Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUANDOQUIDEM BEATAE

TEMPLUM SEU SANCTUARIUM BEATAE MARIAE VIRGINIS «DEL CISNE»,
QUOD EST IN DIOECESI LOIANA, IN AEQUATORIANA,
AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Quandoquidem Beatae Mariae Virginis dignitas quasvis dignitates, praeterquam Christi, antecedit, idcirco eius laudes christianus populus per saecula semper pleno ore, quasi perpetuo carmine cecinit, id recte cum animo reputans, quidquid honoris in Matrem impendatur, illud in adorandi eius cedere decus et gloriam. Qua re, cum Venerabilis Frater Albertus Zambrano Palacios, Episcopus Loianus, ab hac Apostolica Sede petierit, suo suorumque tum cleri tum populi nomine, ut templum, seu Sanctuarium B.M.V. quod «Del Cisne» cognominant, in suae dioecesis finibus, Basilicis Minoribus accenseretur, Nos, tum dignitate ipsius sacrae aedis, tum historia, tum fidelium pietate, eo loci ex omni regione confluentium considerata, ac potissimum Christi Matris rem agi, quam et amavimus usquequaque filiorum more, et amari ab omnibus cupimus, libentissimo animo admotae expostulationi concedimus.

Quae cum ita sint, iis probatis, quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino hac de re statuit, factis a Nobis potestatibus, placet templum, de quο dicimus, ad Basilicae Minoris honorem evehi, factis nempe iuribus ac liturgicis concessionibus cum ea dignitate coniunctis, modo servata sint quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris» poscit, die VI mensis Iunii factum, anno MDCCCCLXVIII. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum fore confidimus, ut, aucta templi dignitate, etiam fides et religio erga Dei Parentem in fidelium pectoribus accrescat.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub Anulo Piscatoris, die XVIII mensis Aprilis, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri altero.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana