Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

EA EST

TEMPLUM MONASTERII B.M.V. DE RUNA-ALTOVADO, IN DIOECESI
GRAECENSI SECCOVIENSI, EIDEM B.M.V. CIELO RECEPTAE DICATUM,
TITULO BASILICAE MINORIS HONESTATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. Ea est Beatae Marine Virginis dignitas, ut, licet amplissimis honoribus afficiatur, maioribus usque cultu, reverentia, religione ac pietate digna sit: nam et Christi, Filii Dei adorandi, Parens sanctissima fuit, et nulla umquam peccati labe est Dei beneficio maculata, et una mortalium post mirabilem confectum curriculum vitae, cielo recepta est cum anima et corpore, ubi inter caelestes micat lucidissima stella. Qua re, cum Ven. Frater Ioannes Weber, Episcopus Graecensis-Seccoviensis, litteras dedisset, quibus, nomine dilecti Filii Pauli Rappold, ex Ordine Cisterciensi, Monasterii B.M.V. de Runa-Altovado Abbatis, id petebat, ut templum simul abbatiale simal paroeciale Sanctae Mariae Virgini dicatum in caelum assumptae, titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaretur, Nos, ratione quidem habita tum ipsius sacrae aedis, quae antiquitate, arte pulcherrima, maiestate commendatur, tum pietatis erga Deum eiusque beatissimam Matrem qua nitet – nam hοc pluris est – bene fieri censuimus, si admotis precibus aeque concederemus. Quae cum ita sint, iis probatis quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino, factis olim a Nobis facultatibus, hac de re statuerit, apostolica Nostra potestate templum Beatae Mariae Virginis, de quo mentionem fecimus, in Basilicarum Minorum numerum redigimus, cum iuribus atque liturgicis concessionibus quae talibus templis fieri solent, modo ea servata fuerint, quae Decretum «de titulo Basilicae Minoris», die VI mensis Iunii, anno MCMLXVIII, factum, praecipit. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub Anulo Piscatoris, die IV mensis Octobris, anno MCMLΧΧVIIII, Pontificatus Nostri primo.

 

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a Publicis Ecclesiae Negotiis



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana