IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
QUANDOQUIDEM BEATAE
TEMPLUM
SEU SANCTUARIUM BEATAE MARIAE VIRGINIS «DEL CISNE»,
QUOD EST IN DIOECESI
LOIANA, IN AEQUATORIANA,
AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Quandoquidem Beatae Mariae
Virginis dignitas quasvis dignitates, praeterquam Christi, antecedit, idcirco
eius laudes christianus populus per saecula semper pleno ore, quasi perpetuo
carmine cecinit, id recte cum animo reputans, quidquid honoris in Matrem
impendatur, illud in adorandi eius cedere decus et gloriam. Qua re, cum
Venerabilis Frater Albertus Zambrano Palacios, Episcopus Loianus, ab hac
Apostolica Sede petierit, suo suorumque tum cleri tum populi nomine, ut
templum, seu Sanctuarium B.M.V. quod «Del Cisne» cognominant, in suae dioecesis
finibus, Basilicis Minoribus accenseretur, Nos, tum dignitate ipsius sacrae
aedis, tum historia, tum fidelium pietate, eo loci ex omni regione confluentium
considerata, ac potissimum Christi Matris rem agi, quam et amavimus usquequaque
filiorum more, et amari ab omnibus cupimus, libentissimo animo admotae
expostulationi concedimus.
Quae cum ita sint, iis probatis, quae Sacra Congregatio pro
Sacramentis et Cultu Divino hac de re statuit, factis a Nobis potestatibus,
placet templum, de quο dicimus, ad Basilicae Minoris honorem evehi, factis nempe
iuribus ac liturgicis concessionibus cum ea dignitate coniunctis, modo servata
sint quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris» poscit, die VI mensis Iunii
factum, anno MDCCCCLXVIII. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum fore
confidimus, ut, aucta templi dignitate, etiam fides et religio erga Dei Parentem
in fidelium pectoribus accrescat.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub Anulo Piscatoris, die
XVIII mensis Aprilis, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri altero.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana