionibus quae talibus templis fieri solent, modo ea
servata fuerint, quae Decretum «de titulo Basilicae Minoris», die VI mensis
Iunii, anno MCMLXVIII, factum, praecipit. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub Anulo Piscatoris, die
IV
mensis Octοbris, anno MCMLΧΧVIIII, Pontificatus Nostri primo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a Publicis Ecclesiae Negotiis
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana